*14:1 Et postquam illuminatus est Tobias, etc., quadragenarius numerus laboriosus est, jejunii et abstinentiæ. Nos autem omnes hujus vitæ labores debemus sustinere, cum Dei et proximi dilectione, et sic fructificabimus.
†14:3 Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, etc. Sacratum numerum quinquagenarium transierat, nec ad sexagenarium, qui perfectionem, propter senarium, in quo omnia facta sunt, significat, pervenerat.
‡14:5 In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam. BEDA, in Esdram. Tobias, id est, doctores Judæorum, qui de hoc mundo exituri propinquis suis annuntiant: quia mundus ad finem appropinquat, et futuræ vitæ bona in proximo futura.
§14:14 Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis et filiorum filiis, etc. ID., ibid. Hoc quotidie facit Christus, etc., usque ad diu vivens animi levitatem non deserit.
**14:16 Sepelierunt. Sepultura Tobiæ finem mundi designat, quo Dominus noster cum corpore suo, quod est Ecclesia, in requiem intrat angelis de societate hominum congratulantibus, et singulos per diversas mansiones pro meritorum qualitate collocantibus.