*16:1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.
†16:2 Et de bobus in loco. AUG., quæst. 24. Boves addit, cum de ove tantum præceperit, quam jussit accipi ex ovibus et hædis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judæi dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quæ diebus azymorum sunt immolanda?
‡16:3 Panem fermentatum. Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: Epulemur in azymis, non in fermento veteri, etc. I Cor. 5.. Septem. Toto tempore præsentis vitæ. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitæ conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturæ corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore.
§16:4 Non apparebit. Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, etc. I Cor. 5., quasi: relinquite veterem hominem, et induite novum. Non remanebit. In hac vita omnia sacramenta Dominicæ incarnationis perscrutanda, et cuncta præcepta ejus implenda sunt Ephes. 4., antequam mane, id est finis sæculi, adveniat.
**16:5 Non poteris. In una domo agnus paschalis editur, et in uno loco phase immolatur, id est in catholica Ecclesia: extra illam non recte pascha celebratur. Vetat celebrare mysteria Christi in conventiculis hæreticorum.
††16:6 Vespere ad solis. Novissima ætate mundi, quando verus Sol in passione occubuit, et Ægyptiacam captivitatem solvit, cum pascha nostrum immolatus est Christus.
‡‡16:7 Vades in tabernacula. Peracto servitio Domini mane resurrectionis transibimus in æterna tabernacula, ut quiescamus ab omni labore, lætantes de percepta retributione.
§§16:8 Die septima. Æterna requie, quam septenarius significat: propter sabbatum ubi nullus labor, nulla operandi ratio.
***16:9 Septem hebdomadas. In Levitico plenius. Numerabis ergo ab altero die sabbati septem hebdomadas plenas ad alteram diem explorationis hebdomadæ septimæ. AUG., quæst. 25. Septem hebdomadas, etc. Si ab universo populo hæc Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est quæ computatur ab immolatione paschæ usque in diem datæ legis in Sina. Nos quoque celebramus Pentecosten, id est, adventum Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo scripta est lex in tabulis.
†††16:13 Solemnitatem. Qui ut tabernaculo, præsenti mundo utitur, festivitatem agere, et lætari in eo potest, propter futuri exspectationem: Quia si terrena domus hujus habitationis dissolvatur, habebit domum non manufactam in cœlis I Cor. 5.. Quando. Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, lætandum et exsultandum esse cum amicis significat. Cum exsultabit quisque de percepta retributione qui hic largus fuerit in munere, tunc vere tabernaculorum solemnitas agetur, non mutabilium scilicet, sed æternorum, unde: Ut recipiant vos in æterna tabernacula Luc. 16..
‡‡‡16:16 Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.
§§§16:19 Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..
*16:20 Juste. GREG., lib. X Moral., cap. 19. Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiæ non virtutis æmulatione, sed amore præmii temporalis excitatur, et justitiam quam prætendit, vendere non veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiæ ipsam justitiam quærere: Sunt viæ quæ videntur hominibus justæ, etc. Prov. 14.. Et: Væ qui justificatis vos coram hominibus Luc. 16..
†16:21 Non plantabis. Occasionem idololatriæ amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare. Lucum. ISID. Nemus, frondentes arbores infructuosæ, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicæ sociare.