*3:1 Videte, etc. Advertite diligenter quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam charitatem. Dedit enim ut in hoc sæculo nomine et actu nominaremur filii Dei, et in futuro simus, possidendo hæreditariam beatitudinem. Dedit. Ad hoc Deus dedit charitatem ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut dominum servi, sed ut patrem filii. Unde dicitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..
†3:2 Filii Dei sumus. Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quæ dignitas est? respondet: Charissimi, nunc filii Dei sumus. Nunc per miracula quæ facimus et per puritatem vitæ apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in præsenti, parum est ad respectum futuri. Similes ei erimus. Cum enim immutabilis æternæque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et æterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus. Quoniam videbimus. Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.
‡3:3 Sanctificat se. BEDA. Non aufert liberum arbitrium, dum dicit, etc., usque ad dicentes Deo: Adjutor meus es tu, ne derelinquas me Psal. 26..
§3:4 Et peccatum, etc. ID. Quod Latin appellant legem, Græci, etc., usque ad qui innocentiam naturalis legis corrumpunt, prævaricationis rei sunt.
**3:5 Et scitis. Ne nos (qui peccatis et iniquitatibus quitatibus carere non possumus) de salute desperemus, subdit quod per Christum a peccatis solvimur. Non solum ergo per gratiam facti sumus filii Dei, et speramus quod ei similes erimus, sed etiam ab iniquitate liberamur: quia ideo apparuit, ut peccata tolleret, de qua iniquitate nemo se excuset.
††3:6 Qui peccat non vidit eum. Et qui manet in eo, non peccat. Et in hoc nemo vos seducat, dicendo quod, vel justitia sit ex homine, vel quod cum peccato possit aliquis in Deo manere, quia et omnis justitia ex Deo, et omne peccatum ex diabolo est.
‡‡3:7 Qui facit justitiam. Id est: qui habet actum justitiæ et intentionem, justus quidem est, sed non ex se: sed sicut ille est, ab eadem radice procedit. Justitia in illo principaliter, in isto secundarie, in illo naturaliter, in isto per adoptionem. Hoc ipsum quod qui justus est ab illo justus est.
§§3:8 Ex diabolo est. BEDA. Non carnis originem ducendo, sicut Manichæus voluit, etc., usque ad natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam.
***3:9 Peccatum non facit. Non de omni peccato dicit: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est verbum Dei quo renatus est, in se habet, committere non potest. Quoniam semen ipsius est. Verus Filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est: Diligite invicem.
†††3:12 Quoniam opera ejus maligna erant. Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quæ offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit.
‡‡‡3:14 Nos scimus, etc. Nemo de virtutibus se falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metuat. Qui fratrem diligit, apertum dat judicium, quia ad sortem justorum pertineat. Manet in morte. Vita carnis anima, vita animæ Deus; corporis mors amittere spiritum; animæ mors amittere Deum. Qui ergo per odium fratris amittit Deum, amittit vitam.
§§§3:15 Qui odit fratrem. Qui ex odio insequitur fratrem provocat ad iram et discordiam, et sic quantum ad se occidit eum in anima. Si quis contemnat odium fratris, non contemnet in corde suo homicidium? Non movet manus ad occidendum, et homicida jam tenetur: vivit ille, et iste interfector judicatur. Non habet vitam æternam. In perpetuum, cum Cain damnabitur qui hoc genere homicidii tenetur, ut discordet a fratribus.
*3:16 In hoc cognoscimus, etc. Præpositis multis rationibus de habenda charitate, tandem supponit de charitatis perfectione, sub exemplo passionis Dominicæ. Hanc Petrus monetur habere, cum Domino interroganti profiteretur se amare, cui dicitur: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis Joan. 21.. In quibus verbis, ut animam pro ovibus poneret, docebatur. Majorem enim charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis Ibid. 15..
†3:17 Qui habuerit, etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.
‡3:18 Filioli, non diligamus, etc. Quia non est perfecta charitas in illo; qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam. Ergo ut perfectam charitatem habeatis, filioli ejusdem patris. Non diligamus verbo, neque lingua. In verbo pura locutio, non opus; in lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam sæpe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare. Sed opere. Quia etiamsi fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia Deus major est corde nostro, et novit quo zelo fiant omnia. Et veritate. Si simplici intentione beneficia præstemus, non propter jactantiam, vel propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei.
§3:19 In hoc cognoscimus, etc. In hoc quod veritatem diligimus, scimus quod ex veritate sumus, id est scimus nos ex Deo (qui est veritas) hanc veram dilectionem habere, et ex hac dilectione scimus nos esse in conspectu, id est promereri ejus conspectum, et in hac etiam suademus corda nostra, ad meliora opera excogitanda. Et in conspectu, etc. Id est, tales cogitationes corda nostra habere suademus, quæ divinis sint dignæ conspectibus. Omnes enim qui aliquid facere disponunt, ad idem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitat, si posset, Deo occultaret: qui vero bona, hi facillime cordibus suadent, ut conspectui Dei patefieri desiderent, quod est indicium magnæ perfectionis, cum sua operatio vel cogitatus a Deo gaudet videri.
**3:20 Quoniam si reprehenderit. Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere: quia etiamsi conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo occultare non possemus, quia major est corde nostro, et novit omnia: valet ergo dilectio quæ nos commendat illi quem latere non possumus.
††3:22 Et quidquid petierimus. Magna promissio et desiderabilis fidelibus. Sed si quis est adeo perversus, ut cœlestibus promissis non delectetur, saltem timeat quod econtrario sapientia terribiliter intonat: Qui avertit aurem suam ut non audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis Prov. 28..
‡‡3:23 Et hoc est mandatum. Mandatum singulari numero præponit, et duo subjungit, quia hæc nequeunt separari.