*7:1 An ignoratis. Hactenus de vi gratiæ: nunc, quod lex ultra non est tenenda, et agit de fine legis, et priori ejus inutilitate: non ergo mirentur Romani quia Apostolus dicit: Non estis sub lege, sed sub gratia: supra dicebatur non justificare, hic debere cessare; quia data usque ad Christum. Ordo: An ignoratis hoc scilicet: quia lex naturalis in homine dominatur quanto tempore vivit, quod non debetis ignorare; quia legem scitis, et ego loquor scientibus legem? in qua quod dico manifestatur, si spiritualiter intelligatur, vel lex Moysi dominatur in homine, ut ei obediat; quia et vos scitis legem Moysi, scientibus enim, etc. Et sic dupliciter potest legi littera, vel de lege naturali, vel de lege Mosaica. Vivit. Mortua enim dicitur lex, cum cessat ejus auctoritas.
†7:2 Nam quæ sub viro. Ut firmet animos eorum, exemplo humanæ legis utitur. Sciunt legem Romani, quia non sunt Barbari, sed naturalem justitiam comprehenderunt, partim ex Græcis, sicut Græci et Hebræi.
‡7:3 Igitur vivente marito, etc. Si servans legem mortuam, vult esse fidei, adulter est in utroque, nec prodest ei Christus. Si autem mortuus fuerit vir. Sic finita lege non prævaricatur, qui ad Christum transit dimissis figuris.
§7:4 Per corpus Christi. Quia Christus fuit impletio et veritas: legalia vero figura et umbra Christi fuerunt, et eorum quæ in Christo impleta sunt.
**7:5 Cum enim essemus. Hic quatuor actus hominis ponit, ante legem, sub lege, sub gratia: deinde in alia vita ubi nullum bellum.
††7:6 Nunc autem, etc. AUG. In præcedenti similitudine tria sunt: vir, etc., usque ad quod eum non vincant. A lege mortis. Aucta est enim concupiscentia cum lex prohiberet ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum, prævaricationis crimen adjectum est; quia ubi non est lex, nec prævaricatio. In novitate spiritus. Operibus novi hominis, quæ non nostris viribus vel lege attingimus, sed gratia, scilicet spiritus in quibus sic est immorandum, ut nihil addatur de legis operibus, quæ vetusta sunt.
‡‡7:7 Quid ergo dicemus. Quandoquidem lex mortis est et auxit vires peccati, detinens a bona operatione; videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare, vel talis pro qua donata peccavit auctor ejus, quasi malæ rei. Non, sed potius bonum est: peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quædam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. Absit. Sed peccatum. Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati: ut sic anima reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. AUG. Absit. Uno verbo legem absolvit, etc., usque ad magna est Apostoli defendentis auctoritas. THEOD. Illud autem, Non cognovi, et Nesciebam, non hic ignorationem omnino significant, sed hoc dicit: Naturalis discretionis exactiorem cepi cognitionem per legem. Nam concupiscentiam. Hoc legit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex, quæ dum hoc prohibet, omnia prohibet. Concupiscentiam. Aliqui generalem intelligunt. Alii illam de qua in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui vel uxorem Exod. 20.. Generalem, quia ex ea omne malum. Nesciebam. In sua persona generalem agit causam.
§§7:8 Occasione autem accepta. Quia talis est nostra carnalitas, ut ardentius desideret prohibita: quibus non memoratis, jaceret quasi sopita. Et diabolus videns legem in auxilium hominibus datam, magis exarsit et magis institit, ut eam verteret illis in perniciem, cum prius quasi secure possidens minus tentaret, vel occasione accepta in ipsis rebus, ut visa muliere vel auro. AUG. Minor erat concupiscentia quando ante legem securus peccabas, etc., usque ad omnis est, quando transcendit legem. AMBR. Omnem concupiscentiam, dicens, cuncta peccata signat. Erat enim ante peccatum, sed non omne, quando crimen prævaricationis adhuc deerat. Sed omne peccatum modo accessit, quia etiam prævaricatio. AUG. Aucta est enim concupiscentia ex prohibitione legis, quando adhuc gratia deerat liberantis.
***7:9 Ego autem vivebam. Patet: quia non ex sua, sed ex persona hominis generaliter loquitur. Ego autem vivebam. Nota duos homines in eodem, interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem, qui est in carne. Interiorem dicit consentire legi, et ejus testimonio bonam esse legem approbat. Exteriorem vero contra interiorem et contra legem repugnare et captivare et per legem majorem potestatem peccandi habere. Sed cum venisset, etc. Hic secundus actus sub lege. Id est: Hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege. Revixit. Cœpit apparere et rebellare. Revixit, ait, non vixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra præceptum datum satis apparebat admissum. Sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tanquam mortuum latebat sine cognitione, quia sine cohibitione: sed data lege, in notitia hominis revixit, quod in notitia primi hominis aliquando vixerat.
†††7:10 Inventum. Ante erat sibi ignoratus peccator, sed modo factus manifestus sibi prævaricator. Nam. Quasi dicat: Quomodo mihi datum est ad mortem? Quia per illud seductus falsa dulcedine. Occasione accepta, etc. Quod concupiscitur, fit dulcius dum vetatur, et sic fallit peccatum per mandatum. Ex prohibitione, namque ubi charitas deficit desiderium mali crescit: quo acto dulcius fit quod prohibetur, et ita fallit falsa dulcedine. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores pœnarum amaritudines sequuntur. Seduxit. A bono ad malum traxit, et per hoc ad æternam damnationem perduxit. Occidit. AUG. Gladio tuo quem portabas, etc., usque ad esto ergo humilis et poteris vincere.
