*10:1 Et inde exsurgens. Hucusque ea quæ in Galilæa fecit et docuit: hinc narrat quæ in Judæa fecit, et docuit, et passus est. Et primo quæ trans Jordanem ad orientem: deinde quæ cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judæorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judæa dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judæa ad distinctionem Galilææ Decapolis, et cæterarum in eadem provincia regionum.
†10:2 Pharisæi interrogabant. Magna distantia inter turbas et Pharisæos. Hæ conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthæus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. Si licet viro. BEDA. Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est.
‡10:5 Ad duritiam cordis. ID. Nunquid Deus contrarius sibi est, etc., usque ad per odia et homicidia perseverare nuptiarum copulam.
§10:8 Et erunt, etc. Præmium nuptiarum est e duobus unam carnem fieri. Castitas juncta spiritui unus spiritus efficitur.
**10:9 Homo non separet. Desiderio secundæ uxoris. Deus separat: qui conjungit, quando ex consensu utriusque propter servitutem Dei (eo quod tempus breve sit), sic habent uxores quasi non habentes.
††10:10 Et in domo, etc. HIER. Non discipuli interrogaverunt prius, etc., usque ad ut panis cor hominis confirmet, ut est: Si quis vult post me venire Luc. 9., etc.
‡‡10:11 Quicunque dimiserit. BEDA. Matthæus plenius: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mæchatur Matth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege præscripta, ut alia ducatur vivente ea quæ est relicta.
§§10:13 Discipuli autem comminabantur offerentibus. Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.
***10:14 Talium enim est regnum Dei. Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non ætas. His promittitur regnum cœlorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote I Cor. 14..
†††10:15 Quisquis non receperit regnum. Qui non perseverat in ira, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum cœlorum. Regnum Dei. Id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.
‡‡‡10:17 Procurrens quidam genu. BEDA. Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni cœlestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam æternam consequi possit.
§§§10:18 Quid me dicis. ID. Quia magistrum vocaverat bonum, etc., usque ad sed absque Deo, nullum bonum esse testatur.
*10:19 Ne adulteres. ID. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat æternam.
†10:20 Magister. ID. Non putandus est voto tentantis, etc., usque ad unde addit: Vade, quæcunque habes vende, et da pauperibus Matth. 5., etc.
‡10:21 Et veni, sequere me. ID. Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas.
§10:23 Quam difficile. ID. Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei.
**10:25 Facilius est camelum. Quomodo ergo in Evangelio Matthæus et Zachæus, et Joseph et in Veteri Testamento quam plurimi divites intravere? Forte quia divitias pro nihilo habuere vel ex toto contemnere didicerunt, unde David: Unicus et pauper sum ego Psal. 24.. Et idem: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere Ibid. 61.. Non ait, nolite suscipere.
††10:26 Et quis potest. Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent nisi in divitum numero intellexissent cunctos qui divitias adipisci vellent.
‡‡10:27 Apud Deum. Qui a cupiditate terrenorum ad charitatem æternorum convertere potest, et superbos facere humiles.
§§10:28 Ecce nos dimisimus. Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quærebat, et tamen confidenter dicit: Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus. Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est, et secuti sumus te. Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis præmii?
***10:30 Centies tantum. BEDA. Hac occasione quidam Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, etc., usque ad patriæ cœlestis, quæ per dexteram significatur, omnium pariter electorum verissima dilectione fruuntur.
†††10:31 Multi autem. Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: Multi autem, etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitæ meritis excellere, et alios a prima ætate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.
‡‡‡10:32 Et stupebant. Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis prædixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur. Et assument. BEDA. Prævidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit.
§§§10:35 Et accedunt. Audita resurrectione, immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare. Matthæus dicit matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat.
*10:38 Aut baptismo. Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur.
†10:39 Calicem quidem. BED. Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit.
‡10:40 Sedere autem. Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum cœlorum non est dantis, sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum Act. 10., sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personæ sed vitæ paratum. Vobis. Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari.
§10:41 Indignati sunt. Non de matre, sed de filiis, qui ignorantes mensuram suam immodica cupiditate ardebant.
**10:42 Jesus autem vocans eos. Humilis magister, et pius et mitis, nec cupiditatis immodicæ duos arguit, nec decem indignationis increpat et livoris, sed docet majorem esse qui minor fuerit, et dominum qui servus sit. Frustra igitur, aut illi ad majora suspirant aut hi super desiderio eorum dolent, cum ad summitatem virtutum non potentia sed humilitas ducat. Suis denique proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, ad opera erubescerent. Nam et Filius hominis, etc.
††10:46 Et veniunt Jericho. HIER. Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, præparatio est cœlestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant. Et proficiscente eo. BEDA. Quia ascendente ad cœlos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit. Bartimæus cæcus. HIER. Cæcitas Judæorum quæ illustrabitur in fine in adventu Eliæ et Enoch.
‡‡10:47 Qui cum audisset. Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quærebat fieri, contradicebant multi, primo Judæi post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam præordinatos æternam poterat impugnantium furor prohibere. Fili David. HIER. Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans cæcos et erigens elisos.
§§10:48 At illo multo magis. Ingravescente bello vitiorum, manus levandæ sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum. HIER. Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans.
***10:49 Et vocant cæcum. BEDA. Allegorice, cæcum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos prædicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cæcum animæquiorem esse et surgere, ad eumque venire, præcipiunt, cum prædicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: Accedite ad eum et illuminamini Psal. 33.. Et, surge qui dormis Ephes. 5., etc.
†††10:50 Qui, projecto vestimento suo. Id est, abjectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat. Exsiliens. Promptam voluntatem completione desiderii remunerat, unde: Quodcunque petieritis in oratione credentes accipietis.
‡‡‡10:51 Rabboni, et videam. Non aurum quærit, sed lumen. Cæcus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quæramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato cæco dicitur: Vade, fides tua salvum te fecit.
§§§10:52 Vidit et sequebatur. BEDA. Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur. Sequi, imitari. Unde: Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. In via. Consideremus qua via graditur, et sequamur per humilitatem, per labores. Via quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Hæc est via angusta quæ ducit ad ardua, Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis.