30
Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:* Verba congregantis. Huc usque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Græce, latine congregans; Ecclesia enim convocatio. Visio quam. Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quæ sequuntur humili corde dicit, stultissimus sum virorum, etc. [Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. Stultissimus. Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua Luc. 16.. Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens I Cor. 3.. Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum: iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, scilicet neque principum hujus sæculi, qui destruuntur. Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Quis ascendit in cœlum. Filius Dei post resurrectionem, et nostræ resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. Quis continuit. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. Quis suscitavit omnes. Et nunc omnia, quæ per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium sæcularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. Si nosti: tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostræ fidei mysteria stultitiam vocas. Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se.§ Omnis sermo. Proprietatem Græci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita. Clypeus est, id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa. Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax. Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar:** Duo rogavi te. Hæc adhuc vir, etc., usque ad in oblivionem decidat æternorum. vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. 10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.] 11 [Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;†† Generatio quæ patri. Superius vitæ puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius. 12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis; 13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ; 14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.‡‡ Generatio quæ pro dentibus gladios habet. Hæc est, quæ suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit. 15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.§§ Sanguisugæ duæ sunt filiæ. Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet; Duæ filiæ, quæ ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriæ, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Tria sunt insaturabilia. Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana. 16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.*** Os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua, ut supra ignem, incendium gehennæ, qui nunquam desinit. 17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !]††† Oculum qui subsannat. Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur. Filii aquilæ: quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad cœlum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur. 18 [Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:‡‡‡ Tria sunt mihi difficilia. Ita est ad litteram, etc., usque ad difficile est scire quot cogitationibus juvenis agitur, qui viam veritatis deservit. 19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. 20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.§§§ Talis est et via mulieris adulteræ. Adultera quoque mens ut ea quæ commemoravit, semper vaga est, quæ ubi celare peccata poterit, negat se aliquid patrasse mali. 21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: 22 per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo; 23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.] 24 [Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:* Quatuor: scilicet minores videntur justi in terra, quam reprobi, id est abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia æterna quærunt, et pro his pati desiderant. 25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi; Formicæ populus infirmus. Et Ecclesiæ populus, etc., usque ad quibus vivat in æternum. 26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum; Lepusculus, alii chœrogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent. HIERON. Habent enim Hebræa verbum saphan, quod murem et chœrogyllum et leporem et hericium interpretantur. Lepusculus, etc. Hæc est plebs Ecclesiæ, quæ invalida, quia injurias suas ulcisci non quærit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea es tu. 27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;§ Regem locusta. Locusta, etc., usque ad tamen instanter in suis locis Christo militare, et germina carnalium consuevit absumere voluptatum. 28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.** Stellio manibus. Stellio alas non habet, etc., usque ad obtinenda æterni regni mœnia virtus operationis levat. 29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:†† Tria sunt quæ gradiuntur. Non nos moveat, etc., usque ad quia in fallacia sua ad tempus Antichristus prosperatur. 30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum; 31 gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.‡‡ Gallus, scilicet prædicatores, inter hujus sæculi tenebras verum mane nuntiantes. Et aries. Primus ordo sacerdotum, etc., usque ad postquam elevatus est in sublime. 32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. 33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.]§§ Qui autem ubera fortiter premit, etc., usque ad quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur. Et qui provocat iras, producit. Quid prior parabola ad litteram significet, aperit, etc., usque ad elicit sanguinem.

*30:1 Verba congregantis. Huc usque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Græce, latine congregans; Ecclesia enim convocatio. Visio quam. Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quæ sequuntur humili corde dicit, stultissimus sum virorum, etc.

30:2 Stultissimus. Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua Luc. 16.. Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens I Cor. 3.. Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum: iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, scilicet neque principum hujus sæculi, qui destruuntur.

30:4 Quis ascendit in cœlum. Filius Dei post resurrectionem, et nostræ resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. Quis continuit. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. Quis suscitavit omnes. Et nunc omnia, quæ per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium sæcularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. Si nosti: tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostræ fidei mysteria stultitiam vocas.

§30:5 Omnis sermo. Proprietatem Græci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita. Clypeus est, id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa.

**30:7 Duo rogavi te. Hæc adhuc vir, etc., usque ad in oblivionem decidat æternorum.

††30:11 Generatio quæ patri. Superius vitæ puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius.

‡‡30:14 Generatio quæ pro dentibus gladios habet. Hæc est, quæ suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit.

§§30:15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ. Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet; Duæ filiæ, quæ ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriæ, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Tria sunt insaturabilia. Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana.

***30:16 Os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua, ut supra ignem, incendium gehennæ, qui nunquam desinit.

†††30:17 Oculum qui subsannat. Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur. Filii aquilæ: quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad cœlum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.

‡‡‡30:18 Tria sunt mihi difficilia. Ita est ad litteram, etc., usque ad difficile est scire quot cogitationibus juvenis agitur, qui viam veritatis deservit.

§§§30:20 Talis est et via mulieris adulteræ. Adultera quoque mens ut ea quæ commemoravit, semper vaga est, quæ ubi celare peccata poterit, negat se aliquid patrasse mali.

*30:24 Quatuor: scilicet minores videntur justi in terra, quam reprobi, id est abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia æterna quærunt, et pro his pati desiderant.

30:25 Formicæ populus infirmus. Et Ecclesiæ populus, etc., usque ad quibus vivat in æternum.

30:26 Lepusculus, alii chœrogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent. HIERON. Habent enim Hebræa verbum saphan, quod murem et chœrogyllum et leporem et hericium interpretantur. Lepusculus, etc. Hæc est plebs Ecclesiæ, quæ invalida, quia injurias suas ulcisci non quærit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea es tu.

§30:27 Regem locusta. Locusta, etc., usque ad tamen instanter in suis locis Christo militare, et germina carnalium consuevit absumere voluptatum.

**30:28 Stellio manibus. Stellio alas non habet, etc., usque ad obtinenda æterni regni mœnia virtus operationis levat.

††30:29 Tria sunt quæ gradiuntur. Non nos moveat, etc., usque ad quia in fallacia sua ad tempus Antichristus prosperatur.

‡‡30:31 Gallus, scilicet prædicatores, inter hujus sæculi tenebras verum mane nuntiantes. Et aries. Primus ordo sacerdotum, etc., usque ad postquam elevatus est in sublime.

§§30:33 Qui autem ubera fortiter premit, etc., usque ad quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur. Et qui provocat iras, producit. Quid prior parabola ad litteram significet, aperit, etc., usque ad elicit sanguinem.