11
[Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.* Dixerit opera, etc. RAB. Populus Christianus per desertum hujus mundi prophetiam sequitur, ut perveniat ad patriam regni cœlestis; unde Petrus: Habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco II Petr. 1., etc. Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.] De petra altissima, etc. Petra autem erat Christus, qui virga crucis percussus, quæ erat in manibus, id est in scripturis prophetarum, fudit aquam vivam. [Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt: Per quæ enim pœnas, etc. RAB. Memoratis beneficiis, etc., usque ad sive ergo patiantur, sive non, gloria est eis. per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est. Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. 10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.§ Cum enim tentati. RAB. Isrælitas peccantes dignis plagis corripuit Deus, et pœnitentes consolatus est, Ægyptios et Chananæos tanquam misericordia indignos exterminavit. Tormenta, etc. A Pharaone, ubicunque scilicet essent. Vel, non tam hi quos Isrælitæ recenti clade per singulas civitates peremerunt, puniti sunt; sed et omnes Chananæi audientes victoriam populi Dei; unde Raab dicit: Irruit in nos terror vester Jos. 2., etc. Mystice autem, Judæi, qui incarnationem Filii Dei, et prædicationem despiciebant, ubique terrarum vagi, et pro fugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi, et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt: ut qui fuerant in capite, sint in cauda, et e converso. 11 Hos quidem tamquam pater monens probasti; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. 12 Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur. 13 Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.** Duplex, etc. Præteritorum malorum recordatio non minuitur, et præsentium tempestas augetur. Unde nec habent spem remedii, quia pœnitentiam simulantes, non student emendationi; unde: Cum occideret eos, quærebant eum, et dilexerunt eum Psal. 77., etc. 14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. 15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.†† Non similiter justis, etc. Quia non similiter peccant. Septies enim cadit justus, et resurgit: impius autem, cum in profundum venerit malorum, contemnit. 16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;‡‡ Quod quidam errantes, etc. RAB. Dignum fuit, etc., usque ad tota enim intentio est eorum genus humanum persequi, et cruciare id omnibus modis. 17 ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. 18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, 19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes; 20 quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. 21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.§§ Sed omnia in mensura, etc. RAB. Quia omnia secundum veritatem, etc., usque ad quando illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium. 22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? 23 Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.*** Momentum stateræ, etc. Simile dicit Isaias: Ecce gentes sicut stilla situlæ, et quasi momentum stateræ repulatæ sunt Isa. 40.; vult enim intelligi, quod mens, et ratio, et sensus Domini, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo dicitur: Verbo Domini cœli firmati sunt Psal. 32., etc. Omnes gentes quæ non cognoverunt creatorem suum, ad comparationem Dei quasi stilla situlæ sunt, et quasi momentum stateræ quod leviter declinatur, et sicut gutta roris antelucani Sap. 11., quæ primo aspectusolis siccatur. Vel sicut situlæ stilla, si fluit a portante despicitur, vel negligitur: ita gentium multitudo cœlesti splendori, supernis mysteriis, et angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur. 24 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. 25 Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.††† Diligis enim, etc. Bonus opifex, et opus suum diligit et regit: et si homo aliquando peccat, sustinet in multa patientia, et per pœnitentiam in melius convertit. Unde: Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos Matth. 5.; impœnitentes autem justo judicio damnantur: Justus enim Dominus, et justitias dilexit Psal. 10.. 26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? 27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.]

*11:1 Dixerit opera, etc. RAB. Populus Christianus per desertum hujus mundi prophetiam sequitur, ut perveniat ad patriam regni cœlestis; unde Petrus: Habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco II Petr. 1., etc.

11:4 De petra altissima, etc. Petra autem erat Christus, qui virga crucis percussus, quæ erat in manibus, id est in scripturis prophetarum, fudit aquam vivam.

11:5 Per quæ enim pœnas, etc. RAB. Memoratis beneficiis, etc., usque ad sive ergo patiantur, sive non, gloria est eis.

§11:10 Cum enim tentati. RAB. Isrælitas peccantes dignis plagis corripuit Deus, et pœnitentes consolatus est, Ægyptios et Chananæos tanquam misericordia indignos exterminavit. Tormenta, etc. A Pharaone, ubicunque scilicet essent. Vel, non tam hi quos Isrælitæ recenti clade per singulas civitates peremerunt, puniti sunt; sed et omnes Chananæi audientes victoriam populi Dei; unde Raab dicit: Irruit in nos terror vester Jos. 2., etc. Mystice autem, Judæi, qui incarnationem Filii Dei, et prædicationem despiciebant, ubique terrarum vagi, et pro fugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi, et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt: ut qui fuerant in capite, sint in cauda, et e converso.

**11:13 Duplex, etc. Præteritorum malorum recordatio non minuitur, et præsentium tempestas augetur. Unde nec habent spem remedii, quia pœnitentiam simulantes, non student emendationi; unde: Cum occideret eos, quærebant eum, et dilexerunt eum Psal. 77., etc.

††11:15 Non similiter justis, etc. Quia non similiter peccant. Septies enim cadit justus, et resurgit: impius autem, cum in profundum venerit malorum, contemnit.

‡‡11:16 Quod quidam errantes, etc. RAB. Dignum fuit, etc., usque ad tota enim intentio est eorum genus humanum persequi, et cruciare id omnibus modis.

§§11:21 Sed omnia in mensura, etc. RAB. Quia omnia secundum veritatem, etc., usque ad quando illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium.

***11:23 Momentum stateræ, etc. Simile dicit Isaias: Ecce gentes sicut stilla situlæ, et quasi momentum stateræ repulatæ sunt Isa. 40.; vult enim intelligi, quod mens, et ratio, et sensus Domini, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo dicitur: Verbo Domini cœli firmati sunt Psal. 32., etc. Omnes gentes quæ non cognoverunt creatorem suum, ad comparationem Dei quasi stilla situlæ sunt, et quasi momentum stateræ quod leviter declinatur, et sicut gutta roris antelucani Sap. 11., quæ primo aspectusolis siccatur. Vel sicut situlæ stilla, si fluit a portante despicitur, vel negligitur: ita gentium multitudo cœlesti splendori, supernis mysteriis, et angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur.

†††11:25 Diligis enim, etc. Bonus opifex, et opus suum diligit et regit: et si homo aliquando peccat, sustinet in multa patientia, et per pœnitentiam in melius convertit. Unde: Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos Matth. 5.; impœnitentes autem justo judicio damnantur: Justus enim Dominus, et justitias dilexit Psal. 10..