23
Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini.* Non intrabit. Omnes qui molliter vivunt, nec virile opus perficiunt, non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni cœlorum, quod violentiam patitur, et violenti diripiunt illud. Mamzer. Degener sensu vel moribus; vel quem hæreticorum pravitas in perceptione sacramentorum degenerem fecit; vel ritus gentilitatis aut Judaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur, cum integra fide decalogum legis secundum Evangelii institutionem servaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto roboratus abdicaverit; unde: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Matth. 19.. Et alibi: Ego sum ostium: per me si quis intrat, salvabitur Joan. 10.. Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum: Ammonites et Moabites. AUG., quæst. 33. Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, quas conservare maluerunt. Moabites. Hæreticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, Hæreticum hominem post unam et alteram correctionem devita. quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: Quia noluerunt nobis occurrere cum, etc. Tradunt Hebræi quod hæ gentes propinquæ sibi exeuntibus de Ægypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant hæreticos, qui fugientibus de Ægypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiæ dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt. et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.§ Vertitque. Quia sæpe persecutio causa majoris prosperitatis est. Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8.. Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus.** Non abominaberis Idumæum. Idumæus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Ægyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi præbere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Ægyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenæ fuimus; anima enim, quæ cœlestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino II Cor. 5.. Qui nati fuerint ex eis, etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumæum et Ægyptium significatur præsens vita, cui quamvis renuntiantes Ægyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Ægyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia sæcularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit. Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini. Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.†† Quando. Spiritales Christi milites instruit, quibus alibi dicitur: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet I Cor. 9.. Si. AUG., lib. de bono conjugali, cap. 20. Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum, etc., usque ad non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum animæ a justitia desertæ. Mystice GREG., lib. IX Moral., cap. 40. Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus, etc. Nocturnum somnium tentatio occulta, etc., usque ad et ad fidelium merita reparetur præsumenda. 10 Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, 11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. 12 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ,‡‡ Habebis. Corporalem enim munditiam diligit Deus: ideo præcepit nihil fœdum remanere in castris. Mystice. GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32. Habebis locum, etc. Naturæ corruptibilis pondere gravatæ a nostræ mentis utero quædam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostræ mentis pœnitentiæ dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat. 13 gerens paxillum in balteo: cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies§§ In balteo. Balteo enim renes accinguntur, ideo per balteum, malæ voluntatis contritio designatur, unde Job: Balteum regum dissolvit, et præcinxit fune renes eorum Job. 2.. Humo operies. Terrena fragilitate considerata, sordes debemus operire. 14 quo revelatus es: Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te. 15 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit.*** Non trades servum AUG., quæst. 36. LXX: Non trades puerum domino suo qui appositus est tibi a domino suo. Non quod dominus eum apposuerit, etc., usque ad hoc explanat dicens: In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei I Reg. 27.. 16 Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum. 17 Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.††† Non erit meretrix. AUG., quæst. 37. LXX: Non erit meretrix, etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus. Non offeres mercedem prostibuli. AUG. quæst. 38. LXX: Non offeres, etc., usque ad dicendum fuit, quod Domino abominatio sit. Pretium canis, rapacis. Dona iniquorum non probat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris Eccli. 34.. 18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. 19 Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem:‡‡‡ Non fœnerabis fratri tuo. Usuram et avaritiam removet, et charitatem impendere jubet. Et pecunia, quæ ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde: Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura? Matth. 25.. 20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.§§§ Sed alieno. Infideli vel iniquo cui pecuniam damus ad usuram, cum pro verbo prædicationis exigimus fidem, pœnitentiam et operationem bonam. 21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.* Non tardabis reddere. Unde Salomon: Ruina est homini post vota tractare vel tardare Proverb. 10.. 22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris. 23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. 24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. Ingressus vineam proximi. In ecclesia alterius episcopi, potest alter aliquos corrigere vel confirmare, totam plebem non licet ei regere, vel magna negotia tractare. Foras. Extra ecclesiam hanc gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi jubentur. 25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes. Si intraveris. Sunt quædam loca Scripturæ quæ historialiter fidem imbuunt, quædam moraliter sanctam conversationem instruunt: quædam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non præcipitandum succisæ messis incurras judicium.

