24
Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Sebia de Bersabee. Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis. Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.* Post quæ placuit Joas, etc. RAB. Joas rex sacerdotes arguit, etc., usque ad ne per negligentiam doctorum pereat auditorum multitudo. Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius. Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii? Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim. Et filii ejus, etc. Non quod filios tunc habuerit, quia Ochozia mortuo, eo quod non habuerat filium, omne semen regium interficere molita est, sed filios ejus sacerdotes idolorum nominat, qui templum spoliaverant, et ex ornamentis ejus idola sua exornaverant, sæpe enim filii imitatores dicuntur. Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus. Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto. 10 Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. 11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia, 12 quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur. At illi conducebant, etc. Hoc faciunt apostoli, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per mundum sparserunt, ut operarios voluntati Dei idoneos auditoribus præficerent: quorum alii fabricant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Dei præparant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quæ per hæresim vel schismata rupta fuerant, reædificabant. Alii saxa cædunt, cum duros corde, et incredulos fortiter increpant. Alii metalla ferri et æris, cum robur fidei, et confessionem catholicæ veritatis ab unoquoque expetunt, ut impleatur domus Dei, juxta illud. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4.. 13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt. 14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.§ Reliquam partem pecuniæ, etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regum: Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi et fuscinulæ IV Reg. 12.. Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia quæ offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniæ, id est, de ea quæ aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus pecuniæ oblatæ diversæ facturæ materiam præberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem. 15 Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum: 16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus. 17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis. 18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus: et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.** Et facta est ira. RAB., ex Hieron. Tradunt Hebræi principes Juda regem ut Deum adorasse, et illum libenter accepisse: unde nimis Dominum offendit, et subito expertus est iram quam meruit. Ob hanc etiam culpam Herodes legitur in Actibus apostolorum ab angelo percussus. 19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant. 20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? 21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini. 22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat. 23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum. 24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia. 25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.†† Zachariæ filii Joiadæ, etc. RAB. Dominus in Evangelio Zachariam inter templum et altare occisum memorans, etc., usque ad quæ Siloam dicunt, rubra saxa monstrantes Zachariæ sanguine putant esse polluta. 26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis.‡‡ Insidiati vero sunt, etc. Asserunt Hebræi Ammonitas et Moabitas insidiatos esse regi Joas pro injusta nece Zachariæ ad exaggerandam malitiam Isrælitarum, qui ulcisci noluerunt sacerdotem Dei, quem vindicaverunt filii alienigenarum. 27 Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.

*24:4 Post quæ placuit Joas, etc. RAB. Joas rex sacerdotes arguit, etc., usque ad ne per negligentiam doctorum pereat auditorum multitudo.

24:7 Et filii ejus, etc. Non quod filios tunc habuerit, quia Ochozia mortuo, eo quod non habuerat filium, omne semen regium interficere molita est, sed filios ejus sacerdotes idolorum nominat, qui templum spoliaverant, et ex ornamentis ejus idola sua exornaverant, sæpe enim filii imitatores dicuntur.

24:12 At illi conducebant, etc. Hoc faciunt apostoli, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per mundum sparserunt, ut operarios voluntati Dei idoneos auditoribus præficerent: quorum alii fabricant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Dei præparant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quæ per hæresim vel schismata rupta fuerant, reædificabant. Alii saxa cædunt, cum duros corde, et incredulos fortiter increpant. Alii metalla ferri et æris, cum robur fidei, et confessionem catholicæ veritatis ab unoquoque expetunt, ut impleatur domus Dei, juxta illud. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4..

§24:14 Reliquam partem pecuniæ, etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regum: Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi et fuscinulæ IV Reg. 12.. Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia quæ offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniæ, id est, de ea quæ aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus pecuniæ oblatæ diversæ facturæ materiam præberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem.

**24:18 Et facta est ira. RAB., ex Hieron. Tradunt Hebræi principes Juda regem ut Deum adorasse, et illum libenter accepisse: unde nimis Dominum offendit, et subito expertus est iram quam meruit. Ob hanc etiam culpam Herodes legitur in Actibus apostolorum ab angelo percussus.

††24:25 Zachariæ filii Joiadæ, etc. RAB. Dominus in Evangelio Zachariam inter templum et altare occisum memorans, etc., usque ad quæ Siloam dicunt, rubra saxa monstrantes Zachariæ sanguine putant esse polluta.

‡‡24:26 Insidiati vero sunt, etc. Asserunt Hebræi Ammonitas et Moabitas insidiatos esse regi Joas pro injusta nece Zachariæ ad exaggerandam malitiam Isrælitarum, qui ulcisci noluerunt sacerdotem Dei, quem vindicaverunt filii alienigenarum.