*35:1 Fecit autem Josias in Jerusalem, etc. RAB. Admonemur, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, sicque pascha Domino celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..Mystice autem Josias, id est fortitudo Domini, Christum significat, de quo legitur: Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio Psal. 23.. Interpretatur etiam Josias salus Domini, et Christus salvum facit populum suum a peccatis eorum Matth. 1.. Ipse zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuæ comedit me Psal. 68.. De quo alibi: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam Matth. 3.. Hic celebrat verum phase octavo decimo anno regni sui: quia octava ætate generali resurrectione donata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad æternæ beatitudinis denarium, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus.
†35:3 Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Isræl. Tradunt Hebræi arcam tempore Achaz de templo fuisse elatam, simulacris ab eo in templo missis, et in domum Sellum viri Oldæ avunculi Jeremiæ fuisse traductam. Non enim poterat esse simul cum simulacris.
‡35:18 Non fuit Phase simile huic, etc. Quia ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam, et in conspectu conditoris sui in cœlesti Jerusalem, in æternum gaudebunt: quia videbitur Deus deorum in Sion, quia mirificavit misericordiam suam in civitate munita.
§35:21 Ad quam Deus. Quia ex verbis Jeremiæ, et aliorum prophetarum potuit voluntatem Domini cognoscere, qua judicandum erat in populo peccatore. Unde et Rabsaces dixit de Sennacherib rege Assyriorum: Dominus jussit me ascendere ad terram Psal. 83., quia prophetæ prædixerant eum esse ascensurum, quod eum minime latuit
**35:22 In campo Mageddo. Interfectio Josiæ qui a Pharaone Nechao interfectus est in Mageddo significat antiqui hostis persecutionem adversum prædicatores, quos neci tradere et de Ecclesia auferre conatur, ut facilius totam plebem invadere et dissipare possit. Interpretatur enim Pharao dissipans, Nechao percutiens, Mageddo de tentatione. Permittitur quippe diabolus consurgere adversum sanctos: et hoc totis viribus certat, ut tentando gregem Dei percutiens eos prius dissipando auferat, quorum solatio alii contra hostem dimicant.