3
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.* Adhuc enim carnales. Arguit eos qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire. Ministri ejus. AUG. Homo exterius ministrat quasi servus, etc., usque ad quia Deus operatur velle et perficere. Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Unum sunt. Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum. Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. Adjutores. In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura. Agricultura. Quia colit vos ad fructum. Ædificatio, quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et ædificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit. 10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. 11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.§ Fundamentum enim. AUG., lib. de Fide et operibus, c. 15. Fides gratiæ christianæ, id est, ea quæ per dilectionem operatur, etc., usque ad de qua scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines tentatio tribulationis probat Eccli. 27.. Christus. Id est, fides Christi, quæ per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Aliud non est fundamentum. Hæc autem neminem perire sinit. 12 Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,** Si quis autem. In auro, argento, lapidibus pretiosis præclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quæ si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonæ, scilicet doctrinæ merces vita æterna. Ligna, fenum, stipulam. Non hæc de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est. AUG., in psal. 30. Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quæ ignis facile consumat. 13 uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.†† Dies enim. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit. Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt. 14 Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.‡‡ Mercedem. Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suæ animæ contemnentis omnia. 15 Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. 16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?§§ Nescitis, etc. Hoc præmisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum. 17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.*** Si quis autem. Iste salvus per ignem, sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperdet illum. Et nescitis hoc. Templum. AUG. In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei. AUG. Talis congregatio ædificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique præsens est, et ubique totus præsens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non carnis ætate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. ID. Sed diceret aliquis: Antequam faceret Deus cœlum et terram, antequam, etc., usque ad beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse. Sapientia enim hujus mundi, etc. AMBR. Abusive ponitur sapientia pro astutia. 18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. 19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. 20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. 21 Nemo itaque glorietur in hominibus.††† Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri. 22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:‡‡‡ Omnia enim. Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita præsens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Præsentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus. Sive vita, etc. Et vita et mors doctorum ad ædificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt. 23 vos autem Christi: Christus autem Dei.§§§ Vos autem Christi. Ut sicut hæc nobis, ita nos Christo subjiciamur. Christus autem Dei. Proprius Filius ejus voluntatem ejus faciens, ut et nos faciamus ipsius. Cur ergo ad injuriam Christi de hominibus aliquid speratis?

*3:2 Adhuc enim carnales. Arguit eos qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire. Ministri ejus. AUG. Homo exterius ministrat quasi servus, etc., usque ad quia Deus operatur velle et perficere.

3:8 Unum sunt. Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum.

3:9 Adjutores. In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura. Agricultura. Quia colit vos ad fructum. Ædificatio, quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et ædificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit.

§3:11 Fundamentum enim. AUG., lib. de Fide et operibus, c. 15. Fides gratiæ christianæ, id est, ea quæ per dilectionem operatur, etc., usque ad de qua scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines tentatio tribulationis probat Eccli. 27.. Christus. Id est, fides Christi, quæ per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Aliud non est fundamentum. Hæc autem neminem perire sinit.

**3:12 Si quis autem. In auro, argento, lapidibus pretiosis præclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quæ si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonæ, scilicet doctrinæ merces vita æterna. Ligna, fenum, stipulam. Non hæc de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est. AUG., in psal. 30. Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quæ ignis facile consumat.

††3:13 Dies enim. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit. Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.

‡‡3:14 Mercedem. Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suæ animæ contemnentis omnia.

§§3:16 Nescitis, etc. Hoc præmisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum.

***3:17 Si quis autem. Iste salvus per ignem, sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperdet illum. Et nescitis hoc. Templum. AUG. In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei. AUG. Talis congregatio ædificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique præsens est, et ubique totus præsens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non carnis ætate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. ID. Sed diceret aliquis: Antequam faceret Deus cœlum et terram, antequam, etc., usque ad beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse. Sapientia enim hujus mundi, etc. AMBR. Abusive ponitur sapientia pro astutia.

†††3:21 Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.

‡‡‡3:22 Omnia enim. Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita præsens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Præsentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus. Sive vita, etc. Et vita et mors doctorum ad ædificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.

§§§3:23 Vos autem Christi. Ut sicut hæc nobis, ita nos Christo subjiciamur. Christus autem Dei. Proprius Filius ejus voluntatem ejus faciens, ut et nos faciamus ipsius. Cur ergo ad injuriam Christi de hominibus aliquid speratis?