*2:1 Locutusque est Dominus. ORIG., hom. 2 in Num. Homo secundum ordinem suum, etc., usque ad et nihil secundum ordinem gerere. ID. Unusquisque nostrum, etc., usque ad ne propter eum nomen Dei blasphemetur. ID. Secundum sua signa, etc. Quibus scilicet cujusque proprietas designatur, etc., usque ad quanto magis reliqui homines propria signa in motibus animorum et animæ virtutibus gerunt?
†2:2 Per gyrum tabernaculi, etc. RAB. in Num. Circa tabernaculum, etc., usque ad quorum precibus et doctrina munitur Ecclesia.
‡2:9 Universi qui in castris Judæ. His tribubus Judas præsidet, scilicet regalis tribus, de qua ortus est Christus, humani generis rex et salvator.
§2:10 Meridianam plagam erit princeps. Hæc significat antiquam Dei plebem, quæ lucem Evangelii, vel legis suscipiens, amore Conditoris fervebat.
**2:17 Levabitur autem tabernaculum testimonii, etc. Tabernaculi erectio vel depositio Ecclesiæ situm significat, quæ in credentibus erigitur, in negantibus deponitur, in quibusdam ordinibus sacris sublimatur, in aliis judicio sacerdotum excommunicatione humiliatur. Ad occidentalem plagam erunt, etc. RAB. in Num., tom. 2. Dicamus adhuc aliquid quod adjuvet lectorem, etc., usque ad ut secure possint divinum implere officium.
††2:18 Occidentalem. Hæc plaga utrumque parietem tabernaculi in se recipiens, in se jungendo consummat, et consummationem Ecclesiæ in fine mundi significat, quando in fructu bonorum operum probabuntur electi, in oblivionem mortis tradentur impii, ad dexteram Dei locabuntur justi.
‡‡2:25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan. Hæc plaga significat multitudinem gentium usque ad Christum frigore infidelitatis torpentem, sed repulsis Judæis judicio Dei in Ecclesia dilatata æternam beatitudinem exspectat.