43
In finem. Filiis Core ad intellectum.* Ad intellectum. AUG. Non sic quærant sibi fieri, etc., usque ad et hæc non amentur. CASS. Distinguit beneficia Dei, quæ incipientibus data sunt in mundo, perfectis in cœlo. Ut magis sit mirum relinqui præsentes, recolit præterita.
[Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. Deus, auribus. AUG., CASS. Primum dicit: Deus, quod facere solet lætus vel graviter afflictus. Audivimus. Ut major fides sit rei, ne putetur ambigua. Patres. Non juvenes, ut videantur veri nostri, qui suis certa dicerent. Opus quod, etc. Ibid. Et si semper operetur, tamen operari dicitur, quando aliquod signum novitatis ostendit.
Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.
Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. Sed dextera tua. AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum, etc. Ibid. Id est, fortitudo; et illuminatio, id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua.
Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.§ Tu es ipse rex meus et Deus meus. AUG. Tempora mutata sunt; auctor non mutatur.
In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:** Non enim in arcu meo sperabo. CASS. Minor virtus hominis, quia minus valet in bello. Gladius. Major virtus, quæ in bello plus creditur valere. AUG. Vel, gladius meus non salvabit me, sed tu, quia et in hoc sæculo salvasti, ne nos traherent post se, et eos pudere fecisti: et ideo tunc laudabimur.
salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.†† Salvasti, etc. AUG. Nota etiam præterita dicta, pro futuris esse accipienda.
In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.‡‡ Nunc autem repulisti. CASS. Diapsalmus. Enumerat mala quæ hic fecerunt boni, non tamen obliti Dei. CASS. Exaggerat mala, ut benevolentiam judicis impetret. Confudisti, dum hic ab iniquis habentur opprobrio. AUG. Hæc vere futura, etc., usque ad hoc est jejunium non abstinentiæ, sed luxuriæ.
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.§§ Avertisti. CASS. Pro deficientibus. Vel, averti, est hostem fugere; unde: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Diripiebant. Hoc fugatis contingit, ut cadant in prædam, qui hostibus nequeunt resistere.
12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.*** Dedisti nos tanquam oves escarum. CASS. Persistentes in fide. Hic diversi martyres, id est diversa martyrii genera: alii esca feris, alii traditi gentibus in servitutem; unde dicit: Tanquam oves escarum, ubi notatur quorumdam mactatio.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.††† Vendidisti populum tuum sine pretio. AUG. Dum dantur alienigenis et nullus acquirit: quod fit ad probationem vel correctionem; vel nullus pro eis acquiritur, vel si quis, pauci tamen.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.‡‡‡ Opprobrium vicinis. CASS. Gravis afflictio a vicinis ingeritur, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus irrogat. Derisum his qui in circuitu. CASS. Derisus est vox confusa lætitiæ, insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est abjecta vilitas.
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.§§§ In similitudinem gentium. Ibid. In similitudine Christi gentibus sunt appositi, quando eos comparibus pœnis affecerunt.
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me:
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.* Exprobrantis. Ibid. Exprobrare est in faciem maledicere; obloqui est absenti detrahere, et dolose mordere.
18 Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. Venerunt super nos. Ibid. Quia non erant in nobis per culpam.
19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua: Non recessit. Ibid. Ita quod retroiret, etsi aliquando descendit contemplatione deitatis. Declinasti. AUG. Semitæ nostræ erant in voluptatibus et prosperitatibus sæculi: sed tulisti eas de sua via, et ostendisti arctam viam, quæ ducit ad vitam. HIER. Vel et declinasti, id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel, non declinasti alia littera, id est, non permisisti declinare et deviare semitas nostras. Semitas, id est, opera; a via tua, id est, a lege; ideo quoniam humiliasti nos.
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.§ Umbra mortis. AUG. Vel, hæc mortalitas, umbra mortis est: vera autem mors est damnatio cum diabolo.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,** Si obliti sumus nomen Dei. Ibid. Iste est intellectus filiorum Core, qui propter hæc omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista.
22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.†† Novit. Ibid. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere. Novit, quoniam requiret propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui te fecit, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. Propter te mortificamur. CASS. Non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur.
23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.‡‡ Exsurge. Ibid. Precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat. AUG. Hactenus non obliti; et ut perseveremus: Exsurge, quia propter te mortificamur. AUG., HIER. Et si sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse, precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus, quæ putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse, credentes in eum non persequerentur, sed et ipsi crederent. AUG. Vel exsurge, conforta. Obdormis. Negligere videris. Quare etsi nesciamus, tu scis quare: vel pro culpa, vel pro utilitate. Quod si pro culpa, utinam abesset; si pro utilitate, utinam adesset. Quosdam repellis, quia faciem, id est, cognitionem tuam, ab eis subtrahis: obdormis quibusdam qui gemunt de malis.
24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?§§ Quare oblivisceris? id est, non das spiritum fortitudinis, sine quo inopes. Et tribulationis. CASS. Quia eam non mitigas, etc., usque ad qui facile cedunt illicitis motibus, et hærent terrenis.
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.]*** Exsurge, Domine. Hic sine dormitione exsurge ponitur, quod ad resurrectionem pertinet, in qua est spes omnium fidelium; in qua humana destruitur captivitas; per quam sumus adjuti et liberati. In terra venter. AUG. Qui genua figit terræ, habet quo plus humilietur: qui vero plus humiliatur ut et venter hæreat terræ, non habet ultra quo plus humilietur. Exprimit ergo nimiam humiliationem, ut quia venit ad summam, jam adsit Dei miseratio. Vel plangit eos qui sunt venter, id est, carnales, et hæserunt, id est consenserunt iniquis.

