*3:1 Itaque conversi. Ad Og, qui est rex Basan, nec legatos dignantur mittere, nec transitum per terram ejus petere: continuo confligunt cum eo, superantes eum et populum suum. Basan interpretatur turpitudo: merito ergo nec legati mittuntur ad gentem istam, nec transitus petitur; nullus enim transitus debet nobis esse, vel ascensus ad turpitudinem, quæ statim expugnanda, et omnino cavenda est. Og autem interpretatur conclusio; carnalia significat, quorum desiderio anima excluditur, et separatur a Deo. Adversus hæc sic est bellandum, ut nullum relinquatur vitium. Nullum enim oportet relinqui in regno turpitudinis; debent enim turpia resecari, ut honesta et religiosa possint ædificari. In regno Sehon vel Moab non hoc præcipitur. Forte enim ex illis aliquid nobis opus est, quo multiplex præsentis vitæ usus eget: alioquin deberemus exire de hoc mundo. De Basan vero, id est de turpitudine, nihil relinquimus, quia nihilo indigemus. Honestum etiam esse non potest, quod turpe est.
†3:4 Sexaginta. Superiorem sensum confirmat. Sexagenarius quippe numerus, sicut senarius, perfectionem significat. Bene autem sexaginta urbes memorat vastatas in regione Og regis Basan, id est diaboli, qui est rex turpitudinis; quia perfecte omnium vitiorum delectationem destruendam esse significat. Argob, id est maledicta sublimitas, terrenam superbiam significat, quæ in filiis iræ regnat: destructis urbibus, viros ac mulieres ac parvulos dicit interfectos, jumenta et spolia direpta, quia, munitione diaboli superata, quidquid in carne nostra rebelle, quidquid lascivum senserimus cum parvulis cogitationibus, zelo Dei est conterendum; quidquid autem in simplicitate puri sensus, vel membrorum ornatu, servitio Dei aptum inveniemus, reservare debemus.
‡3:12 Terramque. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 10. Sunt multi in Ecclesia, etc., usque ad vana scilicet desideria et irrationabiles animi motus. Ruben et Gad. RAB. Ruben primogenitus Jacob, etc., usque ad sed cum ipsis mulieribus et infantibus contendunt transire et ad patriam pervenire.
§3:28 Præcipe Josue, etc. Magna dispensatione Dei factum est, ne Moses, qui est typus legis, introduceret populum in terram promissionis, quia lex neminem ad perfectum adduxit; Josue autem typus Christi, qui salvator interpretatur. Christus enim populum suum salvavit, convenienter dux et princeps in terram promissionis introduxit