*50:1 Simon Oniæ filius. RAB. Ad homines in tempore suo pervenit, etc., usque ad cum vitam Simonis et mores tam expresse describat Jesus.
†50:3 Putei aquarum. Profunditates Scripturarum, quæ in divinis libris sub figuris latent, sed ore prædicatorum redundant, quasi mare ad saturitatem plurimorum.
‡50:5 Et ingressum domus atrii amplificavit. Quia in rudibus, quos signat atrium; et in perfectis, qui signantur per domum, magistrorum excrescit meritum.
§50:11 In accipiendo ipsum stolam, etc. Ordo prædicatorum accipiendo stolam gloriæ, et vestiendo se consummatione virtutum, judicium dignitatis suæ, et ornatum fidei, et vestitum bonæ operationis demonstrat. Hæc enim debent in sacerdotibus apparere, ut digne possint docere.
**50:13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotis. Partes accipit de manu sacerdotis, qui bonæ operationis actum exigit a ministris.
††50:15 Et consummatione fungens in ara. Consummata oblatio datur excelso Regi, quando corpus Christi offertur Deo.
‡‡50:17 Effudit in fundamento. In commemorationem Christi, qui est fundamentum Ecclesiæ, hujus oblationis est odor suavissimus Deo omnipotenti.
§§50:18 Tunc exclamaverunt filii Aaron. Christi sacerdotes prædicationem exhibuerunt per passionem consummatam. Ductiles tubæ bene dicuntur, quia prædicatores tanto crescunt quanto tribulationum malleis percutiuntur.
***50:19 Tunc omnis populus, etc. Cum officium ecclesiasticum per ministros altaris agitur in memoriam Christi, populus, ad laudem Dei provocatus, prosternit se in faciem, id est, cordis sui exhibet humilitatem. Dare preces Omnipotenti. Quia quidquid amore Dei agitur, coram Deo est oratio et odor suavitatis; quia omnis Ecclesia satagit ut perseveret in prece usque ad finem mundi, quando corpus Christi in incorruptione honorabitur, et membra capiti suo conjungentur.
†††50:21 Et rogavit populus, etc. RAB. Quia quidquid in unitate fidei Deo offertur, apud eum recipitur; quidquid extra, impietati deputatur. Magnus fit in Ecclesia sonus, quando orantibus sacerdotibus et benedicentibus respondet omnis populus: Amen: qui sonus tam ad clamorem vocis quam ad devotionem cordis pertinet.
‡‡‡50:22 Tunc descendens, etc. Cœtus sanctorum exsultans. Extulit. Quando gratias agit pro perfectione laboris in salute universi populi, tunc laudes multiplicat, orationem iterat, quia nunquam a laudibus cessat.
§§§50:23 Ostendere virtutem Dei. Prædicare scilicet misericordiam ejus, qui dat nobis jucunditatem cordis, et pacem in temporibus æternis, ut omnes viri Isrælitæ, et amatores Regis æterni, prædicent potentiam et bonitatem Dei in liberatione populi sui.
*50:27 Duas gentes, etc. Ruina duplex, gentilitas scilicet, quæ idololatria polluta est et conversatione vana.
†50:29 Doctrinam sapientiæ, etc. Opus suum commendat, ostendens quam utile sit legenti, meditanti et operanti.