7
Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.* Domum autem mulieris vi. BED., lib. de templo Salom., cap. 17. Ecclesiæ, scilicet præsentis, pro qua Christus vir suus morte gustata surrexit, etc., usque ad Æs enim est valde durabile et sonorum. Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis: et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas: ligna quippe cedrina exciderat in columnas. Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim contra se invicem positas, et e regione se respicientes, æquali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis æqualia. Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis: et alteram porticum in facie majoris porticus: et columnas, et epistylia super columnas. Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit: et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem. Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum. Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant: a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium majus. 10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis, decem sive octo cubitorum. 11 Et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant, similiterque de cedro. 12 Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro: necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus. 13 Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, 14 filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. Fecit omne opus. Quia sancti doctores dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus Dei operantur, quia loquendo foris viam veritatis aperiunt illis, quos ipse intus illustrando ad vitam præordinavit æternam. Unde: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit II Cor. 3.. 15 Et finxit duas columnas æreas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam: et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. Et finxit. BED. ubi supra, cap. 18. Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam patriam gradimur, ulla in parte declinemus. Decem, etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piæ fidei cumulat exsecutione bonæ actionis. Et linea. BEDA, ibid. Norma apostolicæ institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judæis vel gentibus prædicare missus, ea tantum facere curat et docere, quæ per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel prædicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi contemnit, vel exilitate inertiæ, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineæ non convenit. 16 Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære: quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum:§ Duo, etc. ID., ibid. Capita columnarum, etc., usque ad evangelicæ perfectionis est insita gratia. 17 et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.** Septena, etc. ID., ibid. Hoc in Paralipomenis ita scriptum est, etc., usque ad quia patres utriusque testamenti per gratiam unius Spiritus septiformis, ut essent electi acceperunt. 18 Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella quæ erant super summitatem, malogranatorum: eodem modo fecit et capitello secundo.†† Et duos. ID. Videntur malagranata facta esse in circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula: quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, signatur quod virtutes ex virtutibus nascuntur, et quod sancti ambulant de virtute in virtutem Psal. 83.. ID., ibid. Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, etc., usque ad et in eis quæ intelligimus late patet. Ut tegerent. ID., ibid. Cum dictum sit de retiaculis, etc., usque ad apte subjungitur: Capitella autem quæ erant super capita columnarum, etc. Malogranatorum. Quæ uno foris cortice multa interius grana circumdant, etc., usque ad sed quæ intus est fidei, spei, et dilectionis, cæterorumque animi bonorum gratia non cernitur. 19 Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum.‡‡ Quasi, etc. ID., ibid. Per lilia, claritas supernæ patriæ et immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amœnitas, etc., usque ad quia non nisi per Evangelium optata vox illa mundo insonuit, Pœnitentiam agite, etc. Matth. 3.. In porticu. Notandum autem in hac sententia Paralipomenis quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocatur. Unde: Inter vestibulum et altare plorabant; id est, inter porticum et altare. 20 Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.§§ Et rursum BED. ubi supra. Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat, etc., usque ad sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: Malogranatorum. ID., ibid. In malogranato totam significat Ecclesiam, etc., usque ad et utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligunt. Columnam. ID., ibid. Dextera columna doctores primitivæ Ecclesiæ significat, etc., usque ad nihil industriæ saltem ad intelligendos eorum quibus prælati sunt errores. Fecit quoque. ID., ibid. Hoc mare in figuram baptismi factum est, etc., usque ad cum hunc in vinea laborantibus dandum esse prædixit. 21 Et statuit duas columnas in porticu templi: cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin: similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz. 22 Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit: perfectumque est opus columnarum. 23 Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu: quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.*** A labio usque ad labium. Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum qui in fine sæculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiæ coronam. Quinque cubitorum. Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus; unde subditur: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud. Disciplina cœlestium præceptorum qua a voluptatibus religamur; unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccl. 4., quia observatio mandatorum quæ in cordibus electorum fide, dilectione, spe supernæ retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Hæc triginta cubitorum est, quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset, et refecit cum periisset, bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta perveniant, cum omnes corporis sensus divinis subjungantur imperiis. Aliter: ter deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Nœ latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum exsecutione operum et spe cœlestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum, mare in quo baptismus figurabatur, cingebat. Sed et hic dicendum, quod Dominus cum esset triginta annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit baptismum nostrum consecravit, recte mare, quod nostrum baptismum figurabat, triginta cubitorum restis circumibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit, baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari. Et sculptura. Cum prædictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur quod sculptura hæc subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet quia vas erat in modum phialæ expansum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem est coactum. Sculptura autem histriata est quæ aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum signantur, quæ nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt, quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis sæculi Cain ob malitiam invidiæ damnatus, Abel justitiæ merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus, Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Japhet pro obsequio reverentiæ perpetua benedictione donati, Abraham fidei merito hæres divinæ promissionis effectus, cætera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne Domino, Judæa pro perfidia repulsa, gentilitas gratia ad salutem reducta, et hujusmodi, quæ in utroque testamento solerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari æneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque testamenti auscultent historias: ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in eisdem historiis deditos jussis cœlestibus obedire, et tota intentione ad superna præmia suspensos prospexerint, imitari contendant. 24 Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare: duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles. 25 Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem: et mare super eos desuper erat: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.††† Duodecim. BED. ubi supra. Apostolus evangelistas, imo omnes verbi ministros; unde: Non alligabis os bovi trituranti, etc. I Cor. 9.. Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli eorumque successores, injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent. E quibus tres. Quia in universis quadrati orbis partibus fidem prædicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim, id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus et passiones facile in præsenti videre et cognoscere legendo valemus. Quæ vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus. 26 Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat: labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii: duo millia batos capiebat.‡‡‡ Grossitudo. BED. ubi supra. Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit, fidem et spem et charitatem debet habere, sine quibus nemo potest recte operari; unde subjungitur, Grossitudo. Quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet. Lilii. ID., ibid. Lilium comitante odoris gratia candidum colorem foris, etc., usque ad unde subditur: Duo millia batos capiebat et tria millia, etc. ID., ibid. Batus Hebræorum mensura est, etc., usque ad ejusdem regni facit esse participes. 27 Et fecit decem bases æneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis.§§§ ID., ibid. Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quæ figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Et fecit. ID., ibid., cap. 20. Multifarie multisque modis eadem nostræ salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere. ID., ibid. Quod ad portandos luteres decem bases sunt factæ, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes. Quatuor cubitorum longitudinis. ID., ibid. Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia prædicatores, sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum præsentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes. 28 Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculpturæ inter juncturas.* Et ipsum opus basium. Tabulæ ex quibus bases factæ sunt, quadratæ fuerunt, in quibus formulæ rotundæ erant, quæ coronulæ sive plectæ appellantur, in quarum medio cælaturæ leonum, etc. 29 Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper: et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia. Inter et coronulas et plectas, leones et boves et cherubim. ID., ibid. Non erat plana ulla ex parte superficies basium, etc., usque ad unde hic quoque post sculpturas cherubim bene adjungitur: Et subter leones. Quia doctores et in severitate districtionis qua peccatores judicant, et mansuetudine lenitatis qua pœnitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando atque solvendo juste ligentur ab eo cujus nequit errare judicium. 30 Et quatuor rotæ per bases singulas, et axes ærei: et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. Et quatuor rotæ. BEDA, ibid. Quatuor Evangeliorum libri, etc., usque ad eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant. Humeruli. ID., ibid. Qui rotis antepositis ne ab axe dilabi possent obsistebant, præconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; unde: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, etc. II Pet. 1.. Unde et Marcus ait: Initium Evangelii Filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta; et Matthæus: Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur Scriptura prophetarum Mar. I; Matth. 26.. Contra. ID., ibid. Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli juxta scilicet numerum rotarum, non quod quatuor sint tantum libri prophetici, sed omnia quæ locuti sunt prophetæ quatuor Evangeliis testimonium præbuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fifides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret. 31 Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate: et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium: in angulis autem columnarum variæ cælaturæ erant: et media intercolumnia, quadrata non rotunda.§ Unum cubitum. ID., ibid. Propter perfectionem, etc., usque ad unde: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus, etc. I Cor. 13.. Media. Dicit tabulam superiorem, quæ sicut aliæ quadrata erat similiterque sculpta, et in summitate sui habebat rotunditatem unius et dimidii cubiti, in qua luter ponebatur. 32 Quatuor quoque rotæ quæ per quatuor angulos basis erant, cohærebant sibi subter basim: una rota habebat altitudinis cubitum et semis. 33 Tales autem rotæ erant quales solent in curru fieri: et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia. 34 Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant. 35 In summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens cælaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa. 36 Sculpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non cælata, sed apposita per circuitum viderentur. 37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili.** In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque, etc. BED., ibid. Quare decem bases sint factæ et totidem luteres suppositi, dictum est supra; quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est, quod æqualia possint esse omnium merita doctorum; sed quia eis est una fides Evangelii, qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque Spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult. 38 Fecit quoque decem luteres æneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit.†† Quadraginta batos capiebat luter unus, etc. ID., ibid Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt præcepta quibus nostra omnis operatio præfixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicæ incarnationis, cœlestis patriæ nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectæ operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Eratque. ID., ibid. Quod supradictum est: pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: In summitate autem basis erat quædam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit. ID., ibid. Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur. 39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram: mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem.‡‡ Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. ID., ibid. Sed dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, etc., usque ad et flamma divinæ charitatis aliena esse considero. Mare autem posuit ad dexteram partem templi, etc. ID., ibid. Et in hoc eodem atrio, etc., usque ad per quam eadem dilectio diffunditur in cordibus nostris. 40 Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini. 41 Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos: et retiacula duo, ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum. 42 Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis: duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum. 43 Et bases decem, et luteres decem super bases. 44 Et mare unum, et boves duodecim subter mare. 45 Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant. 46 In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan.§§ Jordanis fudit ea rex in. ID., ibid. In quo Dominus noster baptizatus est, etc., usque ad per totam mundi latitudinem implevit. Argillosa terra. ID., ibid., cap. 21. De qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa Scripturæ, etc., usque ad ut ad præmia eorum bene currendo perveniamus. 47 Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris. 48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream:*** Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt. 49 et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro: et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos,††† Quasi lilii. ID., ibid. Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata Lucernas desuper aureas. Per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur. Forcipes. BEDA., ibid. Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent. 50 et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant.‡‡‡ Hydrias. Hydriæ præcordia sanctorum signant, aqua sapientiæ et vino compunctionis repleta. Fuscinulas. Fuscinulæ quibus carnes præparantur, prædicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentiæ administrant: quorum officium est corpus et sanguinem Christi credentibus distribuere, infidelibus abnegare. Domus interioris. ID., ibid., cap. 22. Ostia domus interioris angelica, etc., usque ad vel quam habent in Deum charitatis. 51 Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.§§§ Perfecit omne opus. ID., ibid. Dum status sæculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futuræ beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et æternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis ædificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur: Et intulit quæ sanctificaverat. ID., ibid. Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio præditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiæ filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Hæc sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et cæterorum fidelium cœtum in gaudium cœlestis regni introducit. Reposuitque in thesauris domus Domini. ID., ibid. Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. Et una est patria cœlestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate II Cor. 15.. Quod utrumque distributor præmiorum demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 15..

