*131:1 Canticum graduum. ID. In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Memento, Domine, David et omnis. ID. Primo ostendens votum ædificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum ædificatam, ibi, Ecce audi. Tertio, dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, ibi, Juravit Dominus. Volens ergo ædificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: O Domine, etc. David. AUG. Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet. Sicut juravit et votum vovit. Id est, ut impleat quod promisit: nemo præsumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quærit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: Si introiero. Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei.
†131:3 Si introiero usque donec inveniam locum Domino. Littera suspenditur, et est aposiopesis, ac si diceret: Si hoc vel illud fecero, nunquam de cætero mihi credatur. Quasi juravit David Domino: Si introiero in tabernaculum domus meæ, etc. CASS. Vel ex persona Christi ab illo loco: Si introiero in tabernaculum domus meæ, scilicet, cœlestis habitationis. Tabernaculum est cœlestis habitatio. Si ascendero, etc., ad dexteram Patris, ubi lectus, id est requies et finis laborum.
‡131:4 Sumnum, requies mortis triduanæ, Deinde aliis verbis idem repetit. Et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis donec Ecclesia sancta prædicatione sit fundata. Aposiopesis est quasi, non amplius credatur mihi. Et palpebris. AUG. Est qui non dormit, sed dormitat: modo retrahitur a terrenis, modo illo revolvitur, crebro inclinat caput.
§131:5 Et requiem. A requie temporum somnus venit ad oculos quia dormituris tempora incipiunt. Cum ergo incipit delectare ad peccatum aliquid temporale, gravantur tempora, sed ne des te illi delectationi, et somnus non venit ad oculos, ista cogitatione, si quasi confricans frontem excutis somnum. Inveniam: ID. dicit, quia diu quæsivit. Locum Domino: in se quærebat, qui super humilem et quietum requiescit. Locus autem Dei est, si suas deserit res; vel saltem, si se non amat, sed Deum. Tabernaculum. ID. Adhuc gemimus. In domo laudabimus, quia gemitus est peregrinantium; laudatio jam in patria commorantium. Deo Jacob. Dicit solvisse, sicut supra dixit promisisse.
**131:6 Ecce audivimus. CASS. Secunda pars ubi ostenditur ædificata domus, et ubi et precatur qui exaltentur, et ne Judæi sint penitus alieni. Eam in Ephrata, AUG. vel eam, etc., usque ad ubi erant vepres idololatriæ. CASS. Ecce audi, scilicet Dominum nasciturum in Ephrata Bethlehem, ubi natus est Dominus: auditum est nasci in Bethlehem, sed propter fidem gentium in campis sylvæ compertus est.
††131:7 Introibimus. AUG. Nos quoque perseverando in militia nostra tamen introivimus vel introibimus in tabernaculum ejus, Dei Jacob: ad hanc domum pertinet, qui aliis tanquam vivis lapidibus charitate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit, et qui intrat, domus Dei efficitur. In loco. Domus Dei est, ubi debet adorari: præter quam non audit Deus ad vitam æternam. Ille ad domum pertinet, qui est charitate compaginatus aliis. Vel locus in quo stant pedes domus Domini, Christus est, in quo perseverant.
‡‡131:8 Surge. ID. Et dicitur, qui dicit, Dormivi conturbatus: Surge a morte, in requiem tuam, ut jam non conturberis, quia mors ultra non dominabitur.
§§131:9 Sacerdotes. ID. Accipit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. Vel, per sacerdotes, significat prælatos Ecclesiæ; per sanctos, subjectos fideles. Arcam ergo, quam surgere precatus erat, per partes Ecclesiæ distinguit. Sacerdotes, ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis, ita evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur: hæc sunt ornamenta, quæ Deus exigit. Quæ enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent.
***131:10 Propter David servum. CASS. Memento: Et bene dico propter David, quia juravit Dominus David. Propter: deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem. AUG. Quia enim Christus a Judæis faciem avertit ad gentes, rogatur Pater propter reliquias, ut salvæ fiant, quod in apostolis et in aliis multis impletum est. Et ait: propter David, ac si diceret: Mei etiam memento, ut propter me Judæos funditus non repellas.
†††131:11 Juravit. CASS. Tertia pars, ubi dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, id est Ecclesiæ. Et loquitur David in sua vel in totius Christi persona. Et non frustrabitur alias non pœnitebit. AUG. Pœniteri dicitur Deus, etc., usque ad in enim facis quia erraveras: ille facit, et liberat. De fructu ventris tui. Poterat dicere ex fructu femoris tui, etc., usque ad quia quos David temporaliter rexit, Christus spiritualiter.
‡‡‡131:12 Si custodierint. ID. Meritum videntur facere, etc., usque ad hoc non mutatur. Et filii eorum. CASS. Si custodierint testamentum. Sedebunt super sedem tuam, id est, participes erunt tuæ beatitudinis: Ut sicut es regiæ potestatis, ita et ipsi, pro modo suo, et hoc, Usque in sæculum sæculi, id est in æternum.
§§§131:14 Hæc requies mea. ID. Sic amat nos Deus, ut dicat se requiescere, si nos requiescimus in illo.
*131:15 Viduam. ID. Vidua est anima, quæ se intelligit desertam omni auxilio, nisi solius Dei. Panibus. Deus est panis, qui in carne se lac fecit.
†131:16 Sacerdotes ejus. Vel distinguendum inter sacerdotes et sanctos, sicut supra. Et est, Sacerdotes ejus, id est, prælatos, Induam salutari, id est Christo, id est, ut honesti sint ad docendum. Et sancti, id est subditi. Exsultatione exsultabunt de Christo. Exsultatione exsultabunt. ID. Quia induti sunt salutari, etc., usque ad qui habitat in eo, ergo, secure exaltavit.
‡131:17 Cornu David, paravi lucernam Christo. ID. Ecclesiæ altitudo spiritualis, etc., usque ad ante Christi mortem et resurrectionem.
§131:18 Induam confusione, etc. CASS. Hoc faciet Filius, cui omne judicium datum. Sed nota Patrem, qui hic loquitur, facere quod Filius facit.