*3:1 RAB., in lib. Reg. Unde in diebus illis non erat visio manifesta. Propter peccata enim populi et prælatorum non apparebat Dominus per visiones vel per angelicas responsiones, sicut patribus apparuit.
†3:3 Lucerna. ID. Quæ ardebat in tabernaculo ante lucem diei. Sub luce enim diei exstinguebatur, lucebat autem usque in mane; vel hoc significat, quod Heli in cæcitate permaneret, donec funditus cum prole sua exstingueretur, id est moreretur. Mystice autem cæcitas Heli significat cæcitatem Judæorum, qui præsentem Salvatorem non agnoverunt, nec fulgorem miraculorum ejus, nec doctrinam, donec sacerdotium cum populo et templo everteretur.
‡3:11 Tinnient. RAB. Comminatio Dei est super Heli et super domum ejus, quia scilicet pro peccato filiorum Heli privabatur sacerdotio domus Domini, unde aures audientium tinnient stupore vehementi.
§3:17 Hæc. Proverbium erat apud Hebræos. Et est sensus: Si absconderis mihi malum quod locutus est tibi Dominus de me, veniat super caput tuum.
**3:18 Et non. RAB., in lib. Reg. Quia nihil ex his quæ locutus est Dominus, etc., usque ad certa causa utilitatis eorum hoc faciebat.
††3:20 A Dan. ID. Per terminos Judææ universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario, qui usque hodie sic vocatur: terminus Judææ provinciæ contra Septentrionem, de quo Jordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium vel rivum Hebræi vocant. Dan interpretatur Judic um vel judicans. Bersabee. In tribu Juda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario, vergens ad Austrum: in quo Romanorum positum est præsidium: a quo insipientes termini Judææ tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam, si civitates Judæ in tribu Simeonis vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda fortis et bellicosa sæpe adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum, ideo aliarum tribuum sortes in ejus funiculo computantur, alioquin in medio tribus Judæ habitasse Simeonem Scriptura manifestat.