*36:1 Psalmus David. Psalmus hic est quasi vestis Christi, quæ totum corpus ejus operiat præceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhæreant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et æterna dat.
†36:2 Olera herbarum. AUG. Modo est hiems, etc., usque ad quia nondum apparuit quod erimus. AUG., CASS. Olera non hortorum, sed herbarum, id est, vilissima, quæ per agros sponte nascuntur. Fenum, nobiles, qui facile proficiunt; olera, mediocres: sed et illi cito arescunt, et hi decidunt.
‡36:8 Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret.
§36:10 Et adhuc pusillum, etc. AUG. Post istam vitam parvam, etc., usque ad nec vermem conscientiæ corrodentis sentiebat.
**36:12 Observabit, etc. CASS. Dicto, quod boni non debent malos æmulari, etc., usque ad conatur occidere.
††36:13 Dominus autem, etc. ID. Sic et nos videntes perituros, irrideamus et præsentes, grandis consolatio.
‡‡36:14 Gladium, etc. ID. Si neque blanditiis neque minis aget, pœna aggreditur. Si nec sic proficit, insidiatur dolis, quando bene loquendo mala intendit.
§§36:16 Melius est, etc. ID. Paulo ante de malitia et sustinentia: hic de divitiis et paupertate.
***36:17 Confirmat autem, etc. AUG. Maxime per exemplum crucis suæ. Crux enim Christi finita est in pœna, et manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum.
†††36:18 In diebus famis. CASS. Id est, in hac vita, etc., usque ad quanto plus elevantur, tanto citius ut fumus deficient.
‡‡‡36:21 Mutuabitur. ID. Audit verbum Dei, non reddit operibus. Et non solvet. Id est, non reddit operibus quod auditu percepit. Miseretur et retribuet, etc. De his quæ accipit, etc., usque ad sequitur largitas.
§§§36:23 Gressus. ID. Qui per se tortuosi, quia in peccatis nati. Viam ejus. AUG. Via terræ non dura, sed latronibus plena est: vel, viam hominis volet Deus.
*36:25 Junior fui, etc. ID. Tractat hic justum nunquam deseri, præmia bonorum et pœnas malorum commiscens cum interjectis adhortationibus. AUG. Ecclesia quasi unus homo loquitur, quæ in primis temporibus junior fuit, in fine sæculi senuit, in senecta uberi, quia per omnes gentes dilatata. ID. Junior fui. Puer in Abel; in prophetis et patriarchis juvenis; tempore martyrum quasi senex; in fine mundi quasi in decrepita ætate. CASS. Junior, quando initia legis in Adam suscepi; senui, cum in honorabili ætate ad ultimum suscepi Christum.
†36:26 Tota die miseretur. Vel, de eleemosyna dicit, quæ a misericordia incipit, et post manum aperit: vel, de spiritualibus.
‡36:28 Amat judicium et non derelinquet sanctos suos. CASS. Ideo: et tu ama, ut bonis tuis gaudeas.
§36:31 Supplantabuntur. ID. Supplantare, est plantis foveas insidiarum prætendere.
**36:33 Dominus autem ID. Consolatio justi. In manibus ejus. AUG. Job terra tradita est in manus impii, id est, caro: sed animam invictam educit Deus, ne cedat. Cum judicabitur. CASS. Vel, non permittit damnari justum cum judicabitur ille ab impio; vel, illi impio, scilicet ad malum ejus.
††36:34 Et exaltabit. ID. Quia non nisi exaltatus cœlestem potest habitare. Videbis ID. Quod modo credis; dupliciter notat gaudia bonorum; primo, quia tunc sentient in quantis sint jucunditatibus. Inde, quia videbunt pœnas iniquorum, unde gratior est beatitudo liberatis ab hujusmodi malo.
‡‡36:35 Vidi impium superexaltatum. ID. Contra hoc, etc., usque ad cui religato locus nocendi est ablatus.
§§36:36 Transivi. Mundum, meliori conversatione ad Deum tendens: et vidi nihil posse, cum nihil omnia sint in quibus homo gloriatur. Quæsivi. In memoriam reduxi: quia boni tunc magis dolent de impiis, quod ab eis sunt separati, cum in melius immutantur. Locus. Eorum mundus est, qui et dissolvetur. Transivi. AUG. Transit, qui præsentiam non attendit, sed novissima, etc., usque ad cui hæc virtus est, loco beati ponitur.
***36:37 Reliquiæ. Bona quæ post hanc vitam relinquentur, vel memoria bona post obitum.
†††36:39 Salus autem justorum a Domino. Hæc omnia justis, totum tamen a Deo, et colligit summatim.