*7:1 Domum autem mulieris vi. BED., lib. de templo Salom., cap. 17. Ecclesiæ, scilicet præsentis, pro qua Christus vir suus morte gustata surrexit, etc., usque ad Æs enim est valde durabile et sonorum.

7:14 Fecit omne opus. Quia sancti doctores dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus Dei operantur, quia loquendo foris viam veritatis aperiunt illis, quos ipse intus illustrando ad vitam præordinavit æternam. Unde: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit II Cor. 3..

7:15 Et finxit. BED. ubi supra, cap. 18. Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam patriam gradimur, ulla in parte declinemus. Decem, etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piæ fidei cumulat exsecutione bonæ actionis. Et linea. BEDA, ibid. Norma apostolicæ institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judæis vel gentibus prædicare missus, ea tantum facere curat et docere, quæ per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel prædicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi contemnit, vel exilitate inertiæ, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineæ non convenit.

§7:16 Duo, etc. ID., ibid. Capita columnarum, etc., usque ad evangelicæ perfectionis est insita gratia.

**7:17 Septena, etc. ID., ibid. Hoc in Paralipomenis ita scriptum est, etc., usque ad quia patres utriusque testamenti per gratiam unius Spiritus septiformis, ut essent electi acceperunt.

††7:18 Et duos. ID. Videntur malagranata facta esse in circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula: quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, signatur quod virtutes ex virtutibus nascuntur, et quod sancti ambulant de virtute in virtutem Psal. 83.. ID., ibid. Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, etc., usque ad et in eis quæ intelligimus late patet. Ut tegerent. ID., ibid. Cum dictum sit de retiaculis, etc., usque ad apte subjungitur: Capitella autem quæ erant super capita columnarum, etc. Malogranatorum. Quæ uno foris cortice multa interius grana circumdant, etc., usque ad sed quæ intus est fidei, spei, et dilectionis, cæterorumque animi bonorum gratia non cernitur.

‡‡7:19 Quasi, etc. ID., ibid. Per lilia, claritas supernæ patriæ et immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amœnitas, etc., usque ad quia non nisi per Evangelium optata vox illa mundo insonuit, Pœnitentiam agite, etc. Matth. 3.. In porticu. Notandum autem in hac sententia Paralipomenis quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocatur. Unde: Inter vestibulum et altare plorabant; id est, inter porticum et altare.

§§7:20 Et rursum BED. ubi supra. Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat, etc., usque ad sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: Malogranatorum. ID., ibid. In malogranato totam significat Ecclesiam, etc., usque ad et utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligunt. Columnam. ID., ibid. Dextera columna doctores primitivæ Ecclesiæ significat, etc., usque ad nihil industriæ saltem ad intelligendos eorum quibus prælati sunt errores. Fecit quoque. ID., ibid. Hoc mare in figuram baptismi factum est, etc., usque ad cum hunc in vinea laborantibus dandum esse prædixit.

***7:23 A labio usque ad labium. Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum qui in fine sæculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiæ coronam. Quinque cubitorum. Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus; unde subditur: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud. Disciplina cœlestium præceptorum qua a voluptatibus religamur; unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccl. 4., quia observatio mandatorum quæ in cordibus electorum fide, dilectione, spe supernæ retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Hæc triginta cubitorum est, quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset, et refecit cum periisset, bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta perveniant, cum omnes corporis sensus divinis subjungantur imperiis. Aliter: ter deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Nœ latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum exsecutione operum et spe cœlestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum, mare in quo baptismus figurabatur, cingebat. Sed et hic dicendum, quod Dominus cum esset triginta annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit baptismum nostrum consecravit, recte mare, quod nostrum baptismum figurabat, triginta cubitorum restis circumibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit, baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari. Et sculptura. Cum prædictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur quod sculptura hæc subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet quia vas erat in modum phialæ expansum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem est coactum. Sculptura autem histriata est quæ aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum signantur, quæ nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt, quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis sæculi Cain ob malitiam invidiæ damnatus, Abel justitiæ merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus, Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Japhet pro obsequio reverentiæ perpetua benedictione donati, Abraham fidei merito hæres divinæ promissionis effectus, cætera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne Domino, Judæa pro perfidia repulsa, gentilitas gratia ad salutem reducta, et hujusmodi, quæ in utroque testamento solerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari æneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque testamenti auscultent historias: ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in eisdem historiis deditos jussis cœlestibus obedire, et tota intentione ad superna præmia suspensos prospexerint, imitari contendant.

†††7:25 Duodecim. BED. ubi supra. Apostolus evangelistas, imo omnes verbi ministros; unde: Non alligabis os bovi trituranti, etc. I Cor. 9.. Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli eorumque successores, injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent. E quibus tres. Quia in universis quadrati orbis partibus fidem prædicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim, id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus et passiones facile in præsenti videre et cognoscere legendo valemus. Quæ vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus.

‡‡‡7:26 Grossitudo. BED. ubi supra. Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit, fidem et spem et charitatem debet habere, sine quibus nemo potest recte operari; unde subjungitur, Grossitudo. Quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet. Lilii. ID., ibid. Lilium comitante odoris gratia candidum colorem foris, etc., usque ad unde subditur: Duo millia batos capiebat et tria millia, etc. ID., ibid. Batus Hebræorum mensura est, etc., usque ad ejusdem regni facit esse participes.

