21
In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
[Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.* Deus, Deus. CASS. Præmittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione. AUG., CASS. Deus, Deus: geminat ex affectu, vel Deus omnium per creationis potentiam, meus proprie per cultum. AUG. Quando hoc in cruce dixerat, psalmum istum de se scriptum indicavit. Respice in me. CASS. Non est in Hebræo, sed a septuaginta interpretibus additum. Quare me dereliquisti? AUG. Mirum hoc, cum et Deus esset cum eo; sed pro nobis, qui in eo corpus ejus. Longe a salute mea, id est, mei veteris hominis, quia longe a peccatoribus salus, et hæc sunt verba non justitiæ, sed delictorum. Vel, longe a salute sunt verba delictorum meorum, quæ sunt tollenda.
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Clamabo. AUG. De nobis, corpore suo dicit, ut cum forte dicit: Transeat a me calix iste, id est, putatur timuisse mori; sed pro suis infirmis qui timent mori, hæc dixit, sic et hæc vox membrorum est: Clamabo et non exaudies. Per diem, et non exaudies, et nocte et non ad insipientiam. CASS. Quia nullæ in eo tenebræ, et tamen non auditur ad salutem corporalem.
Tu autem in sancto habitas, laus Israël. In sancto habitas. AUG. Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis. CASS. Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Laus Isræl, AUG. id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo.
In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.§ In te speraverunt patres nostri, speraverunt. CASS. Magnus decor, dum iterat speraverunt.
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.** Ego autem, etc. AUG. Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic jam proprie in sua persona loquitur. Ego autem. Jam proprie Christus, sine semine natus sum, ut essem ultra homines in homine, in quo factus sum opprobrium, ut vel sic superbia hominis humilem imitetur. Vermis et non homo, opprobrium. CASS. Ita viliter conculcatus, etc., usque ad vermis, sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens.
Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.†† Speravit in Domino, etc. CASS. Dicentes: Spera in Domino, etc. Ironia Judæorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas.
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.‡‡ Ab uberibus. Non ex quo lactari cœpi, etc., usque ad sed fuisti Deus meus. De ventre.
11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu:§§ De ventre. AUG. Non solum matris, quæ lex nascendi est omnibus; sed de tenebris Synagogæ, in quibus infidelis est, nondum in luce Christi natus, qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit.
12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.*** Ne discesseris a me, qui jam cœpisti. Tu extraxisti: non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. Spes mea ab uberibus: vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus. In te projectus sum, non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. De ventre matris meæ, Deus meus. CASS. Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te.
13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.††† Circumdederunt. ID. Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judæos refert futura quasi præterita.
14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.‡‡‡ Aperuerunt. ID. Ut feræ volentes deglutire, os suum, non ad sapientiam reseratum. Sicut leo. AUG. Ut leo rapiens circumdederunt, ut rugiens os aperuerunt.
15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.§§§ Sicut aqua. Quando funditur aqua, etc., usque ad unde relicto eo fugerunt. CASS. Sicut aquæ sacramentum ablutio peccatorum, etc., usque ad et solidata est. Tanquam cera. Bene legis mysteria comparat ceræ, etc., usque ad quoniam circumdederunt. In medio ventris mei. AUG. Venter infirmos in Ecclesia, vel memoriam Ecclesiæ significat.
16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.* Aruit tanquam testa virtus mea. CASS. Non ut fenum, sed ut testa quæ igne fit firmior. Lingua mea. AUG. Servaverunt præcepta mea apud se hi per quos locuturus eram: et per eos in cognationem eorum, qui erant pulvis mortis, deductus sum.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; Foderunt. ID. Evangelica narratio. Etsi hæc ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt. CASS.: foderunt. Terra fossa fructum facit, sic fructum vitæ dedit Christus vulneratus.
18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. Dinumeraverunt omnia ossa mea. CASS. Proprie describitur pœna crucis. Sic ossa dinumeraverunt, id est, Apostolos; ne in majorem numerum crescerent, quærebant exstinguere. Inspexerunt me. ID. Cum diligentia et delectatione, cum a re crudeli soleant oculi averti. Ecce quam obstinati, non casu aliquid factum, nec tot miraculis cor mollitum.
19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.§ Diviserunt sibi vestimenta mea, etc. AUG. Sacramenta ipsius potuerunt dividi per hæreses, sed non tunica desuper, id est, a Deo data; hæc est charitas vel unitas, quam nemo potest dividere. CASS. Sed forte et dono Dei quibusdam venit, etc., usque ad ut ramus olivæ a columba delatus ad arcam. AUG. Vel, per animam unicam caput et corpus, quod unum diversitates respuit.
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.
21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.** Unicornium, humilitatem meam, etc. ID. Judæi, terrena tantum petentes: vel, de cultu Dei singulariter se jactantes, vel singulariter superbientes, occiso etiam filio post servos.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.†† Qui timetis Dominum, laudate eum, etc. CASS. Timor humanus non laudem, sed vituperium parit.
25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.‡‡ Timeat eum omne semen Isræl, quoniam non sprevit, etc. Quos dixerit semen Jacob, aperit, subdens: Pauperis. AUG. Non ejus qui verbis delictorum clamat de vana vita, sed non tumentis de pompis sæculi.
26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.§§ Apud te laus mea in Ecclesia magna, etc. ID. Apud Deum laudem ponit, qui docet in homine non præsumi.
27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.*** Laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent. ID. Pauperes Deum divites se: ideo pauperes, quia Deum laudant ut eum quærant, et ipse est divitiæ pauperum. Corda eorum in sæculum sæculi reminiscentur et convertentur ad Dominum. ID. Quia ille cibus est cordis.
28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:
29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.††† Manducaverunt et adoraverunt. ID. Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat timere. In conspectu ejus cadent. CASS. Ecclesia utrosque recipit, sed ipse videt et discernit.
31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]‡‡‡ Annuntiabitur, etc. ID. An angelis qui preces hominum Deo offerunt, non pro instructione, sed pro ministerio. CASS. Nota psalmos de passione in magna spe Christianorum terminari, ut sciatur ex passione salus esse.

