*26:1 Quomodo nix in æstate. Nix in æstate et pluviæ in messe, etc., usque ad quod Arianæ tempestatis calamitas probavit.
†26:2 Nam sicut avis. Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis Matth. 16..
‡26:4 Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me cœgistis II Cor. 12..
§26:6 Claudus pedibus. Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiæ suæ gloriam perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui hæreticum sciens mittit ad prædicandum, claudus est pedibus: Et iniquitatem bibens; quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiæ debriat.
**26:9 Quomodo si spina nascatur. Spina nascitur in manu temulenti, etc., usque ad aut vituperationem quærit aliorum.
††26:11 Sicut canis. Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.
‡‡26:12 Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10..
§§26:13 Dicit piger. Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt.
***26:16 Sapientior, etc. Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt.
†††26:17 Sicut qui apprehendit. Noli verbis contendere, ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicunque simplex sensu est et duobus inter se jurgantibus, mordaci sermone capta ejus aure, cito incipit quasi canis latrare et contentiones generare, sed sapiens omnino vitat.