3
De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.* De cætero. Quasi: Huc usque instruxi vos quomodo debeatis stare in bello contra tribulationes, de cætero pseudoapostolos, ne legalia ab eis recipiatis moneo, sed fidem Christi solam sufficere credatis. De sinceritate fidei incipit. Scribere. Ut diutius maneat scriptura quam prolatio. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo. quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, Quanquam et ego, etc. Ne videatur Apostolus contemnere in aliis quod non habet, et non posse fidere in carne, subdit: Quanquam, etc. circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,§ De tribu Benjamin. Tribus Benjamin adhæsit Judæ, non recedens a templo, quando facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Juda quæ erat regia, et tribus Benjamin, et tribus Levi quæ erat sacerdotalis, remanserunt simul, non recedentes a Jerusalem et a templo. secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.** Propter Christum. Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum, vel esse superfluum. Inania enim erant hæc omnia impedimenta, ne accederetur ad gratiam. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,†† Verumtamen existimo. Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi. Propter hoc solum, scilicet propter scientiam quam de Jesu habemus, præeminentem, cæteris scientiis. Ut stercora. Quasi: Non tantum detrimenta bonorum, sed quæ inquinant jam observantem: et hoc ideo, ut in futuro Christum habeant præmium: et hic sim in illo membrum: quod aliter nequit fieri nisi illa æstimem ut stercora. et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,‡‡ Meam justitiam, etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suæ obtemperare præcepit. Sed et tua est, quia de lege præsumis tua voluntate te legem posse implere æstimans. CHRYS. Recte dixit: Non habens meam justitiam, etc., usque ad quæ ex nostro studio profecta sunt. Sed illam, etc. AUG. Quæ impetrat a Deo, quæ tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum. Justitia in fide. Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide. 10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus:§§ Ad cognoscendum. Subdit commendationem fidei, per multa quæ facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quæ nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est. 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis:*** Occurram. Deo tribuens quæ mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel, occurram Christo in judicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, quæ non est inter mortuos, sed longe ex mortuis: quia licet omnes resurgant in die judicii, soli tamen justi gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in æra deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam judicis. Non quod jam acceperim. Hoc dicit de se, ne illi quos laudat, ut homines extollantur, sed laborem adderent, ut ipse facit qui tantus est. Sequor autem, etc. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitæ moribus, ut possim esse perfectus justitiæ possessor: qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum ejusdem justitiæ viator. Perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor. Si quo modo comprehendam. Hoc dicit quia difficile est. Et ne videatur superfluum tot pati, cum fidem et alia bona habeat, subdit: Merito pro illa gloria tantum laboro, quia Non dico quod jam acceperim aliquid: quia si quid gloriæ accepi, nihil est ad comparationem futuræ. Aut si quid accepi, ut de cognitione Christi, non dico quod in illa perfectus sim. Et si ita de me. quid me qui de aliis? 12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,††† Quæ quidem retro. Priora acta non quia mala, sed parva ad meritum, sed ad potiora extensus, ut semper proficiat in melius. 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.‡‡‡ Persequor. Eo usque donec veniam ad destinatum bonum. Supernæ vocationis. Id est æternæ vitæ, ad quam vocat Deus, et ideo digna res est, etc. 15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.§§§ Perfecti sumus. Sciendum quod justitia qua justus ex fide vivit vera justitia est, quæ licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitæ capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam, quam cepit æqualitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quæ jam inerat, perfectum, et propter istam quæ adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor ista justitia facit meritum, major illa præmium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur. Et si quid aliter sapitis. Id est, si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde præsumptio oriretur, subdit: ad quod pervenimus ut idem sapiamus: hoc est non extra regulam disciplinæ sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica. Verumtamen ad. Modo imperfecti sumus, modo aliter sapimus, sed tamen necesse est, ut omnes idem de illo sapiamus, ad quod pervenimus fide et scientia, et in eadem permaneamus regula. Id est, opere compleamus. 16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. 17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18 Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:* Inimicos crucis. Qui carnis observantias inducunt, crucem superfluam asserunt. 19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Quorum deus venter est. Quasi in esca salus, ut deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcicis, quod est terrena sapere, et quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quæ ventris sunt, faciunt deum: dum eas justificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est, unde confundi et erubescere possunt, dum per temporalia se justificari dicunt. Itaque gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem æternam. 20 Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, Nostra conversatio. Id est vivendo et intelligendo simus similes angelis. Unde etiam, id est, præter commoda quæ jam habemus, etiam Dominum exspectamus. 21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

*3:1 De cætero. Quasi: Huc usque instruxi vos quomodo debeatis stare in bello contra tribulationes, de cætero pseudoapostolos, ne legalia ab eis recipiatis moneo, sed fidem Christi solam sufficere credatis. De sinceritate fidei incipit. Scribere. Ut diutius maneat scriptura quam prolatio.

