*107:1 Canticum psalmi. AUG. Ex postremis partibus duorum, etc., usque ad ut complerentur eloquia prophetarum. CASS. Hic plura eadem quæ supra, etc., usque ad et bene junguntur, quæ nullatenus repugnant. ID. In primo agitur de fuga David, etc., usque ad Canticum ad divinas res, Psalmus ad actuales operas.
†107:2 Paratum. CASS. Sextus psalmus de duabus naturis in Christo. Paratum cor meum. Primo Christus gratias agit, quia suscipiens passionem surrexit in gloriam. Secundo, quæ salus sit facta omni terræ, ibi, Ut liberentur.
‡107:7 Ut liberentur. ID. Secunda pars, quæ salus sit facta omni terræ super quam gloria, hic etiam humilitas humanitatis et potentia majestatis ostenditur. Salvum fac. Ut liberentur in futuro, hic salva eos, ne cadant. Vel, se petit salvari in resurrectione, ut fideles liberentur, qui tali signo deitatem ejus senserunt. Quasi, ut cantem et psallam, Salvum me fac in resurrectione dextera tua, id est per Verbum, qui est brachium Patris, ut sic liberentur dilecti tui. Ordo verborum conversus est. Dicit enim: Salvum me fac et exaudi, et salvum me fac.
§107:8 Exsultabo. AUG. Vel exaltabor, supra lætabor, hic vero exaltabor, quod satis convenit, quia de exaltatione est lætitia. Et loquitur hic Christus in persona Ecclesiæ.
**107:9 Et Ephraim. ID. Ephraim meus est, id est, mea est fructificatio, quæ est susceptio capitis mei. Hæc fructificatio est ex eo quod caput suscepit me, vel ego caput. CASS. Vel Ephraim, id est, fructificatio, est susceptio capitis mei, quia dum spineam coronam caput meum suscepit, ultra omnes fructificavit: totum enim Christus lucratus est mundum.
††107:11 Quis deducit me in civitatem munitam. ID. Sicut homo, quærit Christus, ut respondeat; negat hoc ab homine posse fieri. Civitas, infernus quem nullus poterat aperire. Idumeæ gentes, quibus post resurrectionem innotuit: hæc a sola deitate poterant fieri.
‡‡107:12 Repulisti nos, et non exibis. ID. Pluraliter dicit nos, quia hic Christus cum membris patitur supra, singulariter dicendo, deducet me. Horum omnium expositiones require in nono psalmo.