*3:1 Quæ sursum sunt. Non loco, sed merito excellentiæ.
†3:2 Quæ sursum. Spiritualia, quæ significabantur per carnales observantias, hæc sunt, gloria æterna et quæ ad eam ducunt.
‡3:3 Vita vestra abscondita. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit æstas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosæ a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.
§3:5 Mortificate, etc. Post rationes de plenitudine Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant. Membra vestra. Id est partes veteris hominis, vel membrorum concupiscentias. Fornicationem, etc. Describit delicta quæ membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonæ vitæ operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Qui enim scit voluntatem Domini, et non facit, plagis vapulabit multis Luc. 12.. Et avaritiam. Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quæ non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quæ Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quæ ejus sunt.
**3:7 In quibus et vos ambulastis. Hoc me morat ut se evasisse gaudeant et de cætero caveant.
††3:8 Nunc autem. Supra vetuit graviora, nunc minora, ne hæc putentur non periculosa. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui aliquando inebriantur: sicut etiam sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et præcipue assidue mentiri.
‡‡3:10 Qui renovatur. Renovatio mentis dicitur secundum Deum, ut in epistola ad Ephesios legitur, vel secundum imaginem Dei, ut hic legitur. Sed ideo secundum Deum ne secundum aliam creaturam fieri putetur.
§§3:14 Charitatem. Ipsa est enim eminentior via quæ supereminet scientiæ et omnibus præceptis. Hæc est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis ne aliquando dissutilis, quæ ad unum pervenit, quia charitas in unum omnes colligit.
***3:15 Pax. Hæc est necessaria ad unitatem corporis, quam ipsa fecit. Pax Dei. Potest pax dici quæ non habet charitatem; charitas vero semper secum habet pacem.
†††3:16 Docentes et commonentes. Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.
‡‡‡3:17 Omne quodcunque. Quia præcepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Omnia. Non solum quæ facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Gratias agentes. Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum præceptorum ejus custodiamus.
§§§3:21 Patres. Modestos præcipit patres esse filiis, ne coarctati ab illis, delinquant in illos, et Deum offendant. Ira enim inconsiderata res est, ita ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur.
*3:23 Ex animo operamini sicut Domino. Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu pœnæ fit innocens, sed amore justitiæ: nam qui timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet. Simulata æquitas non est æquitas, sed duplicatum peccatum. In quo est iniquitas et simulatio.