3:3 Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.

3:4 Quanquam et ego, etc. Ne videatur Apostolus contemnere in aliis quod non habet, et non posse fidere in carne, subdit: Quanquam, etc.

§3:5 De tribu Benjamin. Tribus Benjamin adhæsit Judæ, non recedens a templo, quando facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Juda quæ erat regia, et tribus Benjamin, et tribus Levi quæ erat sacerdotalis, remanserunt simul, non recedentes a Jerusalem et a templo.

**3:7 Propter Christum. Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum, vel esse superfluum. Inania enim erant hæc omnia impedimenta, ne accederetur ad gratiam.

††3:8 Verumtamen existimo. Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi. Propter hoc solum, scilicet propter scientiam quam de Jesu habemus, præeminentem, cæteris scientiis. Ut stercora. Quasi: Non tantum detrimenta bonorum, sed quæ inquinant jam observantem: et hoc ideo, ut in futuro Christum habeant præmium: et hic sim in illo membrum: quod aliter nequit fieri nisi illa æstimem ut stercora.

‡‡3:9 Meam justitiam, etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suæ obtemperare præcepit. Sed et tua est, quia de lege præsumis tua voluntate te legem posse implere æstimans. CHRYS. Recte dixit: Non habens meam justitiam, etc., usque ad quæ ex nostro studio profecta sunt. Sed illam, etc. AUG. Quæ impetrat a Deo, quæ tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum. Justitia in fide. Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide.

§§3:10 Ad cognoscendum. Subdit commendationem fidei, per multa quæ facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quæ nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est.

***3:11 Occurram. Deo tribuens quæ mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel, occurram Christo in judicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, quæ non est inter mortuos, sed longe ex mortuis: quia licet omnes resurgant in die judicii, soli tamen justi gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in æra deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam judicis. Non quod jam acceperim. Hoc dicit de se, ne illi quos laudat, ut homines extollantur, sed laborem adderent, ut ipse facit qui tantus est. Sequor autem, etc. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitæ moribus, ut possim esse perfectus justitiæ possessor: qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum ejusdem justitiæ viator. Perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor. Si quo modo comprehendam. Hoc dicit quia difficile est. Et ne videatur superfluum tot pati, cum fidem et alia bona habeat, subdit: Merito pro illa gloria tantum laboro, quia Non dico quod jam acceperim aliquid: quia si quid gloriæ accepi, nihil est ad comparationem futuræ. Aut si quid accepi, ut de cognitione Christi, non dico quod in illa perfectus sim. Et si ita de me. quid me qui de aliis?

†††3:13 Quæ quidem retro. Priora acta non quia mala, sed parva ad meritum, sed ad potiora extensus, ut semper proficiat in melius.

‡‡‡3:14 Persequor. Eo usque donec veniam ad destinatum bonum. Supernæ vocationis. Id est æternæ vitæ, ad quam vocat Deus, et ideo digna res est, etc.

§§§3:15 Perfecti sumus. Sciendum quod justitia qua justus ex fide vivit vera justitia est, quæ licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitæ capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam, quam cepit æqualitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quæ jam inerat, perfectum, et propter istam quæ adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor ista justitia facit meritum, major illa præmium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur. Et si quid aliter sapitis. Id est, si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde præsumptio oriretur, subdit: ad quod pervenimus ut idem sapiamus: hoc est non extra regulam disciplinæ sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica. Verumtamen ad. Modo imperfecti sumus, modo aliter sapimus, sed tamen necesse est, ut omnes idem de illo sapiamus, ad quod pervenimus fide et scientia, et in eadem permaneamus regula. Id est, opere compleamus.

*3:18 Inimicos crucis. Qui carnis observantias inducunt, crucem superfluam asserunt.

3:19 Quorum deus venter est. Quasi in esca salus, ut deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcicis, quod est terrena sapere, et quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quæ ventris sunt, faciunt deum: dum eas justificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est, unde confundi et erubescere possunt, dum per temporalia se justificari dicunt. Itaque gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem æternam.

3:20 Nostra conversatio. Id est vivendo et intelligendo simus similes angelis. Unde etiam, id est, præter commoda quæ jam habemus, etiam Dominum exspectamus.