*83:1 In finem. AUG. Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus, unde constat spiritualia esse. Uva in vite, oliva in arbore pendens libero fruuntur ære, nec illa est vinum, nec ista oleum ante pressuram: sic quos præscivit Deus ante sæcula fieri conformes imaginis filii, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in sæculo deliciosa libertate. Sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem Eccle. 2.. Ecce torcular, conteruntur, exuuntur in tegumentis carnalium desideriorum, quasi vinaciis exuuntur veteri homine, et in apothecam Dei defluunt: ideo torcularia dicuntur Ecclesiæ præsentis temporis. Sed qui in his filii Core, id est calvi, scilicet Christi? Calvus namque Elisæus irrisus a pueris figura fuit Christi, qui in calvaria crucifixus. Ideo hic premitur Christianus, ut quærat quietem, quæ non est hic, et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, incumbit in baculum arundinis. Pro torcularibus. AUG. In torculari fructus uvæ vel olivæ emanat: sic in pressuris merita sanctorum patent, quæ in pace latebant. CASS. Psalmus secundus de charitate. Primo de inæstimabili desiderio æternæ domus.
†83:2 Quam dilecta. Ecce quanta militia. Etenim passer, quam secura.
‡83:4 Etenim passer, etc. AUG. Duobus duo reddit: cor ut passer; caro ut turtur, cui dat et pullos: corde cogitamus Deum, quasi volet passer ad domum; carne agimus opera. CASS. Sicut passer deserit silvas, et inventa domo lætatur, ubi non timet insidias: sic anima lætatur, dum scit sibi domum paratam in cœlo. Spiritus, qui est quasi passer volans in altum, tendens ad ipsum Deum. Nidum, etc. AUG. Nidus ad tempus, domus vero in æternum. Nidum ergo dicit fidem, et conformitatem sacramentorum Ecclesiæ, quem nidum quærit turtur, ut reponat pullos suos. Non enim abjicit ubicunque, sed in nido Ecclesiæ facit opera bona salubriter, pro quibus salvatur: per quod differt ab aliis qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, vestiunt nudos, etc., et hæretici multa faciunt: sed non in nido Ecclesiæ, et ideo conculcantur, non servantur. Hæc caro est mulier, per quam seducitur passer, sed salvabitur per generationem operum, si in nido, id est, si perseveraverit in fide. Præbet autem Deus unde fiat nidus, induit enim se feno carnis ut ad te veniret. Altaria tua, Domine. CASS. Ubi animæ cœlesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudeat. AUG. Et caro reponit opera sua, unde: Beati qui, etc., ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit.
§83:5 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. AUG. Hoc boni jam habent, scilicet, quod habitant in domo tua. Sequitur: In sæcula sæculorum laudabunt te. Hoc totum negotium est ibi sanctorum: non est ibi necessitas, quæ mater est omnium humanarum actionum, quia cui faciunt ibi quippiam, ubi nulli indigent; habent ergo et agunt, unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus.
**83:6 Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit. CASS. Quo auxilio ad domum veniatur.
††83:7 In valle lacrymarum. CASS. Vallis lacrymarum est pœnitentis humilitas. AUG. Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit. Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur.
‡‡83:9 Domine Deus virtutum. CASS. Orat et humiliat se pro impetratione hujus auxilii. Deus Jacob. AUG. Quem fecisti Isræl apparens ei sic fac et me Isræl.
§§83:10 Respice in faciem, etc. Ipse enim loquitur in nobis, unde Apostolus: An experimentum ejus quæritis, qui in me loquitur Christus! Et in nobis recipitur, sicut ait, Qui vos recipit, me recipit. Respice. Christum Pater semper respicit. CASS. Sed fac præsentia incarnationis eum gentibus respici: vel, ita per faciem innotescimus, aliis. AUG. Respice ergo in faciem, id est, innotescere fac omnibus Christum, ut possimus ire de virtute in virtutem
***83:11 Dies una. Immutabilis, scilicet sine ortu et occasu, cui non cedit dies hesternus, quem non urget crastinus. Super millia, super infinitos dies præsentes, qui habent finem. Propter quod elegi, etsi possem regnare, abjectus opinione hominum, in domo in Ecclesia, Ecce quam dulce, fasce torcularis premi.
†††83:12 Quia misericordiam. CASS. Ideo in domo Dei malo esse quam alibi, quia in ea dat misericordiam, qua justificat, post veritatem promissi præmii. Sed quibus? his qui ambulant in innocentia.
‡‡‡83:13 Domine virtutum, beatus homo qui sperat, etc. Qui tanta facis, quæ dici non possunt.