*4:1 Et iterum cœpit docere. BEDA. Exiens de domo ubi dæmonium habere dicitur, docet ad mare, ut ostenderet se ob perfidiæ culpam Judæam relicturum et ad gentes transiturum. Unde apte præmittitur, quia prædicante eo in domo, mater et fratres foris steterunt. HIER. Cœpit docere ad mare, ut locus indicet auditores amaros et instabiles. Et ideo, etc., usque ad qui amara dulcificat, tristia convertit in gaudium, ægritudinem in salutem. Navim ascendens, etc. BEDA. Ecclesiam, quæ est in mari inter infideles, quam Deus gratia suæ visitationis illustrat et dilectam sibi mansionem consecrat. Et omnis turba circa mare. HIER. Hi sunt qui nuper ad audiendum verbum venerunt, et inde pietate animi, ab amaritudine reproborum tamquam a mari secuti sunt: sed nondum cum Domino in navi sunt, quia nondum cœlestibus mysteriis vel sacramentis quæ desiderant imbuti sunt.
†4:2 In parabolis multa. Parabola est rerum natura discrepantium sibi sub aliqua similitudine facta comparatio. More suæ prudentiæ loquitur, ut qui cœlestia sapere non poterant, per similitudinem terrenam auditam percipere potuissent. Græce similitudo dicitur quando quod intelligi volumus, per aliquas comparationes indicamus, ut ferrum, aliquem durum, velocem, ventis comparamus et avibus. Idem fit in tricesimo sexagesimo et centesimo fructu, id est lege, prophetia et Evangelio, quod in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est, Moysi, Eliæ et Jesu, consistit.
‡4:4 Aliud cecidit secus viam, etc. Lucas: Et conculcatum est, et volucres cœli comederunt Luc. 8.. Via mens, metu carnalium cogitationum trita: unde semen perit nec fructum affert, et a volucribus rapitur, id est a dæmonibus, qui volucres cœli dicuntur sive quia cœlestis et spiritualis naturæ, vel, quia in ære habitant.
§4:15 Hi autem, etc. Differentias ponit eorum qui audiunt verbum. Sunt autem quidam, ut gentiles, qui nec audiunt.
**4:19 Reliqua concupiscentiæ, etc. Quod præceptum est. Præcipitur enim: Concupisces sapientiam: serva mandata Prov. 7., etc. Et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis Psal. 3.. Hæ concupiscentiæ bonæ: qui reliqua concupiscit, aberrat.
††4:21 Lucerna, etc. HIER. Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur. BEDA. Modius, vita nostra divina præscientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias præponit. Nonne ut super candelabrum ponatur? ID. Ut dominetur prædicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna.
‡‡4:22 Non est enim aliquid, etc. Quasi dicat: Nolite erubescere Evangelium, quia nihil occultum modo, quod non fiat palam in judicio, quando illuminabit Deus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium Matth. 10.; ubi vobis a Deo laus, illis autem pœna æterna.
§§4:24 In qua mensura, etc. HIER. Etenim secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et adjicietur nobis donum scientiæ, etiam adjicientur virtutes.
***4:25 Qui enim habet, etc. Scilicet qui fidem habet, habebit virtutem, et qui habet opus verbi, habebit intelligentiam mysterii. Et econtra, qui non habet fidem, deficit virtute; et qui non habet opus verbi ejus intelligentia caret; et qui non intelligit, auditum perdit, ac si non audisset.
†††4:26 Sic est regnum Dei. HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat cœlestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia quæ, etc., usque ad: Quoniam adest messis, id est consummatio sæculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.
‡‡‡4:29 Mittit falcem. VICT. ANT. Messis quidem tempus consummationis, falx Dei verbum omni gladio ancipiti penetrabilius. Cæterum falx hoc loco non denotat, etc., usque ad omnes enim ferunt frumentum, etsi non æque multum omnes.
§§§4:31 Sicut granum. HIER. Hoc semen iterum comparat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum in charitate, quæ major est omnibus oleribus, quia Deus charitas est, et omnis caro fenum, et qui infirmus est, olera manducet. Et facit ramos misericordiæ et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi qui sunt cœli animalia delectantur habitare. Seminatum fuerit. A Christo sive ab homine in terra, vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum prædicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui. Minus est, etc. Quasi contemptibilia prædicans, et primo non creditur, quia prædicat Deum hominem mortuum, crucifixum, hoc eloquentiæ et sapientiæ philosophorum comparatum minus invenitur.
*4:32 Ascendit, etc. Quæ altitudine, amplitudine, annositate transcendit herbarum naturam: Alta est, quia ad cœlestia sustollit; ampla, quia totum mundum occupavit; annosa, quia non poterit finiri. Oleribus. BEDA. Philosophicis disciplinis, quæ tanto apertius excrescunt, viliores fiunt: quia sicut olera herbarum cito decident.
†4:34 Sine parabola. ID. Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolæ non inveniatur. Seorsum autem discipuli. HIER. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiæ, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda.
‡4:36 In navi. BEDA. Allegorice: Mare sæculi æstus. Navicula, crux qua mundi fluctus ascendimus et ad littus patriæ cœlestis pervenimus. Aliæ naves, etc., usque ad erant enim forsitan illæ naves nuper factæ et in portum tantum deductæ, vel post maris pericula ad portum reductæ.
§4:38 In puppi. HIER. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., usque ad: Tranquillitas magna; pax Ecclesiæ post pressuras, sive theorica post activam vitam. Dormiens. BEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.
**4:39 Tace, obmutesce. Nota quod omnis creatura sentit imperium Creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur hæretici, sed majestate conditoris quæ nobis insensibilia, illi sunt sensibilia.
††4:40 Quid timidi estis? BEDA. Quasi dicat: Quid me præsente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt Marc. 16.. Et item: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam Luc. 24.? Et timuerunt. Matthæus: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est, etc. Matth. 8. Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.