24
[Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,* Et in medio populi, etc. RAB. Quia in ostensione miraculorum ad laudem Dei provocabat populum. Virtutis illius, etc. Angelorum, religiosorum. et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Ego ex ore. Quia Verbum consubstantiale, coæternum. Quia non sum creatura. Dicitur tamen primogenitus omnis creaturæ, non tempore, scilicet, sed honore Exod. 4.. Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego feci in cœlis. RAB. In cœlis oritur lumen, nebula tegitur caro, quia sicut claritate sua præcellit obscuritatem nebulæ, sic spiritualis creatura corporalem præcellit dignitatem. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.§ Thronus meus. ID. Humanum corpus nullo pondere peccati prægravatum, sed Dei virtute sublimatum, in quo potentia divinitatis judicia sua exercuit. Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi. Et in omni terra steti: et in omni populo, 10 et in omni gente primatum habui: 11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor. 12 Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.** Creavit me, etc. Secundum humanitatem singulari puritate de Spiritu sancto conceptam, de Virgine editam. 13 Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices.]†† In Jacob. Incarnatione Salvatoris specialiter Judæis uti concessum est, et specialiter ad Judæos venit. Unde per Jacob figurantur Judæi; per Isræl vero, Gentiles. 14 [Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi.‡‡ Ab initio. Sacramentum incarnationis ante sæcula præscitum et prædestinatum, permanet in sæculum sæculi. Et inhabitationes Ecclesiæ, id est ritum veræ religionis disposuit. 15 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.§§ Et sic in Sion. RAB. Sion Ecclesia, quæ et Jerusalem, quæ a primo justo usque ad novissimum ædificatur, et in qua sapientia quotidie fructificat. 16 Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.] 17 [Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:*** In Libano. RAB. Libanus mons est Phœnicis, etc., usque ad constantiam et actionem eorum exprimens, qui altioribus Ecclesiam ornant virtutibus. 18 quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho:††† Quasi palma. Arbor diuturnus foliis, et suavibus pomis; palma dicta quia victricis manus est ornatus: vel quia in modum humanæ palmæ ramus expandit, hanc Græci dicunt, quia Phœnix avis multo tempore vivit. Huic comparatur Ecclesia, quæ incurvari ad terrena despiciens, ad, cœlestia se sustollit: ut finito agone cœlestem palmam suscipiat, et quasi folia diuturna, verba rectæ confessionis perpetuo conservat. 19 quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.‡‡‡ Quasi oliva. Græce, fructus scilicet: enim arbor dicitur, succus oleum. Est autem arbor pacis insignis: per hanc Ecclesia signatur, quæ campos totius mundi decore illustrat, et speciali gratia per unctionem chrismatis sanctificat. Quasi platanus. Platanus ab altitudine dicta, vel quia patula et ampla. Nam Græci amplum vocant. Nomen ergo, et formam arboris expressit dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis. Est autem tenerrima, et mollis foliis, et vitibus similis, et Christum significat, qui per membra sua in orbe dilatatur mitis et mansuetus. 20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris:§§§ Sicut cinnamomum. Cinnamomum et balsamum aromaticæ arbores sunt. Cinnamomum dictum, quia cortex ejus in modum cannæ rotundus et gracilis. Gignitur in India et Ethiopia, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod crassum est despicitur; gracilius vero charius: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit in modum nebulæ vel pulveris. 21 et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus.* Balsamum. RAB. Aspaltum dicit Plinius, in eodem curriculo cœli nascitur, etc., usque ad memores Dominicæ passionis pro Domino parati sunt pati. Quasi myrrha. Myrrha est in Arabia arbor quinque cubitis alta, spinæ similis, quam vocant Græci, cujus gutta viridis et amara, unde et nomen accepit: quæ omnia conveniunt mortificationi carnis, quæ amara ad tempus sentitur, sed in spe semper virentis patriæ libenter suscipitur. Spinæ autem comparatur, quia ut mentem salvet corpus affligit. Gutta sponte manans pretiosior est; elicita corticis vulnere vilior, quia majoris est virtutis corpus sanum cui arridet copia rerum mortificare, quam ægrotum, vel paupertate afflictum. Quasi storax. ID. Storax, galbanus, etc., usque ad storax dicta, quia est gutta arboris profluens et congelata, nam Græci guttam dicunt. Et galbanus. Galbanum ID. etc., usque ad ad similitudinem ammoniaci minimeque lignosum. Ungula. Ungula