*88:2 Misericordias. CASS. Hic Psalmus de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit, per quæ nemo seducitur, qui digne supplicet, quod verus Isræl ita intelligit. Primo de misericordia et veritate se cantare promittit Propheta. In æternum. CASS., REM. Quomodo misericordias in æternum cantat, et gratias agit, qui miseriæ non meminit? Quomodo autem plena beatitudo si memoria reatus mentem tangit? Sed sæpe læti tristium meminimus, et sani dolorum sine dolore, et inde amplius læti et grati sumus; sic itaque et miseriæ recordatio nil beatitudinis detrahit. Veritatem. Promissionem. In ore, non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur.
†88:3 Quoniam dixisti. Hic dicit: Unde scit? et quæ misericordiæ Dei per Christum sint? AUG. Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce. Quoniam dixisti. Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati. Misericordia ædificabitur. AUG. Utrumque repetit, quod prædixit. Quia universæ viæ Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi præcedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judæis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum Rom. 15.. In cœlis. Qui enarrant gloriam Dei, per quos ædificatur misericordia.
‡88:4 Juravi David servo meo. Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus.
§88:5 In æternum. CASS. Non est temporalis ædificatio misericordiæ, sicut ruina iniquitatis temporalis est: destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eis ædificetur æterna misericordia, unde Jeremiæ Dominus dicit: Ecce ergo constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices et plantes. In generationem. AUG. Generatio enim non potest, etc., usque ad sedebit et tunc in sanctis.
**88:6 Confitebuntur cœli. CAS. Diapsalma. Secundo diversis modis laudes, et potentiam Dei describit, quasi, sicut dixisti, ita fiet. Confitebuntur, laudabunt. Confitebuntur cœli mirabilia. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia surrexerunt mortui, plus lauda quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides enim hominem heri cœnum luxuriæ, hodie decus temperantiæ: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturæ, hodie cultorem Creatoris: hæc sunt mirabilia quæ confitentur cœli. Etenim veritatem. CASS. Vel sine enim. Mirabilia quomodo omnia agit et administrat ubique. Veritas in Ecclesia ubi creditur, Verbum caro factum, et quod Trinitas, prius Deus.
††88:7 Quoniam quis. AUG. Notandum quod idem sunt cœli et nubes, scilicet prædicatores. Sed cœli, prædicatores, propter fulgorem veritatis. Nubes, quæ nebulosæ sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quæ post in judicio clarebunt. In filiis. Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab æterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi.
‡‡88:8 Super omnes. ID. Angelos, vel homines, qui sunt stipatores ejus impares, qui ei dono ejus proximant.
§§88:9 Tibi. ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo.
***88:11 Vulneratum. Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat. Superbum. AUG. Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est. Inimicos. Ærias potestates vel Judæos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti.
†††88:12 Tui sunt cœli et tua est terra orbem, etc. ID. Ideo in cœlo triumphavit de diabolo, quia ejus est cœlum; in terra de Judæa, quia ejus est terra. Cur ergo illi in alienis superbierunt? Tu fundasti. Cur ergo in eum se erigunt, cujus est ambitus mundi, et omnes creaturæ quæ in eo sunt?
‡‡‡88:13 Aquilonem. Diabolus. Mare tu creasti. Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo. AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Exsultabunt. Christo veniente allegorice. Thabor, Judæi, ad quos primum lumen venit. Hermon, Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. In nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Thabor. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo.
§§§88:15 Præparatio sedis tuæ. CASS. Sedes Dei æterna, sed in judicio apparebit parata, cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. A similitudine præcursoris Domino hospitium præparantis.
*88:16 Beatus populus qui scit, etc. CASS. Ille scit, qui suam lætitiam non in sua, sed Domini virtute ponit, vel, qui, quod ore cantat, corde intelligit: unde sequitur hoc præmium, in lumine, id est, in contemplatione Trinitatis perseverabunt. Jubilationem. Jubilus, gaudium quod verbis explicari non potest, nec tamen penitus reticeri. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt. CASS. Commendat gratiam, de qua jubilus. AUG. Vel in bene placito tuo, id est in Christo, ideo in ipso, quia assumpsit carnem nostram, in quo omnis spes.
†88:20 Tunc locutus est in visione. CASS. Diapsalma. Tertio promissiones Patris de Christo. Superior laus non est dubia, quam paterna confirmat auctoritas. CASS. AUG. Tunc. Quando disposuisti testamentum, vel cum hæc diceres mihi, tunc locutus es sanctis, reliquis prophetis in visione, non enim ignoranter locuti sunt, sicut Montanus et quidam alii hæretici dixerunt.
‡88:21 David servum meum oleo sancto meo unxi eum. AUG. Manu fortem, servum obedientem, ideo in eo posui adjutorium.
§88:23 Inimicus in eo. ID. Diabolus, unde: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14.. Filius iniquitatis non apponet nocere. Judas non apponet, non addet effectum voluntati.
**88:24 A facie ipsius inimicos. AUG. Cum facies ejus peccatores respicit, a criminibus separantur, quibus non est locus sub præsentia ejus.
