19
[Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.* Melior est pauper. Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea, quæ in Scripturis intelligit, operando proficit, quam eruditus, si in his, quæ caute intellexerit, ad hæresim prædicandam labia detorquet. Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. Ubi non, etc. Animæ humanæ scientia vitæ cœlestis necessaria est, etc., usque ad a statu beatitudinis in pœnam miseriæ et mortalitatis inciderunt. Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. Stultitia, etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit insana. Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.§ Divitiæ addunt amicos. Divitiæ regni cœlestis, quæ per sanctos doctores fidelibus tribuendæ prædicantur, multos amicos et eisdem prædicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certæ beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicæ fidei promissionem. Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.** Testis falsus. Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicæ auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa sæpius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur. Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo.] [Qui tantum verba sectatur nihil habebit; qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. 10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.†† Non decent stultum. Non decent hæreticum deliciæ Scripturarum quia his bene uti non novit, neque illum, qui adhuc servus est peccati, præferri decet justis in regimine Ecclesiæ. 11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.‡‡ Doctrina viri. Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur: Et gloria ejus est iniqua prætergredi. Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia. 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. 13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.§§ Dolor patris. Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde pœnituit eum quod hominem fecisset super terram, et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terræ Gen. 6.. Tecta jugiter. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit. 14 Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens. 15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.*** Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat. 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur. 17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. 18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.††† Erudi filium. Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur: 19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.‡‡‡ Qui impatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit. Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientiæ vitium labaris, etc., usque ad cum enim pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit. 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. 21 Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit. 22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.§§§ Melior est pauper. Quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona quæ gessit. 23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.] 24 [Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.* Abscondit piger manum. Nemo ita piger est, etc., usque ad manum enim ad os porrigere, est voci opere concordare. 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. 27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. 28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. Devorat. Ut famelicus cibos, iniquitatem patrare ardenter exquirit. 29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]

*19:1 Melior est pauper. Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea, quæ in Scripturis intelligit, operando proficit, quam eruditus, si in his, quæ caute intellexerit, ad hæresim prædicandam labia detorquet.

19:2 Ubi non, etc. Animæ humanæ scientia vitæ cœlestis necessaria est, etc., usque ad a statu beatitudinis in pœnam miseriæ et mortalitatis inciderunt.

19:3 Stultitia, etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit insana.

§19:4 Divitiæ addunt amicos. Divitiæ regni cœlestis, quæ per sanctos doctores fidelibus tribuendæ prædicantur, multos amicos et eisdem prædicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certæ beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicæ fidei promissionem.

**19:5 Testis falsus. Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicæ auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa sæpius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur.

††19:10 Non decent stultum. Non decent hæreticum deliciæ Scripturarum quia his bene uti non novit, neque illum, qui adhuc servus est peccati, præferri decet justis in regimine Ecclesiæ.

‡‡19:11 Doctrina viri. Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur: Et gloria ejus est iniqua prætergredi. Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia.

§§19:13 Dolor patris. Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde pœnituit eum quod hominem fecisset super terram, et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terræ Gen. 6.. Tecta jugiter. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.

***19:15 Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.

†††19:18 Erudi filium. Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur:

‡‡‡19:19 Qui impatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit. Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientiæ vitium labaris, etc., usque ad cum enim pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.

§§§19:22 Melior est pauper. Quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona quæ gessit.

*19:24 Abscondit piger manum. Nemo ita piger est, etc., usque ad manum enim ad os porrigere, est voci opere concordare.

19:28 Devorat. Ut famelicus cibos, iniquitatem patrare ardenter exquirit.