*8:1 Postquam vero cœnaverunt, etc. BEDA, in Tobiam, tom. 2. Introductus Tobias ad cubiculum protulit, etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus, in desponsationis initio, jubet eam abrenuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus et confiteri fidem sanctæ Trinitatis in remissionem peccatorum: quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus. BEDA, ubi supra. Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem veræ fidei, sequitur peccatorum remissio, per aquam baptismi expulso diabolo, diabolum ligavit: quia a fidelium læsione cessando compescuit, quos etsi aliquando tentare probationem permittitur, superare tamen prohibetur.
†8:3 Religavit. Desertum et Ægyptus corda infidelium significant, quæ a Deo deserta. quia ejus habitatione indigna, et juxta interpretationem Ægypti perfidiæ suæ tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a dæmonio repletur. Angelus vero dæmonem qui Tobiam occidere volebat, in deserto ligavit, qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum lædere permittitur quantum nititur.
‡8:11 Et factum est. etc. ID., ibid. Cantus pullorum, etc., usque ad veraciter Christum hoste superato sponsum esse sanctæ Ecclesiæ cognoverunt.
§8:17 Benedicimus te, Domine Deus. ID., ibid. Lætatur Raguel de vita Tobiæ, etc., usque ad sunt crassi gratia supernæ dilectionis referti.
**8:22 Duas quoque, etc. ID., ibid. Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant, etc., usque ad qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt. Quatuor arietes. Quia sancti doctores et martyres quatuor libros Evangelii fide et opere conservant, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia muniuntur, et quatuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei. Occidi fecit. Quia alii sponte mortificant corpora sua, ut sint hostia viva: alii inter manus infidelium subeunt martyria: per arma justitiæ a dextris et a sinistris, id est, in prosperis et adversis hostem vincentes antiquum.
††8:23 Et adjuravit Raguel Tobiam. BEDA, ibid. Adjuramus Christum ut maneat nobiscum, donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam consequamur, qua requiescamus et a peccatis in corpore, et a pravis cogitationibus in mente.