*23:1 Non intrabit. Omnes qui molliter vivunt, nec virile opus perficiunt, non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni cœlorum, quod violentiam patitur, et violenti diripiunt illud. Mamzer. Degener sensu vel moribus; vel quem hæreticorum pravitas in perceptione sacramentorum degenerem fecit; vel ritus gentilitatis aut Judaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur, cum integra fide decalogum legis secundum Evangelii institutionem servaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto roboratus abdicaverit; unde: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Matth. 19.. Et alibi: Ego sum ostium: per me si quis intrat, salvabitur Joan. 10..

23:3 Ammonites et Moabites. AUG., quæst. 33. Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, quas conservare maluerunt. Moabites. Hæreticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, Hæreticum hominem post unam et alteram correctionem devita.

23:4 Quia noluerunt nobis occurrere cum, etc. Tradunt Hebræi quod hæ gentes propinquæ sibi exeuntibus de Ægypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant hæreticos, qui fugientibus de Ægypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiæ dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.

§23:5 Vertitque. Quia sæpe persecutio causa majoris prosperitatis est. Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..

**23:7 Non abominaberis Idumæum. Idumæus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Ægyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi præbere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Ægyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenæ fuimus; anima enim, quæ cœlestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino II Cor. 5.. Qui nati fuerint ex eis, etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumæum et Ægyptium significatur præsens vita, cui quamvis renuntiantes Ægyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Ægyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia sæcularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.

††23:9 Quando. Spiritales Christi milites instruit, quibus alibi dicitur: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet I Cor. 9.. Si. AUG., lib. de bono conjugali, cap. 20. Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum, etc., usque ad non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum animæ a justitia desertæ. Mystice GREG., lib. IX Moral., cap. 40. Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus, etc. Nocturnum somnium tentatio occulta, etc., usque ad et ad fidelium merita reparetur præsumenda.

‡‡23:12 Habebis. Corporalem enim munditiam diligit Deus: ideo præcepit nihil fœdum remanere in castris. Mystice. GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32. Habebis locum, etc. Naturæ corruptibilis pondere gravatæ a nostræ mentis utero quædam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostræ mentis pœnitentiæ dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat.

§§23:13 In balteo. Balteo enim renes accinguntur, ideo per balteum, malæ voluntatis contritio designatur, unde Job: Balteum regum dissolvit, et præcinxit fune renes eorum Job. 2.. Humo operies. Terrena fragilitate considerata, sordes debemus operire.

***23:15 Non trades servum AUG., quæst. 36. LXX: Non trades puerum domino suo qui appositus est tibi a domino suo. Non quod dominus eum apposuerit, etc., usque ad hoc explanat dicens: In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei I Reg. 27..

†††23:17 Non erit meretrix. AUG., quæst. 37. LXX: Non erit meretrix, etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus. Non offeres mercedem prostibuli. AUG. quæst. 38. LXX: Non offeres, etc., usque ad dicendum fuit, quod Domino abominatio sit. Pretium canis, rapacis. Dona iniquorum non probat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris Eccli. 34..

‡‡‡23:19 Non fœnerabis fratri tuo. Usuram et avaritiam removet, et charitatem impendere jubet. Et pecunia, quæ ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde: Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura? Matth. 25..

§§§23:20 Sed alieno. Infideli vel iniquo cui pecuniam damus ad usuram, cum pro verbo prædicationis exigimus fidem, pœnitentiam et operationem bonam.

*23:21 Non tardabis reddere. Unde Salomon: Ruina est homini post vota tractare vel tardare Proverb. 10..

23:24 Ingressus vineam proximi. In ecclesia alterius episcopi, potest alter aliquos corrigere vel confirmare, totam plebem non licet ei regere, vel magna negotia tractare. Foras. Extra ecclesiam hanc gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi jubentur.

23:25 Si intraveris. Sunt quædam loca Scripturæ quæ historialiter fidem imbuunt, quædam moraliter sanctam conversationem instruunt: quædam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non præcipitandum succisæ messis incurras judicium.