59
In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,* In finem pro his. AUG. In historiis non legitur, etc., usque ad hominem ad fidem; terrenos, ut vivant cœlestes. BASIL. et THEOD. Hæc regum historia describit. Prævidet autem populum prævaricaturum, captivum abducendum, et pœnitentem reducendum. Ideo inscripsit: Pro iis qui mutabuntur. Doctrinam. AUG. Mutantur in doctrinam, etc., usque ad Edom terrenus vitam in cœlestem. Et percussit. Cum percussit Edom gladio spiritus, etc., usque ad docet beatam esse contritionem per quam probat commutandos ad æterna.
cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
[Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis. Deus, repulisti nos. CASS. Primo referuntur percussiones factæ pro æternis pœnis vitandis: Repulisti. In Adam. Et destruxisti ab immortalitate. Quia iratus es pro peccatis, et tamen misertus, per filium, sic quod commovisti ab errore: Et turbasti, pœnitentiam: ut ergo cœpisti, perfice, sana.
Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est.
Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. Ostendisti. AUG. Mutato enim homine in melius, etc., usque ad ferre adversa usque in finem. Dura. CASS. Id est, temporis miserias, quæ nobis per charitatem sunt delectabiles, et per infirmitatem carnis graves. Vino, id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: Vino, spirituali, unde non vitia, sed compunctio.
Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui.§ Arcus. AUG. Quanto plus retro tenditur, tanto impetuosius sagitta in priora fertur, id est, quanto magis differtur judicium, tanto gravius venturum est. Et liberentur. CASS. Diapsalmus. De liberatione quam precatur et affirmatur, pro qua gratæ sunt percussiones.
Salvum fac dextera tua, et exaudi me.** Dextera tua. AUG. Ut stemus ad dexteram, etc., usque ad de terrenis non nisi utiliter.
Deus locutus est in sancto suo: lætabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor.†† Deus locutus est. Ibid. Hac fiducia oro, quam Deus in Christo promisit, etc., usque ad vox est Ecclesiæ: Lætabor. Sichimam. Interpretatur humeri, id est, onus Christi, etc., usque ad alii jugum Christi ferant. Convallem tabernaculorum: propter oves Jacob signat Judæos, qui etiam dividuntur; quia alii credunt, alii non, id est, de Judæis habebo non paucos.
Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus;‡‡ Manasses. Ibid. Vel, Manasses omnis ille qui, oblitus prioris vitæ, etc., usque ad: et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis. Ephraim. Fructificatio: et hæc est fortitudo capitis, id est, Christi: granum enim moriens virtutem in se habet, ut fructum faceret.
10 Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.§§ Moab olla spei meæ. Ibid. Filiæ male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. CASS. Moab olla spei meæ. Vel per Moab, etc., usque ad unde spes mihi vitæ est. HIER. Olla, unde: Ollam succensam ego video, etc., usque ad: Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit.
11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?*** Civitatem munitam. CASS. Futuram Jerusalem. In Idumæam, id est, usque ad terrenos, ut impleto numero simul ad beatitudinem veniret.
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?††† Non egredieris. AUG. Sed intus operaberis, et sic melius deducet, quia sic videtur non pro temporali vita pugnare, sed pro futura.
13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.]

*59:1 In finem pro his. AUG. In historiis non legitur, etc., usque ad hominem ad fidem; terrenos, ut vivant cœlestes. BASIL. et THEOD. Hæc regum historia describit. Prævidet autem populum prævaricaturum, captivum abducendum, et pœnitentem reducendum. Ideo inscripsit: Pro iis qui mutabuntur. Doctrinam. AUG. Mutantur in doctrinam, etc., usque ad Edom terrenus vitam in cœlestem. Et percussit. Cum percussit Edom gladio spiritus, etc., usque ad docet beatam esse contritionem per quam probat commutandos ad æterna.

59:3 Deus, repulisti nos. CASS. Primo referuntur percussiones factæ pro æternis pœnis vitandis: Repulisti. In Adam. Et destruxisti ab immortalitate. Quia iratus es pro peccatis, et tamen misertus, per filium, sic quod commovisti ab errore: Et turbasti, pœnitentiam: ut ergo cœpisti, perfice, sana.

59:5 Ostendisti. AUG. Mutato enim homine in melius, etc., usque ad ferre adversa usque in finem. Dura. CASS. Id est, temporis miserias, quæ nobis per charitatem sunt delectabiles, et per infirmitatem carnis graves. Vino, id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: Vino, spirituali, unde non vitia, sed compunctio.

§59:6 Arcus. AUG. Quanto plus retro tenditur, tanto impetuosius sagitta in priora fertur, id est, quanto magis differtur judicium, tanto gravius venturum est. Et liberentur. CASS. Diapsalmus. De liberatione quam precatur et affirmatur, pro qua gratæ sunt percussiones.

**59:7 Dextera tua. AUG. Ut stemus ad dexteram, etc., usque ad de terrenis non nisi utiliter.

††59:8 Deus locutus est. Ibid. Hac fiducia oro, quam Deus in Christo promisit, etc., usque ad vox est Ecclesiæ: Lætabor. Sichimam. Interpretatur humeri, id est, onus Christi, etc., usque ad alii jugum Christi ferant. Convallem tabernaculorum: propter oves Jacob signat Judæos, qui etiam dividuntur; quia alii credunt, alii non, id est, de Judæis habebo non paucos.

‡‡59:9 Manasses. Ibid. Vel, Manasses omnis ille qui, oblitus prioris vitæ, etc., usque ad: et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis. Ephraim. Fructificatio: et hæc est fortitudo capitis, id est, Christi: granum enim moriens virtutem in se habet, ut fructum faceret.

§§59:10 Moab olla spei meæ. Ibid. Filiæ male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. CASS. Moab olla spei meæ. Vel per Moab, etc., usque ad unde spes mihi vitæ est. HIER. Olla, unde: Ollam succensam ego video, etc., usque ad: Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit.

***59:11 Civitatem munitam. CASS. Futuram Jerusalem. In Idumæam, id est, usque ad terrenos, ut impleto numero simul ad beatitudinem veniret.

†††59:12 Non egredieris. AUG. Sed intus operaberis, et sic melius deducet, quia sic videtur non pro temporali vita pugnare, sed pro futura.