*43:1 Altitudinis, etc. ID. pulchritudo firmamenti, etc., usque ad nullus corporeis oculis divinitatis splendorem potest sufferre.
†43:3 Fornacem custodiens. Quia superbos, pro cogitatione, locutione, et operatione mala, excruciat æterna flamma.
‡43:5 Et in sermonibus ejus, etc. ID. Mysticis verbis superborum ludit intellectum. Festinavit, etc. Cum in prædicatione Evangelii præparata est via salutis et aditus regni cœlestis.
§43:6 Et luna, etc. ID. Postquam de sole disputavit, etc., usque ad sed rectius aprili deputatur, quia in ipso vel incipit, vel desinit, vel totus includitur.
**43:7 Luminare quod minuitur, etc. Luna non habet nativum splendorem, sed a sole accipit: sic et Ecclesia a Christo, quæ in persecutione videtur minui, sed in parte clarescit; crescit enim mirabiliter in consummatione.
††43:9 Vas castrorum, etc. Quia in ipsa consistit multitudo fidelium, quæ in firmamento veritatis et divinæ prædicationis per totum orbem gloriose resplendet.
‡‡43:10 Species cœli, etc. Ornatus Ecclesiæ, sanctorum plenitudo, quos Deus excelsus ordinavit, ut prædicatione Evangelii illustrarent. Hi in verbis sanctis et in doctrina veræ fidei permanentes, exspectant judicium Dei.
§§43:11 In verbis. Quia in patientia sua possident animas, præcincti lumbos; et lucernas tenentes in manibus suis, exspectant Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
***43:12 Vide arcum, etc. Scriptum Veteris vel Novi Testamenti. Hic fidelibus suave jugum ostenditur, contumacibus arma terribilia.
†††43:13 Gyravit cœlum, etc. Quando per virtutem et sapientiam Dei, id est, Christum, Vetus et Novum Testamentum conditum est.
‡‡‡43:16 Et confracti sunt lapides grandinis. Doctores, qui terram humani cordis irrigant, et tempestatem increpationis in se gerunt, et in tempore effundunt, et confringunt lapides grandinis; increpando, scilicet duritiam pravi cordis lapident vitale gramen.
§§§43:17 Aspirabit Notus. RAB. Qui et Auster, etc., usque ad potentes ad Christiani nominis persecutionem, et aliquando ad pœnitentiam.
*43:18 Tempestas. Varia tentamenta per malignos spiritus Deus irrogat, ut fervorem fidei et dilectionem frigescere faciant.
†43:21 Gelu sicut salem, etc. Id est, sterilitatem; ubi enim sal spargitur, sterilitas sequitur: diabolus vero per frigus infidelitatis terrena corda ad bona opera sterilia facit.
‡43:24 Medicina, etc. Omnis eloquentia deficit in comparatione ejus, nec sufficit virtutem ejus enarrare.
§43:26 Qui navigant mare, etc. Multa sunt ad litteram pericula maris, et ibi mirabilia Dei opera in variis bestiis, sicut naturalium rerum scriptores tradiderunt. In mari quoque hujus mundi sunt multa monstra dæmoniorum et multæ eorum insidiæ.
**43:34 Ne laboretis, etc. RAB. Comprehendere quod est incomprehensibile. Unde non quæras opes ad quas pertingere non possis.