110
Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.* Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti.
Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. Magna opera. Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita. AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates. AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult.
Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur.
Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.§ Memoriam fecit. ID. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut hæreditas avide quæratur. AUG. Memoriam fecit mirabilium suorum. Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet?
Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui.** Escam dedit. CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit, etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant.
Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,†† Virtutem operum. CASS. Virtus operum est, quod cæci vident, etc. Quæ fecit nota Christiano populo. Ut det illis hæreditatem, hæc fuit intentio miraculorum, ut crederent.
ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.‡‡ Ut det illis hæreditatem gentium. ID. Quasi, licet illis det hæreditatem, tamen multa patientur. Opera manuum ejus. ID. Id est, virtutis. Veritas, dum conversis promissa restituit: Judicium, quod impiis minatur. AUG. Veritas, quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur hic; et judicium, quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur. ID. Opera manuum ejus veritas et judicium. Teneatur veritas ab his qui judicantur, etc., usque ad hic est hæreditas Novi Testamenti.
Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.§§ Fidelia omnia mandata. CASS. Quia servant servantes se, non sunt mendacia. Confirmata. Non in cassum missa, ut verba humana: Facta non tantum dicta, in veritate, quia omnia complentur. In æquitate. AUG. Quia omnia cum libra justitiæ.
Redemptionem misit populo suo; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.*** Redemptionem misit. CASS. Tertio, redemptos asserit, et Testamentum Novum æterna gratia consecratum, vel. Nomen ejus: initium sapientiæ. ID. Id est Filius, qui in humanitate sanctus, potentia deitatis terribilis. Ametur ergo advocatus, timeatur judex, ne sis negligens, ne desperes. Timor Domini. ID. Metus judicii janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. Laudatio ejus manet. Intentio psalmi unde alleluia præscribitur, a laude incœpit, in laude finit, populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens, expressit, quid et hic faciendum sit devotis, et in cœlo peragendum, hic quia liberat, ibi quia coronat.
10 Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in sæculum sæculi.]

*110:1 Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti.

110:2 Magna opera. Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita. AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates. AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult.

110:3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur.

§110:4 Memoriam fecit. ID. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut hæreditas avide quæratur. AUG. Memoriam fecit mirabilium suorum. Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet?

**110:5 Escam dedit. CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit, etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant.

††110:6 Virtutem operum. CASS. Virtus operum est, quod cæci vident, etc. Quæ fecit nota Christiano populo. Ut det illis hæreditatem, hæc fuit intentio miraculorum, ut crederent.

‡‡110:7 Ut det illis hæreditatem gentium. ID. Quasi, licet illis det hæreditatem, tamen multa patientur. Opera manuum ejus. ID. Id est, virtutis. Veritas, dum conversis promissa restituit: Judicium, quod impiis minatur. AUG. Veritas, quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur hic; et judicium, quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur. ID. Opera manuum ejus veritas et judicium. Teneatur veritas ab his qui judicantur, etc., usque ad hic est hæreditas Novi Testamenti.

§§110:8 Fidelia omnia mandata. CASS. Quia servant servantes se, non sunt mendacia. Confirmata. Non in cassum missa, ut verba humana: Facta non tantum dicta, in veritate, quia omnia complentur. In æquitate. AUG. Quia omnia cum libra justitiæ.

***110:9 Redemptionem misit. CASS. Tertio, redemptos asserit, et Testamentum Novum æterna gratia consecratum, vel. Nomen ejus: initium sapientiæ. ID. Id est Filius, qui in humanitate sanctus, potentia deitatis terribilis. Ametur ergo advocatus, timeatur judex, ne sis negligens, ne desperes. Timor Domini. ID. Metus judicii janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. Laudatio ejus manet. Intentio psalmi unde alleluia præscribitur, a laude incœpit, in laude finit, populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens, expressit, quid et hic faciendum sit devotis, et in cœlo peragendum, hic quia liberat, ibi quia coronat.