*3:1 Et surrexit Eliasib sacerdos. BEDA in Esdram, tom. 2, lib. 3. Id est, pontifex temporis illius filius Joachim, qui post patrem suum Jesum filium Josedec, non parvo tempore pontificatum tenuit. Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribus ejus cœpit: ut qui gradu præcesserant ordinis, exemplum fierent aliis in bonis operibus. Et bene ædificantibus sacerdotibus adjungitur: Et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Hananæl. Ædificant enim sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnes quos erudiunt, amore et desiderio æternorum incendunt. Nam centum, quæ in computo digitorum de læva transeunt in dexteram, cœlestia bona figurant, quæ comparatio terrenorum quasi dextera ad sinistram sunt. Et ædificaverunt. ID., ibid. Vetus translatio habet, etc., usque ad et in illa laventur. ID., ibid. Videtur juxta litteram; etc., usque ad sola internæ retributionis intentione protendunt. Portam gregis. Quæ, scilicet, respicit Joppen et Diospolim, id est, Lyddam, vicinior mari inter cunctas vias Jerusalem; quæ nunc porta David fertur appellari, et esse prima portarum ad occidentem montis Sion. Huic opinioni consentire videntur Verba dierum, ubi scriptum est de Manasse rege Juda: Post hoc ædificavit murum extra civitatem David, etc. II Par. 12. BED., ibid. Typice autem, sicut grex significat Domini fideles, etc., usque ad temporibus autem Ezechiæ duplicatum fuisse murum civitatis Verba dierum sic ostendunt: Ædificavit quoque agens industrie omnem murum, etc. II Par. 23. Typice autem iste Sophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a secunda: quia ab hostibus utramque dejiciendam præcognovit. Fidem enim et opera doctorum per quæ ab undis vitæ corruptibilis cæteros erui, et in Ecclesiam oportebat induci, vidit diaboli insidiis terræ esse sternenda, id est, per appetitum terrenæ voluptatis cœlestibus gaudiis esse privandos. Bene autem ab utraque porta, prima, scilicet, et secunda, interiori et exteriori, vocem clamoris et ululatus audivit: quia exterius opera, et intus corda diabolo impugnante vidit subvertenda. Sed quia Dominus erigit elisos, Nehemias portam piscium post ruinam narrat instauratam: quia si aliqui prædicatorum peccando corruerint, non deerunt usque in finem sæculi, qui succedentes portas justitiæ Domino adjuvante fidelibus bene vivendo et prædicando aperiant. Ipsi texerunt. ID., ibid. Hic versus etiam de cæteris portis, etc., usque ad qui plus periculi nobis laudando afferant, quam salutaris adminiculi a nobis videndo referant.
†3:6 Ad portam veterem. De qua dicit Joannes: Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed vetus quod habuistis ab initio I Joan. 2.. Mandatum vetus est verbum quod audistis. Porta vero vetus ædificatur in Jerusalem, cum verbum fidei et dilectionis quod ab initio Ecclesiæ traditum est, vel recuperatur in errantibus, vel in nuper credentibus instituitur.
‡3:8 Ad murum. Firmitatem scilicet et munimentum perfectæ dilectionis in cordibus electorum, ad quam instructores ejus ædificando perveniunt, cum in operibus charitatis proficiendo dicunt: Viam mandatorum tuorum cucurri, etc. Psal. 118., illa, scilicet dilatatione mentis illustratæ, quæ et amicum in Deo et inimicum diligunt propter Deum.
§3:13 Et portam vallis. BEDA, ubi supra. Vallis Josaphat, quæ et Gehennon, etc., usque ad id est humiles dono supernæ refectionis. Et portam vallis. ID., ibid. Bene post portam veterem et murum latioris plateæ ædificatur porta vallis, quia post rudimenta catholicæ fidei quæ per dilectionem operatur, necesse est ut humilitas nobis quasi custos virtutum tenenda insinuetur, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus. Et mille. ID., ibid. Ferunt quia situs urbis Jerusalem, etc., usque ad ut omnia a se rudera actionis noxiæ inutilis locutionis et etiam superfluæ cogitationis ejiciant.
