*14:1 Beatus vir, etc. RAB. Peccando. Hinc Jacobus ait: Qui in verbo non offendit, perfectus est Jacob. 3.. Illo, scilicet verbo cujus offensionem humana potest vitare fragilitas.
†14:3 Viro cupido et tenaci. Avaritiæ pestem describit quæ excruciat avarum ne consequatur laboris sui fructum, Qui thesaurizat et ignorat cui congregabit ea Psal. 38..
‡14:5 Qui sibi nequam. Hæc ad litteram mentem avari et invidi describunt, qui de bonis suis non lætantur. Allegorice vero significant philosophos et hæreticos qui sine fide Christi congregant divitias pravi dogmatis, quæ nihil proficiunt eis, imo pœnam conferunt æternam.
§14:7 Et si bene. ID. Dixerat nihil esse nequius, etc., usque ad nunc vero idem repetit.
**14:9 Insatiabilis oculus. Quia sine fructu bonorum consumit vitam, et sterilem animam gehennæ ignibus tradit cruciendam.
††14:10 Oculus malus ad mala. Hæreticorum oculus semper malis est intentus, et panem cœlestem, id est intellectum divinæ sapientiæ non meretur, et in Scripturæ mensa marcescit indigentia.
‡‡14:11 Fili, si habes. Hortatur ut, contempta mundi luxuria, bonorum operum oblationes Deo offeramus: quia breve est spatium vitæ in quo operari possumus: post mortem enim, quæ festinat, non est tempus operandi, sed mercedem recipiendi: Unde, Operamini dum dies est: venit enim nox, quando jam non licet operari.
§§14:18 Omnis caro. Sicut fenum in terra vel folium in arbore nascitur, crescit, virescit, siccatur et dejicitur, ita caro nostra nascitur ex progenie parentum, crescit infantia et pueritia, florescit in adolescentia, maturescit in juventute, arescit in senectute, dejicitur in morte.
***14:22 Beatus vir, etc. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus. Psal. CXVIII.
†††14:25 Statuet casulam. Id est doctoris officium agens, sanæ doctrinæ opera justitiæ conjunget, ut auditores verbo et exemplo instruat.