*2:10 Contigit, etc. BED., in Tob., tom. 2. Nemo miretur si aliquando bonum typice malum, mala bonum significent. Si enim hoc non liceret nunquam nigro atramento, sed semper auro lucido nomen Dei scriberetur: quia Deus lux est. Sed si nomen diaboli calculo candido scribas, nihilominus tenebras significat. Cæcatus ergo Tobias populum Isræl significat. Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl Rom. 2.. Fatigatus a sepultura est cæcatus. Qui enim infatigabilis in bonis operibus persistit, fidei lumen non admittit. Ita spiritualer fatigatus dormit, qui vigilare, stare, viriliter agere, et confortari negligit. Cui dicitur: Surge qui dormis et exsurge a mortuis Ephes. 5.. BED., ibid. Hirundines propter levem volatum, superbiam levitatemque significant: quarum immunditia quibus dominatur excæcat. Nido hirundineo suppositus dormit, qui levitati lasciviæ, ac superbiæ se incantus subjicit. Hæc cæcitas populo Isræl, imminente Domini adventu in carne, maxime prævaluit, cum romanæ servitutis jugo laboraret, et divinæ legis præcepta male vivendo violaret.
†2:14 Sed immobilis, etc. Quia a domo Dei incipit judicium. Unde: A sanctuario meo incipite Ezech. 9.. Qui non corripitur non est filius: Qui parcit virgæ, odit filium Prov. 13.. Paulus tanquam puer colaphizatur, tanquam juvenis extollitur.
‡2:15 Insultabant reges, etc. BED., ibid. Erant in populo, etc., usque ad unde: Charitas patiens est, benigna est II Cor. 13..