††88:25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. ID. Sæpe misericordia et veritas commendantur nobis, etc., usque ad ubi hæc sibi occurrunt.
‡‡88:31 Si autem dereliquerint. Non solum de persistentibus, sed et de cadentibus hæc promitto.
§§88:33 In virga. Quis enim est filius? etc., usque ad: Et in verberibus, etc. Non dispergam. AUG. Ipse non tollit misericordiam ei, qui Christianus quidem est: quod si homo ita iniquus est, ut fugiat accedente patre, ipse se alienat, non pater abjicit eum.
***88:35 Neque profanabo. Profana esset promissio, si esset inexpleta. Nunquid propter malos pisces nihil ex illa sagena mittitur in vascula? Mittentur utique boni pisces, id est, quos prædestinavit.
†††88:36 Semel juravi. CASS. Homo frequenter, Deus semel, qui non variatur. In sancto. In homine Christo, in quo complendum erat quod juravi; vel David, id est Christo, per sanctitatem. Semen, Christiani.
‡‡‡88:38 Sicut sol in conspectu. AUG. Secundum animam, etc., usque ad in cœlo, id est Christus. Tu vero repulisti. CASS. Diapsalma. Quarto adversa prædictis promissionibus ponit, ne putentur in alio impleri, quam in futuro tunc Christo. Tu vero repulisti. Quasi, Christianis hæc bona, sed non Judæis, qui se privaverunt promissione, et hoc est: Tu vero Christum tuum, id est, unctum David, a regno repulisti pro peccato, quod commisit contra Uriam de Bethsabee; Et despexisti, vel sprevisti, quia multa indigna passus; distulisti, diu in tribulatione, testamentum, promissa Judæis, ad gentes lata sunt. AUG. Tu vero. Vel, hæc omnia de Christo et Ecclesia, repulisti, ad patibulum Christum tuum, et in despectum dedisti. Vel, distulisti a gloria, ad tempus, vel secundum membra.
§§§88:40 Testamentum. Promissio videtur eversa, et sancti profani reputantur. Sepes, prælatos, destruxisti, dum occiduntur. Et posuisti firmamentum ejus formidinem. Qui firmabant alios docendo, jam sunt timori, dum affliguntur, et quidam jam sunt direpti a transeuntibus viam, quæ est Christus.
*88:44 Avertisti adjutorium gladii ejus. Id est prædicationem. Non es auxiliatus ei in bello, sed dedisti ad passiones. Destruxisti eum ab emendatione, etc., id est, quidam mundi defecerunt, et in terram redacti sunt. Minorasti, ut putatur, dum cito de vita auferuntur. AUG. Quare illa promisit Deus, etc., usque ad ut hæc promissio in aliis exspectaretur.
†88:45 Destruxisti eum. Hæc omnia venerunt Judæis, non tamen ablato eis Christo, et æterno regno, sed dilato. Sedem ejus in terram collisisti. Id est, regnum eorum ubique terrarum deletum est, quia jam non est de eis princeps.
‡88:46 Minorasti. Quia diu staret regnum eorum, si sub Deo. Perfudisti eum confusione. Quia gestat opprobrium infidelitatis. Minorasti. AUG. Putabant se regnaturos in æternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum.
§88:47 Usquequo, Domine? CASS. Diapsalma. Quinto. Ecce in quo impletæ promissiones, scilicet in substantia David, quæ vivit, et eruit animam, id est, in Christo. AUG. Sed, usquequo non resuscitas Christum? Quæ substantia? quæ nihil, nisi per ipsum. Quis est homo qui vivit et non videbit mortem? nullus. In his jam postulat subvenire homini, vel specialiter Judæis.
**88:48 Memorare quæ mea substantia. ID. Dicit hoc David, carne positus in Judæis, spe in Christo. Quæ sit mea substantia? Et si Judæi deficiunt, non deficit mea substantia, non omnino interit radix, unde veniet Maria: et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi, et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix. Nunquid enim vane. Omnes filii hominum ierunt in vanitatem, non tamen vane constituisti eos: unde ergo mundas eos a vanitate? per semen, in quo est mea substantia; de quo subdit: Quis est homo?
††88:49 Quis est homo? ID. Nulli hoc convenit, nisi Christo: et si enim resurgentes invenit, et non ultra videbunt mortem: non tamen ipsi eruent animas suas de manu inferiori, sed ille, qui potest animam ponere, et iterum sumere, cui nemo eam tollet. CASS. Vel sic, nullus vivet, vel eruet animam: et cum hoc sit, ubi sunt misericordiæ? Jam rogat promissiones impleri, quas David fecit.
‡‡88:50 Ubi sunt misericordiæ? ID. Diapsalma. Sexto, in membris etiam implentur promissiones, non temporaliter, sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiæ.
§§88:51 Memor esto, Domine. AUG. Ut remuneres, videtur oblitus, dum differt. Opprobrii servorum. CASS. Illati servis a multis gentibus. AUG. Quod ego Ecclesia Continui, id est, portavi. In sinu, in secreto mentis, quia palam non audebat loqui.
***88:53 Benedictus. CASS. Contra maledictiones gentium. AUG. Benedictus. Exclamatio ex visa claritate Christi.