est quæ in Exodo onycha dicitur. Græce enim, Latine ungula, quia humano ungui assimilatur. Gutta. ID. Gutta quæ et ammoniaca dicitur, etc., usque ad quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum sincerius exhibetur. Libanus. Libanus, ut aiunt, arbor est ID. etc., usque ad incisis arboribus lacryma fluit, quia compuncta humilium corda puram Deo orationem emittunt. Libanus in Hebræo candorem significat: in Græco,. Unde in Canticis, ubi legimus ad collem thuris Cant. 4., quidam codices habent ad collem libani. Balsamum non mistum. ID. Balsami arbor in Judæa, etc., usque ad et salutis sacramenta profudit. Unde, Et quasi balsamum non mistum odor meus. 22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ. Terebinthus, etc. ID. Arbor est, etc., usque ad et sine macula sunt ante thronum Dei. 23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. 24 Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei. 25 In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis. 26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: 27 spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. 28 Memoria mea in generatione sæculorum. 29 Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui edunt me, etc. ID. Edimus sapientiam, etc., usque ad: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus Psal. 33., etc. 30 Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt: 31 qui elucidant me, vitam æternam habebunt.] 32 [Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. 33 Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones. 34 Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum.§ Posuit David. ID. Quatuor paradisi flumina, etc., usque ad qui mittit disciplinam sicut lucem, quia præcepta ejus vitam æternam tribuunt, unde: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 27.. 35 Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum:** Quasi Phison. ID. Phison, qui et Ganges, etc., usque ad et fertur sicut Nilus super Orientis terras exundare. Sicut Tigris, etc. ID. Tigris fluvius Mesopotamiæ, etc., usque ad quia sicut Tigris bestia velociter fertur. 36 qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis:†† Quasi Euphrates. ID. Euphrates fluvius Mesopotamiæ, etc., usque ad terraque quæ ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Quasi Jordanis. Jordanis fluvius Judææ, a duobus fontibus nominatur: Jor, scilicet et Dan, quibus fœderatis colligitur. Oritur sub Libano monte, et dividit Judæam et Arabiam, et juxta Jericho influit mari Mortuo. 37 qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.‡‡ Quasi Geon. Geon hic Æthiopiam cingit, sic vocatus quia irrigat terram Ægypti. Ge enim Græce terram significat: qui apud Ægyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui fecunditatem efficit, unde et Nilus dictus est. 38 Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam.§§ Non investigabit. RAB. Christus auctor est sapientiæ, etc., usque ad: Nemo novit Filium nisi Pater, nec Patrem quis novit, nisi Filius Matth. 11., etc. 39 A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.*** A mari enim. Mare significat profunditatem sapientiæ inæstimabilem, et incomprehensibilem esse: quoniam nemo penetrare potest nisi unus et solus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui seipsum vere novit, et consilium suum, et dat tantum nosse creaturæ suæ, quantum expedit. 40 Ego sapientiam effudi flumina: 41 ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso.††† Quasi trames. ID. Quia Deus de Deo, lumen de lumine. Tropice dicitur Pater origo Divinitatis: quia de Patre gignitur Filius et procedit Spiritus sanctus, qui per aquam significatur: unde, Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Job. 7.. Aqua sapientiæ salutaris potavit illum Eccli. 15.. Ego quasi fluvius Dorix. Sapientia comparatur fluvio rapidissimo, etc., usque ad unde tertia lingua Græcorum Dorica dicitur. 42 Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. 43 Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: 44 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. 45 Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. 46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.‡‡‡ Adhuc doctrinam. RAB. Significat hujus operis scriptor librum esse mysticum, et utilem ad legendum. Historice enim moralitatem docet, et allegorice fidei sacramentum. 47 Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.]§§§ Videte, etc. Ecclesiasticus doctor non solum sibi, sed et aliis scribendo et docendo proficit: unde, Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunmultos, quasi stellæ in perpetuas æternitates Dan. 12..

