*13:1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus.
†13:2 Dominus de cœlo. Ibid. Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. AUG. De cœlo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de cœlo, per animas sanctas, quæ sunt cœlum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de cœlo, id est, secreto divinæ mentis. CAS. Vel de æqualitate Dei Patris. Si est intelligens. Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: Omnes declinaverunt, etc.
‡13:3 Sepulcrum. Ibid. Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. Sepulcrum. Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, Nonne cognoscent, etc., non esse de Hebræo, etc., usque ad eos non habet. Contritio AUG. Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro. CASS Via impiorum, etc., usque ad: Timor Dei ante oculos, etc.
§13:4 Nonne cognoscent. Minatur judicium impiis.
**13:5 Dominum non, etc. AUG. Non enim vere hunc invocant, qui Deo displicentia amant
††13:6 Consilium inopis. CASS. Invectio in Judæos, etc., usque ad, id est, de Judæis procedens, etc.
‡‡13:7 Quis dabit ex Sion, etc. CASS. Postremo Judæorum conversio prædicitur, quæ fiet cum plenitudo gentium intraverit. Cum averterit. Pro Judæis etiam hoc testimonium Isaiæ ponit Apostolus: Veniet ex Sion qui avertit captivitatem, vel impietatem a Jacob.