‡‡‡7:12 Itaque lex quidem. Ipsa est sancta, sane docens. Et mandatum, id est quod per eam præcipitur. Sanctum, in se. Et justum, id est justificans peccatorem. Et bonum. Id est utile, acquirens vitam. Et cum constet mihi quod lex bona, et tamen ex ea mihi mors, ut supra dictum est, ergo quod bonum est, factum est mors, id est datur mihi a Deo, ita ut sit efficiens causa mortis? Non: sed fomes est efficiens, qui bonam rem vertit in malum.
§§§7:13 Ut appareat peccatum. Non dico, ut sit, quia etiam erat, quando non apparebat, ut supra. Concupiscentiam nesciebam. Non dixit, Non habebam. Per bonum. Legem. Non utique efficientem peccatum, sed potius demonstrantem et prohibentem illud. Ut fiat supra modum. Quia per legem non defecit, sed magis solitis cupiditatibus crevit.
*7:14 Ego autem. Hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa; hic dicit, quod nec in principalem naturam, id est rationem, secundum hic quod a Deo habet; et ita non in Creatorem, sed in homines, qui ex se vitiati sunt, ut pravis motibus resistere nequeant. Carnalis sum. Non indecenter hoc etiam de seipso dicit Apostolus, secundum carnem quandiu hic vivit, propter carnis motus. Et hoc bene dicit omnis sanctus. Venundatus sub peccato. Et hoc ex culpa primi hominis, qui pro delectatione cibi vetiti, se et omnes alios vendidit. Vel, sub peccato, id est servi peccati sint. Vel unusquisque vendidit se consuetudine propriæ voluntatis.
†7:16 Quod enim operor. Probat, quod servus est peccati: quia quod operor secundum exteriorem dimittendo bona vel faciendo mala, intelligo secundum interiorem non esse operandum. Vere operor quod non intelligo, quia et dimitto bonum quod volo, et facio malum quod nolo. Non intelligo. Quia aliud video me per legem scire, et aliud agere. Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod. Subjectus peccato, facit quod non vult. Facio. Concupisco, non quod post concupiscentiam Apostolus eat, et eum ad mala trahat: luctabatur, non subjugabatur: de se hoc tibi proponit, ne de hoc desperes in te.
‡7:17 Nunc autem. Jam redemptus: jam accepta gratia Christi qui fuit ante sub peccato venundatus. Non ego. Libera est mens, caro captiva. Habitat, etsi non consentiendo ei, vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret. Sed quod habitat in me. Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato.
§7:18 Nam velle. Velle non: quia velle bonum adjacet mihi, quia juxta carnem jacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum. Juxta: quia naturale est quodammodo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle, quod semper vi carnis superatur: velle autem Dei carnem superat. Velle. Bona sunt quæ jubet lex, adeo ut naturaliter amet, et facere velit, sed deest virtus perficiendi. Velle. AUG. Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed nunquam hoc perficit in hac vita. Perficere. Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit. Agit bonum: quia concupiscentiæ non consentit; sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum, dum movet desiderium, sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.
**7:19 Non enim quod volo. Bonum perficere non invenio, quia nec bonum illud quod volo. A parte a qua minus videretur ostendit, sed econtrario malum, quia etiam illud quod nolo, etc. Vel, non invenio bonum, quia non est ibi. Multi enim stulti non inveniunt bonum in aliqua re, quod tamen est ibi. AUG. Aliud est non concupiscere, aliud post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria?
††7:20 Si autem, etc. Concludit superiorem sententiam: ergo ego non operor illud, scilicet malum, ex quo prior quæstio concluditur, scilicet quod consentit legi Dei. Sed quod habitat in me peccatum. Pressus peccato ejus voluntatem facit quod tamen est vitio hominis. Hoc dicit, ut notet de quantis Deus hominem eruit.
‡‡7:21 Invenio igitur. Dixerat legem bonam, naturam bonam quæ idem vult et ei consentit: hic adjungit bonam legem bonæ naturæ adjutricem; et tamen exterior homo conjuncta illa duo vincit: ut homo per neutrum posse evadere videns, obnoxius sit gratiæ. Volenti. Tantum: quia perficere non possum, quia malum rationi prope est, insidians in carne est quasi ad januas animæ, et aliud cogit facere, quam vult homo et lex.
§§7:22 Secundum interiorem. AMB. Quia caro ex Adam traducitur peccatum in se habet, si anima traduceretur, et in ipsa habitaret peccatum: quia anima Adæ peccavit, si vero anima peccatum in se haberet, homo non se cognosceret.
***7:23 Video autem. AUG. Ad corpus mortis pertinet, ut lex membrorum repugnet legi mentis dum caro adversus spiritum concupiscit. Sed lex peccati non regnat, cum non obeditur desideriis ejus. Legem in membris. Recte fomes peccati lex dicitur: quia legitime factum est, ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius, id est caro. Captivum. Ex carne, ex parte: quia mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic de ipso Apostolo legitur: mens non consentit peccato, mors contendit, mens non consentit. Est in me quiddam mortuum, quiddam vivum: quid inde sperandum?
†††7:24 Infelix. Non in mente, sed in carne. Quis me liberabit? Liberabitur cum mortale hoc induet immortalitatem, ubi nulla concupiscentia permanebit.
‡‡‡7:25 Igitur ego ipse. Hic tertius actus in lege spiritus. Sed quia dicit gratia se esse liberatum, ne quis torpeat securus, quasi peccatum non ultra noceat, determinat quomodo sit liberatio si in gratia manserit. Alioquin peccatum iterum occupabit. Ego ipse. Ego in carne, ego in mente: non duo, sed unus ex utroque; mente non consentio, carne concupisco.