§§§7:27 ID., ibid. Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quæ figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Et fecit. ID., ibid., cap. 20. Multifarie multisque modis eadem nostræ salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere. ID., ibid. Quod ad portandos luteres decem bases sunt factæ, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes. Quatuor cubitorum longitudinis. ID., ibid. Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia prædicatores, sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum præsentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes.

*7:28 Et ipsum opus basium. Tabulæ ex quibus bases factæ sunt, quadratæ fuerunt, in quibus formulæ rotundæ erant, quæ coronulæ sive plectæ appellantur, in quarum medio cælaturæ leonum, etc.

7:29 Inter et coronulas et plectas, leones et boves et cherubim. ID., ibid. Non erat plana ulla ex parte superficies basium, etc., usque ad unde hic quoque post sculpturas cherubim bene adjungitur: Et subter leones. Quia doctores et in severitate districtionis qua peccatores judicant, et mansuetudine lenitatis qua pœnitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando atque solvendo juste ligentur ab eo cujus nequit errare judicium.

7:30 Et quatuor rotæ. BEDA, ibid. Quatuor Evangeliorum libri, etc., usque ad eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant. Humeruli. ID., ibid. Qui rotis antepositis ne ab axe dilabi possent obsistebant, præconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; unde: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, etc. II Pet. 1.. Unde et Marcus ait: Initium Evangelii Filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta; et Matthæus: Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur Scriptura prophetarum Mar. I; Matth. 26.. Contra. ID., ibid. Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli juxta scilicet numerum rotarum, non quod quatuor sint tantum libri prophetici, sed omnia quæ locuti sunt prophetæ quatuor Evangeliis testimonium præbuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fifides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret.

§7:31 Unum cubitum. ID., ibid. Propter perfectionem, etc., usque ad unde: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus, etc. I Cor. 13.. Media. Dicit tabulam superiorem, quæ sicut aliæ quadrata erat similiterque sculpta, et in summitate sui habebat rotunditatem unius et dimidii cubiti, in qua luter ponebatur.

**7:37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque, etc. BED., ibid. Quare decem bases sint factæ et totidem luteres suppositi, dictum est supra; quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est, quod æqualia possint esse omnium merita doctorum; sed quia eis est una fides Evangelii, qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque Spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult.

††7:38 Quadraginta batos capiebat luter unus, etc. ID., ibid Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt præcepta quibus nostra omnis operatio præfixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicæ incarnationis, cœlestis patriæ nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectæ operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Eratque. ID., ibid. Quod supradictum est: pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: In summitate autem basis erat quædam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit. ID., ibid. Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.

‡‡7:39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. ID., ibid. Sed dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, etc., usque ad et flamma divinæ charitatis aliena esse considero. Mare autem posuit ad dexteram partem templi, etc. ID., ibid. Et in hoc eodem atrio, etc., usque ad per quam eadem dilectio diffunditur in cordibus nostris.

§§7:46 Jordanis fudit ea rex in. ID., ibid. In quo Dominus noster baptizatus est, etc., usque ad per totam mundi latitudinem implevit. Argillosa terra. ID., ibid., cap. 21. De qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa Scripturæ, etc., usque ad ut ad præmia eorum bene currendo perveniamus.

***7:48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.

†††7:49 Quasi lilii. ID., ibid. Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata Lucernas desuper aureas. Per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur. Forcipes. BEDA., ibid. Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent.

‡‡‡7:50 Hydrias. Hydriæ præcordia sanctorum signant, aqua sapientiæ et vino compunctionis repleta. Fuscinulas. Fuscinulæ quibus carnes præparantur, prædicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentiæ administrant: quorum officium est corpus et sanguinem Christi credentibus distribuere, infidelibus abnegare. Domus interioris. ID., ibid., cap. 22. Ostia domus interioris angelica, etc., usque ad vel quam habent in Deum charitatis.

§§§7:51 Perfecit omne opus. ID., ibid. Dum status sæculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futuræ beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et æternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis ædificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur: Et intulit quæ sanctificaverat. ID., ibid. Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio præditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiæ filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Hæc sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et cæterorum fidelium cœtum in gaudium cœlestis regni introducit. Reposuitque in thesauris domus Domini. ID., ibid. Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. Et una est patria cœlestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate II Cor. 15.. Quod utrumque distributor præmiorum demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 15..