8
[Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.* Non litiges cum homine potente. RAB. Superbo. Unde, Non respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis Prov. 26.: quia inter superbos semper jurgia sunt, servum autem Domini non oportet litigare. Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi: Locuplete. Qui avaritiæ æstibus anhelat. Inde enim oriuntur invidiæ, contentiones, et hujusmodi, Radix enim omnium malorum est cupiditas I Tim. 6.. multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur. Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: 10 ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. 11 Non te prætereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis: 12 quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum. 13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. Non incendas carbones. ID. Unde Apostolus: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis Gal. 6.. 14 Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. 15 Noli fœnerari homini fortiori te: quod si fœneraveris, quasi perditum habe.§ Noli fœnerari. RAB. Unde: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui habeto solus. 16 Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita. 17 Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat.** Non judices contra judicem. Quasi esto subjectus præpositis et judicibus, qui secundum Deum judicant. 18 Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. 19 Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. 20 Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. 21 Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. 22 Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.]

*8:1 Non litiges cum homine potente. RAB. Superbo. Unde, Non respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis Prov. 26.: quia inter superbos semper jurgia sunt, servum autem Domini non oportet litigare.

8:2 Locuplete. Qui avaritiæ æstibus anhelat. Inde enim oriuntur invidiæ, contentiones, et hujusmodi, Radix enim omnium malorum est cupiditas I Tim. 6..

8:13 Non incendas carbones. ID. Unde Apostolus: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis Gal. 6..

§8:15 Noli fœnerari. RAB. Unde: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui habeto solus.

**8:17 Non judices contra judicem. Quasi esto subjectus præpositis et judicibus, qui secundum Deum judicant.