*24:2 Et in medio populi, etc. RAB. Quia in ostensione miraculorum ad laudem Dei provocabat populum. Virtutis illius, etc. Angelorum, religiosorum.

24:5 Ego ex ore. Quia Verbum consubstantiale, coæternum. Quia non sum creatura. Dicitur tamen primogenitus omnis creaturæ, non tempore, scilicet, sed honore Exod. 4..

24:6 Ego feci in cœlis. RAB. In cœlis oritur lumen, nebula tegitur caro, quia sicut claritate sua præcellit obscuritatem nebulæ, sic spiritualis creatura corporalem præcellit dignitatem.

§24:7 Thronus meus. ID. Humanum corpus nullo pondere peccati prægravatum, sed Dei virtute sublimatum, in quo potentia divinitatis judicia sua exercuit.

**24:12 Creavit me, etc. Secundum humanitatem singulari puritate de Spiritu sancto conceptam, de Virgine editam.

††24:13 In Jacob. Incarnatione Salvatoris specialiter Judæis uti concessum est, et specialiter ad Judæos venit. Unde per Jacob figurantur Judæi; per Isræl vero, Gentiles.

‡‡24:14 Ab initio. Sacramentum incarnationis ante sæcula præscitum et prædestinatum, permanet in sæculum sæculi. Et inhabitationes Ecclesiæ, id est ritum veræ religionis disposuit.

§§24:15 Et sic in Sion. RAB. Sion Ecclesia, quæ et Jerusalem, quæ a primo justo usque ad novissimum ædificatur, et in qua sapientia quotidie fructificat.

***24:17 In Libano. RAB. Libanus mons est Phœnicis, etc., usque ad constantiam et actionem eorum exprimens, qui altioribus Ecclesiam ornant virtutibus.

†††24:18 Quasi palma. Arbor diuturnus foliis, et suavibus pomis; palma dicta quia victricis manus est ornatus: vel quia in modum humanæ palmæ ramus expandit, hanc Græci dicunt, quia Phœnix avis multo tempore vivit. Huic comparatur Ecclesia, quæ incurvari ad terrena despiciens, ad, cœlestia se sustollit: ut finito agone cœlestem palmam suscipiat, et quasi folia diuturna, verba rectæ confessionis perpetuo conservat.

‡‡‡24:19 Quasi oliva. Græce, fructus scilicet: enim arbor dicitur, succus oleum. Est autem arbor pacis insignis: per hanc Ecclesia signatur, quæ campos totius mundi decore illustrat, et speciali gratia per unctionem chrismatis sanctificat. Quasi platanus. Platanus ab altitudine dicta, vel quia patula et ampla. Nam Græci amplum vocant. Nomen ergo, et formam arboris expressit dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis. Est autem tenerrima, et mollis foliis, et vitibus similis, et Christum significat, qui per membra sua in orbe dilatatur mitis et mansuetus.

§§§24:20 Sicut cinnamomum. Cinnamomum et balsamum aromaticæ arbores sunt. Cinnamomum dictum, quia cortex ejus in modum cannæ rotundus et gracilis. Gignitur in India et Ethiopia, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod crassum est despicitur; gracilius vero charius: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit in modum nebulæ vel pulveris.

