47
[Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David.* Post hæc surrexit Nathan. Ad litteram, facta David commemorat, de quibus liber Regum et Paralipomenon plenissime narrant. Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël. Quasi adeps. Significat eum gratia Spiritus sancti repletum, a carnalium consortio vita et moribus separatum. Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. Cum leonibus lusit. RAB. David significat Christum, etc., usque ad et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente? In tollendo manum, saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ: nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ. Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriæ: contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum. In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ. 10 De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam: 11 et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos. 12 Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. 13 Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israël.] 14 [Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum.§ Post ipsum surrexit filius sensatus. ID. Mystice, Salomon, etc., usque ad sicut in una area bonos significant grana, malos vero palea. 15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua, 16 et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua. 17 Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. 18 In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratæ sunt terræ: 19 et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israël. 20 Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum: 21 et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo. 22 Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam: 23 ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum.** Ut faceres imperium, etc. ID. Quia decem tribus secutæ sunt Jeroboam, et duæ Roboam; de Ephraim fuit Jeroboam, qui primus in decem tribubus crudeliter regnavit. 24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. 25 Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe. 26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis.] 27 [Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam,†† Et dereliquit post se, etc. ID. Mystice, Roboam, qui interpretatur latitudo populi, etc., usque ad in regula catholicæ fidei permansit. 28 et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo:‡‡ Avertit gentem consilio suo. Credens scilicet consilio juvenum. 29 et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum. 30 Valde averterunt illos a terra sua. 31 Et quæsivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.]

*47:1 Post hæc surrexit Nathan. Ad litteram, facta David commemorat, de quibus liber Regum et Paralipomenon plenissime narrant.

47:2 Quasi adeps. Significat eum gratia Spiritus sancti repletum, a carnalium consortio vita et moribus separatum.

47:3 Cum leonibus lusit. RAB. David significat Christum, etc., usque ad et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

§47:14 Post ipsum surrexit filius sensatus. ID. Mystice, Salomon, etc., usque ad sicut in una area bonos significant grana, malos vero palea.

**47:23 Ut faceres imperium, etc. ID. Quia decem tribus secutæ sunt Jeroboam, et duæ Roboam; de Ephraim fuit Jeroboam, qui primus in decem tribubus crudeliter regnavit.

††47:27 Et dereliquit post se, etc. ID. Mystice, Roboam, qui interpretatur latitudo populi, etc., usque ad in regula catholicæ fidei permansit.

‡‡47:28 Avertit gentem consilio suo. Credens scilicet consilio juvenum.