*28:1 Psalmus David in consummatione. ID. Arca a Philistæis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori. Afferte Domino. ID. Prius monet sacrificia offerre. Filios arietum. AUG. Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad prædicandum missi significantur. Vox Domini. CASS. Prædicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judæis et gentibus. GREG. Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiæ, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit. HIER. Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace æterna.
†28:3 Vox Domini super aquas, etc. CASS. De constitutione Ecclesiæ, ubi virtutes Spiritus sancti cum magno præconio enumerat. Libani. Libanus interpretatur candidatio. Cedri Libani, id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur.
‡28:7 Desertum. CASS., AUG. Judaicum populum, etc., usque ad unde emanat aqua viva.
§28:10 Dominus. Quid constitutæ Ecclesiæ fiat ostendit. Dedi, enim ait, vobis potestatem conculcare super serpentes. Ut autem est inauditum, ut cervi omne genus ferarum cornu feriant; sic ut Apostoli omnem philosophiam illiterati redarguerent. Diluvium. CASS. Aquas baptismi, qui purgat crimina mundi.