*24:21 Balsamum. RAB. Aspaltum dicit Plinius, in eodem curriculo cœli nascitur, etc., usque ad memores Dominicæ passionis pro Domino parati sunt pati. Quasi myrrha. Myrrha est in Arabia arbor quinque cubitis alta, spinæ similis, quam vocant Græci, cujus gutta viridis et amara, unde et nomen accepit: quæ omnia conveniunt mortificationi carnis, quæ amara ad tempus sentitur, sed in spe semper virentis patriæ libenter suscipitur. Spinæ autem comparatur, quia ut mentem salvet corpus affligit. Gutta sponte manans pretiosior est; elicita corticis vulnere vilior, quia majoris est virtutis corpus sanum cui arridet copia rerum mortificare, quam ægrotum, vel paupertate afflictum. Quasi storax. ID. Storax, galbanus, etc., usque ad storax dicta, quia est gutta arboris profluens et congelata, nam Græci guttam dicunt. Et galbanus. Galbanum ID. etc., usque ad ad similitudinem ammoniaci minimeque lignosum. Ungula. Ungula est quæ in Exodo onycha dicitur. Græce enim, Latine ungula, quia humano ungui assimilatur. Gutta. ID. Gutta quæ et ammoniaca dicitur, etc., usque ad quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum sincerius exhibetur. Libanus. Libanus, ut aiunt, arbor est ID. etc., usque ad incisis arboribus lacryma fluit, quia compuncta humilium corda puram Deo orationem emittunt. Libanus in Hebræo candorem significat: in Græco,. Unde in Canticis, ubi legimus ad collem thuris Cant. 4., quidam codices habent ad collem libani. Balsamum non mistum. ID. Balsami arbor in Judæa, etc., usque ad et salutis sacramenta profudit. Unde, Et quasi balsamum non mistum odor meus.

24:22 Terebinthus, etc. ID. Arbor est, etc., usque ad et sine macula sunt ante thronum Dei.

24:29 Qui edunt me, etc. ID. Edimus sapientiam, etc., usque ad: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus Psal. 33., etc.

§24:34 Posuit David. ID. Quatuor paradisi flumina, etc., usque ad qui mittit disciplinam sicut lucem, quia præcepta ejus vitam æternam tribuunt, unde: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 27..

**24:35 Quasi Phison. ID. Phison, qui et Ganges, etc., usque ad et fertur sicut Nilus super Orientis terras exundare. Sicut Tigris, etc. ID. Tigris fluvius Mesopotamiæ, etc., usque ad quia sicut Tigris bestia velociter fertur.

††24:36 Quasi Euphrates. ID. Euphrates fluvius Mesopotamiæ, etc., usque ad terraque quæ ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Quasi Jordanis. Jordanis fluvius Judææ, a duobus fontibus nominatur: Jor, scilicet et Dan, quibus fœderatis colligitur. Oritur sub Libano monte, et dividit Judæam et Arabiam, et juxta Jericho influit mari Mortuo.

‡‡24:37 Quasi Geon. Geon hic Æthiopiam cingit, sic vocatus quia irrigat terram Ægypti. Ge enim Græce terram significat: qui apud Ægyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui fecunditatem efficit, unde et Nilus dictus est.

§§24:38 Non investigabit. RAB. Christus auctor est sapientiæ, etc., usque ad: Nemo novit Filium nisi Pater, nec Patrem quis novit, nisi Filius Matth. 11., etc.

***24:39 A mari enim. Mare significat profunditatem sapientiæ inæstimabilem, et incomprehensibilem esse: quoniam nemo penetrare potest nisi unus et solus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui seipsum vere novit, et consilium suum, et dat tantum nosse creaturæ suæ, quantum expedit.

†††24:41 Quasi trames. ID. Quia Deus de Deo, lumen de lumine. Tropice dicitur Pater origo Divinitatis: quia de Patre gignitur Filius et procedit Spiritus sanctus, qui per aquam significatur: unde, Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Job. 7.. Aqua sapientiæ salutaris potavit illum Eccli. 15.. Ego quasi fluvius Dorix. Sapientia comparatur fluvio rapidissimo, etc., usque ad unde tertia lingua Græcorum Dorica dicitur.

‡‡‡24:46 Adhuc doctrinam. RAB. Significat hujus operis scriptor librum esse mysticum, et utilem ad legendum. Historice enim moralitatem docet, et allegorice fidei sacramentum.

§§§24:47 Videte, etc. Ecclesiasticus doctor non solum sibi, sed et aliis scribendo et docendo proficit: unde, Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunmultos, quasi stellæ in perpetuas æternitates Dan. 12..