*21:2 Deus, Deus. CASS. Præmittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione. AUG., CASS. Deus, Deus: geminat ex affectu, vel Deus omnium per creationis potentiam, meus proprie per cultum. AUG. Quando hoc in cruce dixerat, psalmum istum de se scriptum indicavit. Respice in me. CASS. Non est in Hebræo, sed a septuaginta interpretibus additum. Quare me dereliquisti? AUG. Mirum hoc, cum et Deus esset cum eo; sed pro nobis, qui in eo corpus ejus. Longe a salute mea, id est, mei veteris hominis, quia longe a peccatoribus salus, et hæc sunt verba non justitiæ, sed delictorum. Vel, longe a salute sunt verba delictorum meorum, quæ sunt tollenda.

21:3 Clamabo. AUG. De nobis, corpore suo dicit, ut cum forte dicit: Transeat a me calix iste, id est, putatur timuisse mori; sed pro suis infirmis qui timent mori, hæc dixit, sic et hæc vox membrorum est: Clamabo et non exaudies. Per diem, et non exaudies, et nocte et non ad insipientiam. CASS. Quia nullæ in eo tenebræ, et tamen non auditur ad salutem corporalem.

21:4 In sancto habitas. AUG. Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis. CASS. Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Laus Isræl, AUG. id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo.

§21:5 In te speraverunt patres nostri, speraverunt. CASS. Magnus decor, dum iterat speraverunt.

**21:7 Ego autem, etc. AUG. Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic jam proprie in sua persona loquitur. Ego autem. Jam proprie Christus, sine semine natus sum, ut essem ultra homines in homine, in quo factus sum opprobrium, ut vel sic superbia hominis humilem imitetur. Vermis et non homo, opprobrium. CASS. Ita viliter conculcatus, etc., usque ad vermis, sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens.

††21:9 Speravit in Domino, etc. CASS. Dicentes: Spera in Domino, etc. Ironia Judæorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas.

‡‡21:10 Ab uberibus. Non ex quo lactari cœpi, etc., usque ad sed fuisti Deus meus. De ventre.

