*40:2 Cogitationes. RAB. Enumerat mala quæ homo pro peccatis sustinet.
†40:6 Modicum. Quia caro mortua et insensibilis ad tempus requiescere videtur, anima jam sentit dolorem, et post resurrectionem cum corpore suo in pœnis vivet æternis.
‡40:7 Conturbatus est. ID. Ideo mali cruciabuntur in pœna, etc., usque ad nobilium scilicet et ignobilium.
§40:10 Et propter illos factus est cataclysmus. Peccanti homini multiplex pœna deputata est, ut correctus pœniteat, et deinceps caveat; sed quia negligit, et in pœnis proficit, inducit Deus diluvium orbi, ut hominem deleret quem creavit. Ad comparationem vero futuræ pœnæ nihil est quod homo patitur in præsenti.
**40:11 Et aquæ omnes. ID. Opera scilicet peccatorum supernæ mercedis fructum non acquirunt, sed pœnarum interitum.
††40:13 Substantiæ injustorum. Inchoant germinare, sed fluctuant in tentatione, et subito arescunt ad primum persecutionis æstum.
‡‡40:15 Nepotes impiorum non multi. Sæpe videmus progeniem impiorum cito deficere, maxime cum filii imitantur iniquitatem patrum.
§§40:18 Vita sibi sufficientis. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Invenies thesaurum. Vere enim Christianum se esse probat, qui Christi mandata credit et facit.
***40:20 Vinum et musica lætificant cor. Hæc naturaliter mulcent et exhilarant animam, sed dilectio sapientiæ et lingua suaviter docens multo plus confortat intellectum.
†††40:22 Gratiam et speciem desiderabit oculus. Ornatum scilicet templi et culturæ diversitatem, quæ prior populus sub lege habuit, prædicatio Evangelii in orbe seminata, bonorum operum virore excellit
‡‡‡40:26 Facultates et virtutes. RAB. Divitiæ datæ in Domino, etc., usque ad et hæc et omnes facultates mundi.
§§§40:30 Vir respiciens. Stultum est enim otiari, et de alieno labore mercedem quærere. Percipiet enim unusquisque secundum opera sua.
*40:32 In ore imprudentis conculcabitur inopia, etc. Cui placet otiose torpere, nec proximis docendo prodesse, tandem doloribus inferni et sera pœnitentia æstuabit.