*2:1 Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.
†2:2 Audiat sapientiam. Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Inclina cor. Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus. Si enim sapientiam invocaveris. Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium.
‡2:4 Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.
§2:5 Tunc intelliges. Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies.
**2:6 Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.
††2:7 Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.
‡‡2:12 A via mala. Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, qui est auctor hujus persuasionis.
§§2:13 Qui relinquunt iter. Pulchre, etc., usque ad finis ejus in tenebris exterioribus.
***2:14 Qui lætantur. Quia per vias tenebrosas ambulant, etc., usque ad noxiamque lætitiam salubri fletu castigarent.
†††2:16 Ut eruaris a muliere. Pendet hic versus, etc., usque ad: et ipsi sunt jacula.
‡‡‡2:17 Et relinquit ducem. Patet et de mente hæretica, etc., usque ad quam se die baptismi servaturam promiserat.
§§§2:18 Pacti Dei sui, etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. Inclinata est enim. Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.
*2:19 Ad eam non revertentur. Mortem scilicet, non mulierem, etc., usque ad non sibi attribuat, sed gratiæ Dei.
†2:21 Qui enim. Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt.
‡2:22 Impii. De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, qui autem me audierit, absque terrore quiescet.