§§21:11 De ventre. AUG. Non solum matris, quæ lex nascendi est omnibus; sed de tenebris Synagogæ, in quibus infidelis est, nondum in luce Christi natus, qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit.

***21:12 Ne discesseris a me, qui jam cœpisti. Tu extraxisti: non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. Spes mea ab uberibus: vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus. In te projectus sum, non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. De ventre matris meæ, Deus meus. CASS. Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te.

†††21:13 Circumdederunt. ID. Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judæos refert futura quasi præterita.

‡‡‡21:14 Aperuerunt. ID. Ut feræ volentes deglutire, os suum, non ad sapientiam reseratum. Sicut leo. AUG. Ut leo rapiens circumdederunt, ut rugiens os aperuerunt.

§§§21:15 Sicut aqua. Quando funditur aqua, etc., usque ad unde relicto eo fugerunt. CASS. Sicut aquæ sacramentum ablutio peccatorum, etc., usque ad et solidata est. Tanquam cera. Bene legis mysteria comparat ceræ, etc., usque ad quoniam circumdederunt. In medio ventris mei. AUG. Venter infirmos in Ecclesia, vel memoriam Ecclesiæ significat.

*21:16 Aruit tanquam testa virtus mea. CASS. Non ut fenum, sed ut testa quæ igne fit firmior. Lingua mea. AUG. Servaverunt præcepta mea apud se hi per quos locuturus eram: et per eos in cognationem eorum, qui erant pulvis mortis, deductus sum.

21:17 Foderunt. ID. Evangelica narratio. Etsi hæc ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt. CASS.: foderunt. Terra fossa fructum facit, sic fructum vitæ dedit Christus vulneratus.

21:18 Dinumeraverunt omnia ossa mea. CASS. Proprie describitur pœna crucis. Sic ossa dinumeraverunt, id est, Apostolos; ne in majorem numerum crescerent, quærebant exstinguere. Inspexerunt me. ID. Cum diligentia et delectatione, cum a re crudeli soleant oculi averti. Ecce quam obstinati, non casu aliquid factum, nec tot miraculis cor mollitum.

§21:19 Diviserunt sibi vestimenta mea, etc. AUG. Sacramenta ipsius potuerunt dividi per hæreses, sed non tunica desuper, id est, a Deo data; hæc est charitas vel unitas, quam nemo potest dividere. CASS. Sed forte et dono Dei quibusdam venit, etc., usque ad ut ramus olivæ a columba delatus ad arcam. AUG. Vel, per animam unicam caput et corpus, quod unum diversitates respuit.

**21:22 Unicornium, humilitatem meam, etc. ID. Judæi, terrena tantum petentes: vel, de cultu Dei singulariter se jactantes, vel singulariter superbientes, occiso etiam filio post servos.

††21:24 Qui timetis Dominum, laudate eum, etc. CASS. Timor humanus non laudem, sed vituperium parit.

‡‡21:25 Timeat eum omne semen Isræl, quoniam non sprevit, etc. Quos dixerit semen Jacob, aperit, subdens: Pauperis. AUG. Non ejus qui verbis delictorum clamat de vana vita, sed non tumentis de pompis sæculi.

§§21:26 Apud te laus mea in Ecclesia magna, etc. ID. Apud Deum laudem ponit, qui docet in homine non præsumi.

***21:27 Laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent. ID. Pauperes Deum divites se: ideo pauperes, quia Deum laudant ut eum quærant, et ipse est divitiæ pauperum. Corda eorum in sæculum sæculi reminiscentur et convertentur ad Dominum. ID. Quia ille cibus est cordis.

†††21:30 Manducaverunt et adoraverunt. ID. Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat timere. In conspectu ejus cadent. CASS. Ecclesia utrosque recipit, sed ipse videt et discernit.

‡‡‡21:32 Annuntiabitur, etc. ID. An angelis qui preces hominum Deo offerunt, non pro instructione, sed pro ministerio. CASS. Nota psalmos de passione in magna spe Christianorum terminari, ut sciatur ex passione salus esse.