*43:1 Ad intellectum. AUG. Non sic quærant sibi fieri, etc., usque ad et hæc non amentur. CASS. Distinguit beneficia Dei, quæ incipientibus data sunt in mundo, perfectis in cœlo. Ut magis sit mirum relinqui præsentes, recolit præterita.

43:2 Deus, auribus. AUG., CASS. Primum dicit: Deus, quod facere solet lætus vel graviter afflictus. Audivimus. Ut major fides sit rei, ne putetur ambigua. Patres. Non juvenes, ut videantur veri nostri, qui suis certa dicerent. Opus quod, etc. Ibid. Et si semper operetur, tamen operari dicitur, quando aliquod signum novitatis ostendit.

43:4 Sed dextera tua. AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum, etc. Ibid. Id est, fortitudo; et illuminatio, id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua.

§43:5 Tu es ipse rex meus et Deus meus. AUG. Tempora mutata sunt; auctor non mutatur.

**43:7 Non enim in arcu meo sperabo. CASS. Minor virtus hominis, quia minus valet in bello. Gladius. Major virtus, quæ in bello plus creditur valere. AUG. Vel, gladius meus non salvabit me, sed tu, quia et in hoc sæculo salvasti, ne nos traherent post se, et eos pudere fecisti: et ideo tunc laudabimur.

††43:8 Salvasti, etc. AUG. Nota etiam præterita dicta, pro futuris esse accipienda.

‡‡43:10 Nunc autem repulisti. CASS. Diapsalmus. Enumerat mala quæ hic fecerunt boni, non tamen obliti Dei. CASS. Exaggerat mala, ut benevolentiam judicis impetret. Confudisti, dum hic ab iniquis habentur opprobrio. AUG. Hæc vere futura, etc., usque ad hoc est jejunium non abstinentiæ, sed luxuriæ.

§§43:11 Avertisti. CASS. Pro deficientibus. Vel, averti, est hostem fugere; unde: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Diripiebant. Hoc fugatis contingit, ut cadant in prædam, qui hostibus nequeunt resistere.

***43:12 Dedisti nos tanquam oves escarum. CASS. Persistentes in fide. Hic diversi martyres, id est diversa martyrii genera: alii esca feris, alii traditi gentibus in servitutem; unde dicit: Tanquam oves escarum, ubi notatur quorumdam mactatio.

†††43:13 Vendidisti populum tuum sine pretio. AUG. Dum dantur alienigenis et nullus acquirit: quod fit ad probationem vel correctionem; vel nullus pro eis acquiritur, vel si quis, pauci tamen.

‡‡‡43:14 Opprobrium vicinis. CASS. Gravis afflictio a vicinis ingeritur, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus irrogat. Derisum his qui in circuitu. CASS. Derisus est vox confusa lætitiæ, insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est abjecta vilitas.

§§§43:15 In similitudinem gentium. Ibid. In similitudine Christi gentibus sunt appositi, quando eos comparibus pœnis affecerunt.

*43:17 Exprobrantis. Ibid. Exprobrare est in faciem maledicere; obloqui est absenti detrahere, et dolose mordere.

43:18 Venerunt super nos. Ibid. Quia non erant in nobis per culpam.

43:19 Non recessit. Ibid. Ita quod retroiret, etsi aliquando descendit contemplatione deitatis. Declinasti. AUG. Semitæ nostræ erant in voluptatibus et prosperitatibus sæculi: sed tulisti eas de sua via, et ostendisti arctam viam, quæ ducit ad vitam. HIER. Vel et declinasti, id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel, non declinasti alia littera, id est, non permisisti declinare et deviare semitas nostras. Semitas, id est, opera; a via tua, id est, a lege; ideo quoniam humiliasti nos.

§43:20 Umbra mortis. AUG. Vel, hæc mortalitas, umbra mortis est: vera autem mors est damnatio cum diabolo.

**43:21 Si obliti sumus nomen Dei. Ibid. Iste est intellectus filiorum Core, qui propter hæc omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista.

††43:22 Novit. Ibid. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere. Novit, quoniam requiret propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui te fecit, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. Propter te mortificamur. CASS. Non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur.

‡‡43:23 Exsurge. Ibid. Precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat. AUG. Hactenus non obliti; et ut perseveremus: Exsurge, quia propter te mortificamur. AUG., HIER. Et si sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse, precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus, quæ putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse, credentes in eum non persequerentur, sed et ipsi crederent. AUG. Vel exsurge, conforta. Obdormis. Negligere videris. Quare etsi nesciamus, tu scis quare: vel pro culpa, vel pro utilitate. Quod si pro culpa, utinam abesset; si pro utilitate, utinam adesset. Quosdam repellis, quia faciem, id est, cognitionem tuam, ab eis subtrahis: obdormis quibusdam qui gemunt de malis.

§§43:24 Quare oblivisceris? id est, non das spiritum fortitudinis, sine quo inopes. Et tribulationis. CASS. Quia eam non mitigas, etc., usque ad qui facile cedunt illicitis motibus, et hærent terrenis.

***43:26 Exsurge, Domine. Hic sine dormitione exsurge ponitur, quod ad resurrectionem pertinet, in qua est spes omnium fidelium; in qua humana destruitur captivitas; per quam sumus adjuti et liberati. In terra venter. AUG. Qui genua figit terræ, habet quo plus humilietur: qui vero plus humiliatur ut et venter hæreat terræ, non habet ultra quo plus humilietur. Exprimit ergo nimiam humiliationem, ut quia venit ad summam, jam adsit Dei miseratio. Vel plangit eos qui sunt venter, id est, carnales, et hæserunt, id est consenserunt iniquis.