*5:1 RAB., ubi supra. Quæ et Asdor, una de quinque urbibus Palæstinorum, decreta quidem tribui Judæ, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ignis patris vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcæ in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur piscis tristitiæ, significat diabolum qui in mari hujus sæculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur Job. 40.. Azotum. Locus est in quo posuit Samuel lapidem I Reg. 7., sicut in sequentibus demonstratur.
†5:4 Caput. Superbia diaboli, qui est initium omnis peccati Eccle. 10.. Super. RAB. Finem præfinitum significat, in quo cessaret idololatria. Limen enim finis est itineris.
‡5:5 Truncus. Dorsum tantum invenerunt fractis omnibus membris, quod idololatriæ fugam exprimit. Qui enim fugit, dorsum dat fuganti, unde: Quoniam pones eos dorsum Psal. 20..
§5:7 Et per. Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitæ diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quæ debent æstimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem illis etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum. Arca autem manet in æternum, securum scilicet testamentum regni cœlorum, ubi est verbum Dei in æternum.
**5:8 Circumducatur. Ut si quocunque eat, percussio comitetur, sciamus esse plagam a Deo quod voluntate Dei consilio eorum actum est, ut plaga communis esset, quoniam culpa communis erat.