**3:15 Et portam fontis ædificavit Sellum filius, etc. ID., ibid. Narrant scriptores, etc., usque ad gradus ipsius Ecclesiæ incrementis et profectibus bonorum operum, quæ per humilitatem fiunt comparans. De civitate David, etc. Civitas David juxta litteram mons Sion appellatur, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet, et major pars civitatis infra montem jacet in planitie humilioris collis sita. Unde in libro Regum: Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David II Reg. 5.. Et paulo post: Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David Ibid..
††3:16 Ædificavit Nehemias filius Asboth, etc. BEDA, ubi supra. Post portam fontis et muros piscinæ Silœ, etc., usque ad et ad regnum cœleste ascensuros cognoscant. Contra sepulcrum David, etc. ID., ibid. Nota David non in Bethlehem, ut quidam putant, sed in Jerusalem esse sepultum certa ratione mysterii. Sicut enim in Bethlehem natus et in regem unctus Christum ibidem nasciturum de suo semine, et a magis sub persona regis adorandum figuravit; ita in Jerusalem defunctus et sepultus ipsum in eadem civitate passurum ac sepeliendum. Ad piscinam, etc. ID., ibid. Piscinam, Scripturam scilicet divinam, etc., usque ad et si hostis antiquus fontem nobis abstulerit verbi Dei, continuo in arcem mentis irrumpit.
‡‡3:19 Et ædificavit, etc. ID., ibid. Hucusque primus civitatis murus exstruitur, etc., usque ad in quo interni arbitrii oculos offendamus. Contra ascensum, etc. Hic est Christus qui in fide sua et dilectione Judæorum populum adunavit et gentium: unde lapis angularis dicitur. Contra cujus ascensum mensura secunda ædificatur, cum per munditiam piæ cogitationis ad visionem ejus tendimus, cum etiam in hac vita retenti crebro visionis ejus desiderio suspiramus. Sequuntur plurimi structorum ordines, qui mensuram secundam ædificasse narrantur: quia maxima Ecclesiæ structura est in munimine interioris virtutis, cum scilicet omni custodia munimus cor nostrum, quoniam ex ipso vita procedit. Singula vero ad intelligentiam spiritualem trahere nimis longum est.
§§3:26 Nathinæi. Dicuntur Gabaonitæ, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant. In Ophel. BEDA, ibid. Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michæa scriptum est: Et tu turris gregis nebulosa Mich. 4., benedicitur turris Ophel. Hæc turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quod Manasses ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel II Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent. Mystice autem Nathinæi habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitæ dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in cœlis est, quos admirans vulgus ait: Qui sunt isti qui ut nubes volant Isa. 60., etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus æris Psal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur. Contra. BEDA, ibid. Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ labamur præsentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post præsentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur: Post eum ædificaverunt Thecueni, etc.
***3:27 A turre. A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis, quæ mentem in hac vita despectis temporalibus ad cœlestia desideria suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicæ incarnationis intuendam, patefacta etiam divinæ æternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecueni hoc ædificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, præsentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibus patefacere. Ad murum templi. Corpus scilicet Christi: de quo dicitur Joan. 2: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: quod scilicet persecutores in morte solverant, sed excitatum et ad cœlos exaltatum amatores videre non cessant in gloria.
†††3:28 Sursum autem, etc. BEDA, ibid. Hanc portam significat Jeremias esse in orientali plaga civitatis, etc., usque ad equi cum in bono accipiuntur, sicut asini, cameli, et muli, conversos ad Dominum populos Gentilium, vel curas rerum temporalium, Domino scilicet animæ subjugatas ostendunt. Ædificaverunt sacerdotes, etc. Sacerdotes vero civitatis Dei murum ad portam aquarum ædificant, cum doctores post vocationem Judæorum ad inducendos in Ecclesiam Gentiles, verbum Dei seminando perveniunt. BEDA, ibid. Longum est de singulis ædificiis vel ædificatoribus mystice disserere, etc., usque ad nomina conscribit in cœlo.