4
Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis:* Quia qui passus. BEDA.. Qui timore judiciorum cœlestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam similis Christo crucifixo, quasi mortuus exsistens peccatis. Dei tantum servitio vivit. ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. Blasphemantes. ID. Et si blasphemant vos segregatos a perfidia sua, tamen in conversatione vestra opera justitiæ et pietatis videntes mirantur, et fidem quodammodo venerantur. Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. Propter hoc enim et mortuis evangelixatum est. BEDA. Tanta cura est Deo nos mortificari carne, etc., usque ad ut ratio ipsorum damnet mala in impiis. Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.§ Omnium. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. Vigilate in orationibus. BEDA. Ne animus aliquid cogitet præter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret. Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.** Charitatem continuam habentes. ID. Qui per charitatem proximum monet, increpat, etc., usque ad quamvis in publicum non semper ostendi, potest. Hospitales invicem sine murmuratione. 10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. 11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.†† Si quis loquitur. Si quis habet scientiam loquendi, non sibi, sed Deo imputet: timeat ne præter voluntatem Dei, vel auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel præter utilitatem, fratrem doceat, nec quod dicendum est, taceat. Si quis ministrat. BEDA. Cum omnia bene et secundum voluntatem ejus feceritis, non vestris meritis, sed gratiæ ejus attribuatis, ut alii videntes vestra bona opera, glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. 12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat:‡‡ Charissimi, nolite. Si patimini fervorem tribulationum quæ contra rationem inferuntur ad vestram probationem et gloriam, non ideo putetis vos esse exsules a membris Christi, et nolite mirari de illatis malis, ut per illa tentet vos Deus et probet, quia antiquum et frequens est electos Dei pro æterna salute in præsenti adversa pati. 13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. 14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.§§ Beati eritis, etc. Qui patitur pro nomine Christi, beatus; non enim debetis credere quod sine remuneratione patiamini, sicut illi qui pro suis sceleribus patiuntur, et inviti puniuntur. Spiritus ejus super vos requiescit. Quia requiescent super vos patientes, et in præsenti ex parte ad bene operandum, et in futuro perfecte ad remunerandum. 15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. 16 Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: 17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?*** Quoniam tempus, etc. BEDA. Ideo patiendum est pro nomine Christi, etc., usque ad reprobi vero nunc ducunt in bonis suis dies suos, et in puncto ad inferna descendent Job. 21.. 18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?††† Et si justus, etc. ID. De Proverbiis hoc sumptum est juxta veterem editionem. In nostra quæ secundum Hebraicam veritatem, ita est: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? id est, si tanta est fragilitas moralis vitæ, ut nec justi quidem (qui in cœlo coronandi sunt) hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiatæ naturæ labem transeant: quanto magis hi qui cœlestis gloriæ sunt exsortes, certum damnationis suæ perpetuæ exitium spectant! AUG. Quæritis causam quare justus vix in Dei judicio salvus esse possit, et quare? nisi quia Dei justitiam tantam esse certum est, ut interdum quæ videntur in hominibus nostro judicio esse justa, judicio Dei inveniuntur injusta, secundum illud: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor I Reg. 16.. BEDA. Non est laboriosum Deo liberare justum; sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata tota humana natura, non vult facile de tanto malo ipse Deus liberare: propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas quæ homines amantes facit, ex Deo est. 19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.‡‡‡ Commendent animas suas, etc. Et quia incipit judicium a domo Domini, et per multas tribulationes oportet ingredi in regnum Dei, itaque hoc restat illis passuris: ut quando patiuntur secundum quod Deus vult, id est propter justitiam, commendent animas suas Deo, nil de se præsumentes, ut et hic, secundum quod vult, purget, et in futuro beatificet, quia fidelis est bona reddendo illis quos creavit. Patiuntur dico in benefactis, non propter peccata.

*4:1 Quia qui passus. BEDA.. Qui timore judiciorum cœlestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam similis Christo crucifixo, quasi mortuus exsistens peccatis. Dei tantum servitio vivit.

4:4 Blasphemantes. ID. Et si blasphemant vos segregatos a perfidia sua, tamen in conversatione vestra opera justitiæ et pietatis videntes mirantur, et fidem quodammodo venerantur.

4:6 Propter hoc enim et mortuis evangelixatum est. BEDA. Tanta cura est Deo nos mortificari carne, etc., usque ad ut ratio ipsorum damnet mala in impiis.

§4:7 Omnium. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. Vigilate in orationibus. BEDA. Ne animus aliquid cogitet præter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret.

**4:8 Charitatem continuam habentes. ID. Qui per charitatem proximum monet, increpat, etc., usque ad quamvis in publicum non semper ostendi, potest.

††4:11 Si quis loquitur. Si quis habet scientiam loquendi, non sibi, sed Deo imputet: timeat ne præter voluntatem Dei, vel auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel præter utilitatem, fratrem doceat, nec quod dicendum est, taceat. Si quis ministrat. BEDA. Cum omnia bene et secundum voluntatem ejus feceritis, non vestris meritis, sed gratiæ ejus attribuatis, ut alii videntes vestra bona opera, glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.

‡‡4:12 Charissimi, nolite. Si patimini fervorem tribulationum quæ contra rationem inferuntur ad vestram probationem et gloriam, non ideo putetis vos esse exsules a membris Christi, et nolite mirari de illatis malis, ut per illa tentet vos Deus et probet, quia antiquum et frequens est electos Dei pro æterna salute in præsenti adversa pati.

§§4:14 Beati eritis, etc. Qui patitur pro nomine Christi, beatus; non enim debetis credere quod sine remuneratione patiamini, sicut illi qui pro suis sceleribus patiuntur, et inviti puniuntur. Spiritus ejus super vos requiescit. Quia requiescent super vos patientes, et in præsenti ex parte ad bene operandum, et in futuro perfecte ad remunerandum.

***4:17 Quoniam tempus, etc. BEDA. Ideo patiendum est pro nomine Christi, etc., usque ad reprobi vero nunc ducunt in bonis suis dies suos, et in puncto ad inferna descendent Job. 21..

†††4:18 Et si justus, etc. ID. De Proverbiis hoc sumptum est juxta veterem editionem. In nostra quæ secundum Hebraicam veritatem, ita est: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? id est, si tanta est fragilitas moralis vitæ, ut nec justi quidem (qui in cœlo coronandi sunt) hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiatæ naturæ labem transeant: quanto magis hi qui cœlestis gloriæ sunt exsortes, certum damnationis suæ perpetuæ exitium spectant! AUG. Quæritis causam quare justus vix in Dei judicio salvus esse possit, et quare? nisi quia Dei justitiam tantam esse certum est, ut interdum quæ videntur in hominibus nostro judicio esse justa, judicio Dei inveniuntur injusta, secundum illud: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor I Reg. 16.. BEDA. Non est laboriosum Deo liberare justum; sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata tota humana natura, non vult facile de tanto malo ipse Deus liberare: propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas quæ homines amantes facit, ex Deo est.

‡‡‡4:19 Commendent animas suas, etc. Et quia incipit judicium a domo Domini, et per multas tribulationes oportet ingredi in regnum Dei, itaque hoc restat illis passuris: ut quando patiuntur secundum quod Deus vult, id est propter justitiam, commendent animas suas Deo, nil de se præsumentes, ut et hic, secundum quod vult, purget, et in futuro beatificet, quia fidelis est bona reddendo illis quos creavit. Patiuntur dico in benefactis, non propter peccata.