16
Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.* Oratio David. CASS. Oratio personæ Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quæ ejus corpus est. Exaudi, Domine. Ibid. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratæ temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. Non in labiis dolosis. Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. AUG. Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam aliud quam intelligo.
De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. De vultu tuo. CASS. Id est, secundum ea quæ in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. Judicium. Quo sui judicatus videatur prodisse. De vultu tuo, non de dispositione Judæorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, judicium, quo discernit omnia.
Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Probasti. CASS. A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum.
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.§ Vias duras. Ibid. Scilicet opera hominum: quas scilicet merentur opera hominum. Vel quas debent imitari homines, quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile. Vel, non est inventa, ita ut non loquatur, id est, ut non jactanter hæc dicam, vel, ut non peccem in lingua, quod est opus hominum. AUG. Vel, vias duras latronis, etc., usque ad postquam perrexi vias duras et perfeci gressus.
Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.** Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis.
Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.†† Ego clamavi. Ibid. Secundo, precatur ut a Judæorum insidiis ejus puritas liberetur. Ego etiam clamavi, quasi diceres, hoc non nisi justo convenit, qui confidenter orat, quia scit audiri.
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.‡‡ Mirifica. AUG. Mira, sunt quæ nova sunt: hæc sunt quæ in carne cessit mirantibus Judæis.
A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me§§ Pupillam. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos.
a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt;
10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.*** Adipem. CASS. A similitudine animalium, quæ ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Os eorum locutum est superbiam. Non cor, quia sæpe iniqui quod ore defendunt, corde damnant.
11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.
12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.††† Susceperunt me, etc. Ibid. Unde eis hæc opportunitas? Respondeo susceperunt a Deo cujus dispositio est, vel, a traditore, vel, a judice acceperunt avide. Sicut leo paratus, etc. AUG., CASS. Principes comparandi leoni diabolo, quo auctore faciunt: Populus catulus leonis, id est, filius diaboli, habitans, permanens in insidiis, quia mos est malis vota tegere, ut latenter possint perficere.
13 Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio; frameam tuam‡‡‡ Exsurge, Domine. CASS. De retributionibus oratio. Præveni, etc. Ibid. A similitudine currentis: nemo non prius in se quam in alium peccat. Supplanta eum: a similitudine luctantis, id est, inefficaces fac et dejice eos. Eripe animam meam ab impio. AUG. Resuscitando a morte ab impiis illata. Frameam. Anima mea est framea; quam manus, id est, virtus tua assumpsit, ut per eam regna iniquitatis debellet, et justos dividat ab impiis. Divide eos, etc., CASS. id est, Judæos divisos, etc., usque ad miseria, quasi merito: quia, de absconditis. De absconditistuis. Id est, de immunditiis, etc., usque ad id est, ad satietatem usque malorum participes erunt. De absconditis. AUG. Non solum eis hæc pœna visibilis, sed de absconditis, id est, peccatis quæ a lumine veritatis tuæ absconduntur plena est memoria eorum, ut obliviscantur Deum.
14 ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.]

*16:1 Oratio David. CASS. Oratio personæ Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quæ ejus corpus est. Exaudi, Domine. Ibid. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratæ temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. Non in labiis dolosis. Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. AUG. Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam aliud quam intelligo.

16:2 De vultu tuo. CASS. Id est, secundum ea quæ in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. Judicium. Quo sui judicatus videatur prodisse. De vultu tuo, non de dispositione Judæorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, judicium, quo discernit omnia.

16:3 Probasti. CASS. A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum.

§16:4 Vias duras. Ibid. Scilicet opera hominum: quas scilicet merentur opera hominum. Vel quas debent imitari homines, quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile. Vel, non est inventa, ita ut non loquatur, id est, ut non jactanter hæc dicam, vel, ut non peccem in lingua, quod est opus hominum. AUG. Vel, vias duras latronis, etc., usque ad postquam perrexi vias duras et perfeci gressus.

**16:5 Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis.

††16:6 Ego clamavi. Ibid. Secundo, precatur ut a Judæorum insidiis ejus puritas liberetur. Ego etiam clamavi, quasi diceres, hoc non nisi justo convenit, qui confidenter orat, quia scit audiri.

‡‡16:7 Mirifica. AUG. Mira, sunt quæ nova sunt: hæc sunt quæ in carne cessit mirantibus Judæis.

§§16:8 Pupillam. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos.

***16:10 Adipem. CASS. A similitudine animalium, quæ ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Os eorum locutum est superbiam. Non cor, quia sæpe iniqui quod ore defendunt, corde damnant.

†††16:12 Susceperunt me, etc. Ibid. Unde eis hæc opportunitas? Respondeo susceperunt a Deo cujus dispositio est, vel, a traditore, vel, a judice acceperunt avide. Sicut leo paratus, etc. AUG., CASS. Principes comparandi leoni diabolo, quo auctore faciunt: Populus catulus leonis, id est, filius diaboli, habitans, permanens in insidiis, quia mos est malis vota tegere, ut latenter possint perficere.

‡‡‡16:13 Exsurge, Domine. CASS. De retributionibus oratio. Præveni, etc. Ibid. A similitudine currentis: nemo non prius in se quam in alium peccat. Supplanta eum: a similitudine luctantis, id est, inefficaces fac et dejice eos. Eripe animam meam ab impio. AUG. Resuscitando a morte ab impiis illata. Frameam. Anima mea est framea; quam manus, id est, virtus tua assumpsit, ut per eam regna iniquitatis debellet, et justos dividat ab impiis. Divide eos, etc., CASS. id est, Judæos divisos, etc., usque ad miseria, quasi merito: quia, de absconditis. De absconditistuis. Id est, de immunditiis, etc., usque ad id est, ad satietatem usque malorum participes erunt. De absconditis. AUG. Non solum eis hæc pœna visibilis, sed de absconditis, id est, peccatis quæ a lumine veritatis tuæ absconduntur plena est memoria eorum, ut obliviscantur Deum.