*4:1 Declina. Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. Locutus. Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus Luc. 17., et cum irent mundati sunt.
†4:5 Ut suscites. Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiæ in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde: Videntes filii Dei, etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: cujus non sum dignus solvere corrigia calceamenti ejus. Et alibi: Ego non sum Christus: sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est. Cedit quoque lex Evangelio: Lex enim subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum.
‡4:8 Solvere. Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus
§4:9 Testes. Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus jam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi Dei fecundavit omnia possidens, quæ priores et posteriores habuerunt sancti.
**4:11 Et majores. ISID. Decem majorum natu benedictio ostendit in nomine Jesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Græcos decem significat, quæ in nomine Jesu prima littera est. Faciat Dominus hanc. Imprecatur prospera Ecclesiæ gentium, ut gratiam fecunditatis, quam habuerunt Isrælitarum primi parentes, percipiat. Rachel. Spe internæ contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde, Rachel bona facie, et pulchra specie, quam amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratiæ Dei qui dicit: Quod si fuerunt peccata vestra sicut Phœnicium, tanquam nix dealbabuntur Isa. 1.. Liam. Actio hujus vitæ in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, quæ infirmis oculis fuisse memoratur.
††4:12 Phares, etc. Qui gentilis populi gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat præcessit, Isræl enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit, ut essent primi novissimi, et novissimi primi Matth. 20.. Thamar quoque commutans vel amaritudo interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, quæ fuit in idololatria fœda et amara, in pœnitentia fit dulcis et pulchra
‡‡4:13 Ut conciperet et pareret. Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus alii succedent, ut Christianum nomen in æternum maneat et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis et prophetis successerunt evangelistæ et apostoli, unde: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
§§4:15 De nuru enim. Nurus synagogæ gentilis Ecclesia est quæ nupsit Christo de synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetiæ mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum, et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio. Multo tibi melior, etc. Multitudinem scilicet eorum qui in veteri testamento legis doctrinam nutriebant, qui scilicet non crediderunt verbo Domini et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis, et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt.
***4:16 Et nutricis. Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obed enim Servilis interpretatur. Isai, in sole sacrificium vel incensum; David, manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est, et Deo placet.
†††4:17 Vicinæ. Cœlorum virtutes, qui gaudent in fecunditate Ecclesiæ, et vocant nomen ejus Obed, id est, serviens, quem superno regi secum servire desiderant.
‡‡‡4:18 Hæ sunt. Decem sunt generationes filii Judæ usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinæ legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum prædicet et legis perfectionem in eo manifestet: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.