*5:3 Et quia non potuerit ædificare domum, etc. BEDA, quæst. in lib. Reg. Domus quam Salomon ædificavit, Ecclesiæ figura fuit, etc., usque ad in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. ID., lib. de templo Salom., cap. 1. Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat, etc., usque ad et salutem omnium gentium in Christo multis modis ostendat et figuret.
†5:6 Præcipe igitur ut præcidant mihi, etc. RAB. Servi Hiram præcidentes cedros Salomoni de Libano, etc., usque ad melius gentilium errores noverant, et ideo artificiosius expugnabant. Scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna, etc. BEDA, ut supra. Dicendum est prius de operariis templi, qui vel unde fuerunt, et de ipsa materia, etc., usque ad triticum, scilicet, verbi Dei, oleum charitatis, unctionis et Spiritus sancti illuminationis.
‡5:10 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, juxta omnem, etc. Tyrus, unde rex Hiram, insula est dedita negotiationi, ubi erant optimi fabricatores lignorum, qui dabant ligna pretiosa accipientes cibaria. Vivunt enim non agrum colendo, sed negotiando. Ibi est mons Libanus, de cujus lignis facta est domus Domini. Unde et Libanus dicitur ibi: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11..
§5:13 Elegitque rex Salomon. BEDA, ut supra, cap. 3. Non frustra operarios de omni Isræl elegit, etc., usque ad in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur. Operarios de omni Isræl, et erat indictio triginta millia virorum. Hi operatores erant proselyti. Horum magistri de Judæis, quia non fecit quemquam servire de Isræl.
**5:14 Adoniram erat super hujuscemodi indictionem. BEDA, ibid. Dominus meus excelsus. Hic est Christus, qui operariis templi præponitur, etc., usque ad ut orationibus et jejuniis superno inspectore et visitatore digna sit.
††5:15 Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte. BEDA, ibid. Nec prætereundum quod septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum præpositis suis non fuerunt Isrælitæ, etc., usque ad Quidam utraque virtute præditi ad opus domus Domini conveniunt; unde: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. I Thes. 5.. Latomorum. BEDA, ibid.. Latomi sunt cæsores lapidum, etc., usque ad quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum quæ est in unitate Ecclesiæ pervenimus.
‡‡5:16 Absque præpositis. Præpositi autem sunt sacræ Scripturæ conditores quorum magisterio crudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare. Trium millium. Propter fidem Trinitatis, quam sancta eloquia prædicant. Quod in Paralipomenis tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim, in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat: et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiæ docet habenda, recte præpositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt.
§§5:17 Præcepitque rex ut tollerent. BEDA, ibid. Ad ædificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte cæduntur, etc., usque ad unde: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Ephes. 2.. Lapides grandes. BEDA, ibid., cap. 4. Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum prædicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus. RAB. ex Bed. Quali autem colore fuerunt lapides, etc., usque ad marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni nævo corruptionis castigatam significat; unde: Mundemus nos ab omni inquinamento, etc. II Cor. 7.. In fundamentum templi. BEDA, ibid. Fundamentum est Christus, etc., usque ad ut abjectis verbis, factis cogitationibusque supervacuis, ad portandum onus Ecclesiæ digni fiant.
***5:18 Porro Giblii præparaverunt ligna et lapides. RAB. ex Bed., ibid. Giblos est civitas Phœnicis. etc., usque ad nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi ædificat, qui docere præsumit quod ipse non didicit. Ad ædificandum domum. ID., ibid. Post fundamentum de talibus compositum, ædificanda est domus præparatis lignis et lapidibus, et ordine collocatis, qui de suo situ vel abstracti sunt, quia post prima fidei rudimenta, post collata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem.