*30:1 In finem psalmus. AUG. Exstasis hic accipitur pavor perturbati populi de persecutione omnium gentium, et defectu fidei per orbem. CASS. Contra pavorem spes et oratio præmittitur, etc., usque ad: Erunt duo in carne una Gen. 2., ergo et in voce una. AUG. Prior loquitur Redemptor, inde redempti, gratias agentes. Inde diu de perturbatione Prophetæ vox interponitur prope finem, et in fine. Hic describitur humiliatio Christi martyrumque: unde sequitur exaltatio.
†30:2 In te, Domine, speravi, etc. ID. Est confusio æterna, de qua liberari petit: et est temporalis ad horam, scilicet quæ prodest.
‡30:3 Accelera. ID. In faciendis, in solvendis animabus et hujusmodi, ut eruas tertia die, non differas in communem resurrectionem; quod ut sit, esto mihi protector tantus, quantum decet esse Deum. Esto mihi. Dixit: Justitiam da, etc., usque ad affirmat liberationem.
§30:5 Educes. CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judæorum consilia. De laqueo quem absconderunt. AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: Educes me de laqueo.
**30:6 In manus. CASS. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. AUG. In manus. Ex his verbis quæ in cruce dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse.
††30:8 Ego autem, in Domino, etc. CASS. De gaudio, quia sperat in Domino, qui odit vanos. Exsultabo et lætabor. Exsultare est cum magna alacritate animi gaudere: lætari, temperata affectione. Humilitatem meam. Pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis accipit. Necessitatibus. AUG. Necessitates sunt infinitæ, etc., usque ad et in futuro plenarie.
‡‡30:9 In loco spatioso. CASS. Locus spatiosus libere eundi ad patriam virtutum, charitas: sed, quia caro infirma, et urgent mala: Miserere mei, Domine. Jam pavor enarratur, id est, quot et quanta ea perturbant, contra quæ est oratio, Tribulor. AUG. Cum prius dixit: Statuisti in loco spatioso, etc. Sed aliis locus spatiosus, ex liberationis gratulatione; aliis ex tribulatione, angustia. Conturbatus. Irascitur pro peccatis palearum, etc., usque ad nam vita perfectorum est profectus aliorum. In ira oculus. In ira persecutorum, etc., usque ad ut ab omnibus gradibus quæratur Deus. CASS. Vel intellectus turbatur, et animus confunditur, etc., usque ad nec in animo, nec in corpore ulla potest esse hominis præsumptio. AUG. Ira per vitium oculum mentis cæcat; ira per zelum turbat: quia et hæc, concussa mente, contemplationem dissipat, quæ non est nisi inquieta mente; sed inde post paululum plus proficit ad videndum.
§§30:11 Paupertate. ID. Vel egestate. Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea.
***30:12 Super omnes inimicos meos. ID. Pejus paganis et Judæis vivunt, etc., usque ad pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint. CASS. Vel apud omnes inimicos, vel majori opprobrio habitus, quam illi qui digni eo; et vicinis, parentibus, vel jam credituris; et notis, familiaribus.
†††30:13 Qui videbant me foras. HIER. Foras, Christum, id est, qui hominem purum putabant. Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. CASS. Vel excidi a corde eorum, ut mortuus cujus memoria cum corpore sepelitur, de cujus reparatione desperatur. Vas perditum, mortuus Jesus abjiciendus putatur.
‡‡‡30:14 Vituperationem multorum. AUG. Vituperantur, etc., usque ad non quisquam homo. In circuitu. In eo dum convenirent simul. CASS. Errorum, etc., usque ad id est, appetitu temporalium.
§§§30:16 Sortes meæ. ID. Vel tempora vitæ. AUG. Quia quando vis, vivimus, vel morimur: ideo eripe. Etsi justus, et occultus ordo electionis apud te est, ego tamen, etc., usque ad quæ, sine meritis, quos vult elegit.
*30:17 Illustra. CASS. Manifestam fac benevolentiam tuam super me, ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. AUG. Illustra. Appareat, qui ad te pertineat cum modo sit confusio; unde alibi: Discerne causam meam Psal. 41.; ne tamen se justificare videatur, subdit: Salvum me fac in misericordia, non in mea justitia.
†30:18 Invocavi. ID. Invocas Deum, quando in te vocas eum, et quando in domum cordis tui eum invitas.
‡30:19 Muta fiant. CASS. Quæ hic garrula, dum non timent judicium. Muta in pœnis, in inferno. Quæ loquuntur. Apte opponit justo iniquitatem. In superbia et in abusione. CASS. Quia creatura contra creatorem, et perverso usu beneficiorum Dei, qui, præter cætera, propter eos venit.
§30:20 Quam magna. CASS. Quæ bona Dei contra prædicta mala, quæ leviant ipsa mala. AUG. Ista cernens et mirans exclamat Propheta, etc., usque ad in futuro vero patebit.
**30:21 A conturbatione. AUG. Ut jam nullam conturbationem humanam patiatur, etiam modo tribulati, mente intrantes ad vultum Dei non turbantur. Proteges. CASS. Ne promissio tantum futuri turbaret, hoc addit: proteges, ne noceantur.
††30:22 Benedictus. ID. Quasi, quid ultra? Plenitudinem beneficii laude concludit, comparans illud suæ imbecillitati. Et loquitur Propheta, vel populus fidelis. Mirificavit. AUG. Misso Spiritu, totum mundum replevit, etc., usque ad unde: Unguentum effusum est nomen tuum. CASS. Vel, mirificavit Deus Pater misericordiam, etc., usque ad juxta illud: Requievit in corde terræ.
‡‡30:23 Ego dixi in excessu. AUG. Timoris nostri typum, etc., usque ad: Ideo exaudisti vocem orationis meæ. AUG. In excessu mentis. Vel rapta mente vidit altitudinem ex qua sentit se projectum valde longe: vel excessit a ratione timendo. A facie oculorum tuorum. Si in facie tua essem, etc., usque ad sed meum cor accusavi.
§§30:24 Diligite Dominum, omnes, etc. CASS. Conclusio oratoria, vel hortatoria, pro prædictis obtinendis. AUG. Prædicta expertus jam nos hortatur; quasi: tribulatus sum, timui, clamavi, non sum confusus: ita vos. Sancti ejus, quorum est diligere Deum, quia non amant mundum, neque quæ in mundo sunt; amicus mundi hujus, inimicus Dei constituitur. Disce ergo non diligere mundum, ut discas diligere Deum: averte, ut convertaris; funde, ut implearis. Requiret Dominus, etc. Etiam hic aliquando, si nulli hoc faceret, non videretur vigilare divina providentia, si omnibus non servaretur divina patientia. Abundanter facientibus. Qui non cito pœnitent. Superbiam. Pro omni vitio, quia radix omnium.
***30:25 Viriliter agite, etc. Virtus totius psalmi, ne carnis fragilitas timeat tot mala sæculi.