149
Alleluja. [Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.* Alleluia. CAS. Post omnes creaturas quas in præcedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatæ sunt, hic proprius et specialius Isræl invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quæ mirabilior est Dei operatio: hæc est sanctificatio Isræl, per quam de veteri factus est novus. Cantate Domino, etc. CAS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, Exsultabunt. AUG. Qui vult cantare hoc canticum, diligat æterna, ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. Laus ejus in Ecclesia. CAS. Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat.
Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. In rege suo. ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret.
Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. In choro. ID. Quia nulla dispersio, sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.§ Quia beneplacitum est Domino. ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet.
Exsultabunt sancti in gloria; lætabuntur in cubilibus suis.** Exsultabunt sancti. ID. Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. Gloria. Est bonorum actuum frequens laudatio, de quibus justi lætantur in cubilibus, id est in conscientia, ideo quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccantibus gratiam et in meritis vitam æternam. Fatuus extra in fabulis hominum lætatur; sanctis hic modus gaudii est, ut ad illum referantur bona qui dedit.
Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:†† Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt.
ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;
ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;‡‡ Ad alligandos. His vinculis mandatorum et præceptorum Dei ligantur gentium reges, nobiles sæculi, ab infirmis et contemptibilibus hujus mundi, quos elegit Dominus ut fortia quæque confunderet; ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas, ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et sæculari nobilitate contempta, paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore. AUG. Per hos ligat reges et nobiles in vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita.
ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.]

*149:1 Alleluia. CAS. Post omnes creaturas quas in præcedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatæ sunt, hic proprius et specialius Isræl invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quæ mirabilior est Dei operatio: hæc est sanctificatio Isræl, per quam de veteri factus est novus. Cantate Domino, etc. CAS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, Exsultabunt. AUG. Qui vult cantare hoc canticum, diligat æterna, ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. Laus ejus in Ecclesia. CAS. Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat.

149:2 In rege suo. ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret.

149:3 In choro. ID. Quia nulla dispersio, sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus.

§149:4 Quia beneplacitum est Domino. ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet.

**149:5 Exsultabunt sancti. ID. Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. Gloria. Est bonorum actuum frequens laudatio, de quibus justi lætantur in cubilibus, id est in conscientia, ideo quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccantibus gratiam et in meritis vitam æternam. Fatuus extra in fabulis hominum lætatur; sanctis hic modus gaudii est, ut ad illum referantur bona qui dedit.

††149:6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt.

‡‡149:8 Ad alligandos. His vinculis mandatorum et præceptorum Dei ligantur gentium reges, nobiles sæculi, ab infirmis et contemptibilibus hujus mundi, quos elegit Dominus ut fortia quæque confunderet; ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas, ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et sæculari nobilitate contempta, paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore. AUG. Per hos ligat reges et nobiles in vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita.