*13:1 Et cum egrederetur. BEDA. Recedent de templo Domino, etc., usque ad erat luitura, et ædificia ruitura. Vides has, etc. Divinitus autem procuratum est, ut, patefacta per orbem fidei evangelicæ gratia, ipsum templum cum cæremoniis tolleretur: ne forte aliquis parvulus adhuc, ac lactens in fide, si videret manere illa a prophetis facta a Domino instituta admirando sanctum sæculare, paulatim ad Judaismum relaberetur. Aufertur ergo umbra, et palmam tenet veritas per orbem declarata. HIER. Prænuntiat cladem novissimi temporis, id est destructionem templi cum plebe et littera sua. De qua: Lapis super lapidem non relinquetur Luc. 21.: id est, testimonia prophetarum super eos in quos Judæi retorquebant ea ut in Esdram, in Zorobabel, in Machabæos.
†13:3 Et cum, etc. BED. In sanctis quietus manet: dum superborum detestatur amentiam. Mons enim Olivarum fructiferam Ecclesiæ celsitudinem significat: mons ille non infructuosas arbores, sed oliveta gignit, quibus lumen alitur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur.
‡13:5 Et respondens. ID. A tempore Dominicæ passionis in populo Judæorum qui latronem seditiosum elegerunt, Christum Salvatorem abjecerunt, nec bella hostium nec seditiones civium cessaverunt; sed apostoli ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Judæamque deserant, admonentur, quia non statim finis. In quadragesimum enim annum desolatio provinciæ et ultimum urbis ac templi excidium prolatum est.
§13:6 Multi enim venient. Imminente excidio multi venerunt qui se esse Christos, et jam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter cætera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus Simon Magus, cui auscultabant omnes qui erant in Samaria a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei quæ vocatur magna: eo quod multo tempore magicis artibus dementasset eos.
**13:8 Exsurget enim. BEDA. Hæc omnia ante ultimos et acerbissimos dolores, etc., usque ad qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiæ victoriam faciunt.
††13:9 Videte autem. BEDA. Quare hæc omnia inferantur, dicit Videte, etc. Ea enim vel sola maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei præcones similes et confessores impia crudelitate vexabant.
‡‡13:10 Et in omnes gentes. ID. Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suæ gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judæis se socios regni cœlestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticæ historiæ testantur multo ante excidium Judææ, omnes apostoli ad prædicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedæi, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judæa pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt.
§§13:14 Cum autem videritis, etc. ID. Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Cæsaris quam Pilatus in templo posuit, etc., usque ad semper parebat imperio Romanorum.
***13:17 Væ autem prægnantibu., etc. Quia vel uteri pondere vel filiorum sarcina gravatæ fugere non poterunt. Unde in libro Historiarum legitur uxorem Jonathæ turbatam fuga, filium sinu suo lapsum recepisse perpetuo claudum.
†††13:21 Et tunc si quis. BED. Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de hæreticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus.
‡‡‡13:24 Sed in illis diebus, etc. ID. Sidera in judicio videbuntur obscura, etc., usque ad tunc fiet quod idem propheta alibi dicit: Et erit lux lunæ sicut sol, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum Isa. 3..
§§§13:25 Decidentes. A lumine quando pene deerit semen Abrahæ, cui assimilatæ sunt stellæ. Et virtutes quæ, etc. BEDA. Quid mirum tremere homines, cum aspectu judicii tremant angelicæ potestates? Unde Job: Columnæ cœli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus Job. 26.. Et quid patitur virgula deserti, ubi concutitur cedrus paradisi? Movebuntur. HIER. Ad iram vindictæ quando mittentur a Filio hominis veniente in nubibus cœli cum virtute, quæ prius sicut pluvia in vellus descendit in humilitate.
*13:27 A quatuor ventis. Ab oriente et occidente, austro, aquilone, et non tantum ab his; sed a summo terræ usque ad summum cœlum, id est, ab extremis finibus terræ per directum usque ad ultimos terminos ejus, ubi longe aspicientibus circulus cœli terræ videtur insidere.
†13:28 A ficu autem. Quasi dicat, quomodo cum fuerint in ficu teneri cauliculi, et gemma in florem erumpit, intelligitis adventum æstatis et veris et favonii; sic cum hæc quæ scripta sunt videritis, non putetis jam adesse finem mundi, sed quasi præcursores venire, qui ostendant prope esse. BEDA. Ficus Synagoga, quæ quia ad se veniente Domino fructum justitiæ non habuit, etc., usque ad et æstatem veræ lucis et pacis. HIER. Fici parabola, id est, prophetia. Folia nata, verba sunt præsentia, æstas vero proxima dies est judicii, in quo unaquæque arbor manifestabit quod intus habuit an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum in Eden cum ligno vitæ cujus folia in salutem gentium, id est, verba quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, etc.
‡13:31 Cœlum et terra transibunt. Cœlum æreum, a quo aves cœli et nubila cœli, unde Petrus: Cœli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati II Pet. 3., aperte docens, quia alii cœli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quæ tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra æris ætherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes Cap. 1.: Generatio præterit, et generatio advenit: terra vero in æternum stat. Sic ergo cœlum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in æternum secundum essentiam.
§13:32 Neque filius. In eo enim sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate Act. 1.. In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde: videte, vigilate, etc. HILAR. Filius et Spiritus sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se: Pater autem, quia a se est, scit a se.
**13:34 Et janitori, etc. HIER. Ei, scilicet, qui prædicat. Cui dicitur: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram Ezech. 3.. Vigilate ergo. Præmisso patrisfamilias exemplo, cur consummationis diem reticeat, dicit: vigilate ergo. Qui dormit, non corpora, sed phantasias videt, cum evigilat nihil habet de his quæ viderat. Sic sunt quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam.
††13:36 Quod autem vobis. Non solum rectores Ecclesiæ, sed et omnes vigilare præcipimur, januas cordium custodientes; ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos Dominus dormientes inveniat, unde Paulus: Vigilate, justi, et nolite peccare.